ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

[ MATTHIEU ]MARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2CH3CH4CH5[ CH6 ]CH7CH8CH9CH10CH11CH12CH13CH14CH15CH16CH17CH18CH19CH20CH21CH22CH23CH24CH25CH26CH27CH28

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21V22V23V24V25V26V27V28V29V30V31V32V33V34

MATTHIEU 6 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum, qui in caelis est.
VULGATE_WEB2022 adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est
ERASME_15271527 Attendite ne elee mosynam uestram praestetis coram hominibus, quo spectemini ab illis. Alioqui praemium non habetis apud patrem uestrum, qui est in coelis.


MATTHIEU 6 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.
VULGATE_WEB2022 cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
ERASME_15271527 Itaque cum praestas eleemosynam, ne tubis canatur ante te, quemadmodum hypocritae faciunt in conciliabulis, & in uicis, ut glorificen, tur ab hominibus. Ame dico uobis, habent mercedem sua.


MATTHIEU 6 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua,
VULGATE_WEB2022 te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua
ERASME_15271527 Caeterum tu cum praestabis eleemosynam, nesciat sinistra tua quod facit dextera tua,


MATTHIEU 6 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
VULGATE_WEB2022 ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
ERASME_15271527 ut sit tua eleemosy na in occulto: & pater tuus qui ui det in occulto, ipse reddet tibi in propatulo.


MATTHIEU 6 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.
VULGATE_WEB2022 et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
ERASME_15271527 Et cum oraueris, no eris queadmodum hypocritae. Nam illi solent in conciliabulis & in angulis platearum, stantes orare, quo cospicui sint hominibus. Amen dico uo bis, quod habent mercedem suam.


MATTHIEU 6 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
VULGATE_WEB2022 tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
ERASME_15271527 Tu uero cum oras, introito in concla ue tuum: & occluso ostio tuo, ora patre tuum, qui est in occulto, & pa ter tuus qui uidet in occulto, persoluet tibi in propatulo.


MATTHIEU 6 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur.
VULGATE_WEB2022 orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur
ERASME_15271527 Verum orantes, ne sitis multiloqui, sicut eth nici. Putant enim fore, ut ob multiloquium suum exaudiantur.


MATTHIEU 6 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum.
VULGATE_WEB2022 nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum
ERASME_15271527 Ne igitur efficiamini similes istorum. Nouit enim pater uester, quibus rebus opus sit uobis, priusquàm petatis ab illo.


MATTHIEU 6 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum,
VULGATE_WEB2022 sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum
ERASME_15271527 Ad hunc ergo modum orate uos, Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nome tuum.


MATTHIEU 6 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra.
VULGATE_WEB2022 veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra
ERASME_15271527 Veniat regnum tuum, fiat uoluntas tua, queadmodum in coelo, sic etiam in terra.


MATTHIEU 6 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie;
VULGATE_WEB2022 panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie
ERASME_15271527 Panem nostrum quotidianum da nobis hodie,


MATTHIEU 6 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
VULGATE_WEB2022 et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris
ERASME_15271527 & remitte nobis debita no stra, sicut & nos remittimus debitoribus nostris.


MATTHIEU 6 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a Malo.
VULGATE_WEB2022 et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo
ERASME_15271527 Et ne inducas nos in tentationem. Sed libera nos à malo,


MATTHIEU 6 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis;
VULGATE_WEB2022 si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra
ERASME_15271527 Quia tuum est regnum, & potentia, & gloria, in secula seculorum. Amen. Proinde si remiseritis hominibus errata sua, remittet & uobis pater uester coelestis.


MATTHIEU 6 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra.
VULGATE_WEB2022 si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra
ERASME_15271527 Quod si non remi seritis hominibus errata sua, nec pater uester remittet errata uestra.


MATTHIEU 6 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.
VULGATE_WEB2022 cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam
ERASME_15271527 Porrò cum ieiunaueritis, ne sitis ueluti hypocritae tetrici. Obscurant em facies suas, quo perspi cuum sit hominibus ipsos ieiunare Amen dico uobis, habent mercedem suam.


MATTHIEU 6 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava,
VULGATE_WEB2022 tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava
ERASME_15271527 Tu uero cum ieiunas, unge caput tuum, & faciem tuam laua,


MATTHIEU 6 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
VULGATE_WEB2022 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
ERASME_15271527 ne conspicuum sit hominibus te ieiunare, sed patri tuo, qui est in occulto, et pater tuus qui uidet in abdito, reddet tibi in propatulo.


MATTHIEU 6 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur;
VULGATE_WEB2022 nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur
ERASME_15271527 Ne reponatis uobis thesauros in terra, ubi erugo & tinea corrumpit, & ubi fures perfodiunt ac furantur.


MATTHIEU 6 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur;
VULGATE_WEB2022 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur
ERASME_15271527 Sed recondite uobis thesauros in coelo, ubi neque erugo, ne que tinea corrumpit, & ubi fures non perfodiunt, neque furantur.


MATTHIEU 6 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.
VULGATE_WEB2022 ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum
ERASME_15271527 Nam ubi fuerit thesaurus uester, illic erit & cor uestrum.


MATTHIEU 6 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Lucerna corporis est oculus. Si ergo fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit;
VULGATE_WEB2022 lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit
ERASME_15271527 Lucerna corporis est oculus. Si igitur ocu lus tuus simplex fuerit, totum cor pus tuum lucidum erit.


MATTHIEU 6 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tene brae sunt, tenebrae quantae erunt!
VULGATE_WEB2022 si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt
ERASME_15271527 Quod si oculus tuus malus fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Ergo si lumen quod est in te, tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae?


MATTHIEU 6 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae.
VULGATE_WEB2022 nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
ERASME_15271527 Nemo potest duobus dominis seruire. Aut enim hunc habebit odio, & alterum diliget: aut huic ad haerebit, & alterum negliget. Non potestis deo seruire & mammonae.


MATTHIEU 6 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum?
VULGATE_WEB2022 ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum
ERASME_15271527 Propterea dico uobis, ne sitis sol liciti uitae uestrae, quid esuri sitis. aut bibituri: neque corpori uestro quibus indumentis usuri. Nonne anima pluris est quàm cibus, & corpus pluris quam indumentum?


MATTHIEU 6 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
VULGATE_WEB2022 respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis
ERASME_15271527 Vertite oculos ad uolatilia coeli, quia non serunt neque metunt, neque conuehunt in horrea, & pater ue ster coelestis alit illa. Nonne uos longe precellitis illa?


MATTHIEU 6 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad aetatem suam cubitum unum?
VULGATE_WEB2022 quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum
ERASME_15271527 Quis aute ex uobis sollicite cogitando, potest addere ad staturam suam cubitum unum?


MATTHIEU 6 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent.
VULGATE_WEB2022 et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent
ERASME_15271527 Ac de indumento quid solliciti estis? Cognoscite lilia agri, quomodo crescant. Non laborant, neque nent.


MATTHIEU 6 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
VULGATE_WEB2022 dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis
ERASME_15271527 Attamen dico uobis ne Solomonem quidem in uniuersa gloria sua, sic amictum fuisse, ut unum ex his.


MATTHIEU 6 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei?
VULGATE_WEB2022 si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei
ERASME_15271527 Quod si gramen agri, quod hodie cum sit, cras in clibanum mittitur, deus sic uestit, an non multo magis uobis id faciet ò parum fidentes?


MATTHIEU 6 31 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nolite ergo solliciti esse dicentes: “Quid manducabimus?”, aut: “Quid bibemus?”, aut: “Quo operiemur?”.
VULGATE_WEB2022 nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur
ERASME_15271527 Ne sitis igitur solliciti, dicentes: Quid ede mus, aut quid bibemus, aut quibus operiemur?


MATTHIEU 6 32 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Haec enim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater vester caelestis quia his omnibus indigetis.
VULGATE_WEB2022 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis
ERASME_15271527 Nam omnia ista gen tes exquirunt. Nouit enim pater uester coelestis quod opus habea tis his ommibus.


MATTHIEU 6 33 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis.
VULGATE_WEB2022 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis
ERASME_15271527 Quin potius quaerite primum regnum dei, & iustitiam eius, & haec omnia adijcientur uobis.


MATTHIEU 6 34 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua.
VULGATE_WEB2022 nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua
ERASME_15271527 Ne sitis igitur solliciti in crastinum: nam crastinus dies curam habebit sui ipsius. Sufficit sua diei afflictio.