ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEU MARC [ LUC ] JEAN ACTES 

ROMAINS 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS 

1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX 

JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE


[ CH1 ] CH2 CH3 CH4 CH5 CH6 CH7 CH8 CH9 CH10 CH11 CH12 CH13 CH14 CH15 CH16 CH17 CH18 CH19 CH20 CH21 CH22 CH23 CH24 

V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 V26 V27 V28 V29 V30 V31 V32 V33 V34 V35 V36 V37 V38 V39 V40 V41 V42 V43 V44 V45 V46 V47 V48 V49 V50 V51 V52 V53 V54 V55 V56 V57 V58 V59 V60 V61 V62 V63 V64 V65 V66 V67 V68 V69 V70 V71 V72 V73 V74 V75 V76 V77 V78 V79 V80 

LUC 1 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum,
VULGATE_WEB2022 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum
ERASME_15271527 QVONIAM complures aggres si sunt cotexere narratione earum quae inter nos certissimae fidei sunt, rerum,


LUC 1 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt verbi,
VULGATE_WEB2022 sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis
ERASME_15271527 sicuti tradiderunt nobis hi qui ab ini tio suis oculis uiderant, ac pars aliqua fuerant eorum quae narrabant:


LUC 1 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 visum est et mihi, adsecuto a principio omnia, diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
VULGATE_WEB2022 visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile
ERASME_15271527 uisum est & mihi, ut, cunctis ab initio exacta diligentia peruestiga tis, deinceps tibi scriberem optime Theophile,


LUC 1 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, firmitatem.
VULGATE_WEB2022 ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem
ERASME_15271527 quo agnoscas eorum de quibus edoctus fueras, certitudinem.


LUC 1 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth.
VULGATE_WEB2022 fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth
ERASME_15271527 Erat in diebus Herodis regis ludaeae, sacerdos quidam no mine Zacharias, de uice Abia, & uxor illius de filiabus Aaron, & no men eius Elizabet.


LUC 1 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, irreprehensibiles.
VULGATE_WEB2022 erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella
ERASME_15271527 Erant autem iu sti ambo coram deo, uersantes in omnibus praeceptis & iustificationibus domini irreprehensibiles:


LUC 1 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
VULGATE_WEB2022 et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis
ERASME_15271527 nec erat illis proles, eo quod esset Eliza bet sterilis, & ambo prouectae iam essent aetatis.


LUC 1 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum,
VULGATE_WEB2022 factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum
ERASME_15271527 Factum est aute, cum is sacerdotio fungeretur in ordine uicis suae coram deo,


LUC 1 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini;
VULGATE_WEB2022 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini
ERASME_15271527 secundum consuetudinem functionis sacerdotalis, sors illi obuenit: ut odores incen deret, ingressus in templum domini,


LUC 1 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi.
VULGATE_WEB2022 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi
ERASME_15271527 & omnis multitudo populi precabatur foris tempore thymiamatis.


LUC 1 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi;
VULGATE_WEB2022 apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi
ERASME_15271527 Apparuit aute illi angelus domini stans à dextris altaris, in quo thymiamata solent adoleri.


LUC 1 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
VULGATE_WEB2022 et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum
ERASME_15271527 Et Zacha rias turbatus est eo uiso, ac timor ir ruit super eum.


LUC 1 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ait autem ad illum angelus: “ Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem.
VULGATE_WEB2022 ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem
ERASME_15271527 Ait autem ad illum angelus: Ne timeas Zacharia, quo niam exaudita est deprecatio tua. Vxorque tua Elizabet pariet tibi filium, & uocabis nome eius loannem:


LUC 1 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt:
VULGATE_WEB2022 et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt
ERASME_15271527 & erit gaudium tibi, & exultatio: et multi super eius natiuitate gaudebunt


LUC 1 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
VULGATE_WEB2022 erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
ERASME_15271527 Erit enim magnus coram dñmo, & uinum siceranque no bibet. Et spiritu san cto replebitur iam inde ab utero ma tris suae,


LUC 1 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
VULGATE_WEB2022 et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum
ERASME_15271527 multosque filiorum Israel con uertet ad dominum deum ipsorum.


LUC 1 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam ”.
VULGATE_WEB2022 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam
ERASME_15271527 Et pse praecedet ante illum cum spiritu & uirtute Heliae, ut conuertat corda patrum in filios, & inobedientes ad prudentiam iustorum, ut paret domino plebem perfectam.


LUC 1 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et dixit Zacharias ad angelum: “ Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis ”.
VULGATE_WEB2022 et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis
ERASME_15271527 Et dixit Zacharias ad angelum: Quo argumento istuc cognoscam? ego enim sum senex, & uxor mea prouectae aetatis est.


LUC 1 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et respondens angelus dixit ei: “ Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare.
VULGATE_WEB2022 et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare
ERASME_15271527 Ac respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui astiti in conspectu dei, missusque sum ut loquar ad te, & haec tibi laeta nunciem.


LUC 1 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ecce: eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo ”.
VULGATE_WEB2022 et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo
ERASME_15271527 Et ecce futurum est ut sis tacitus, nec fari possis ad eum usque diem quo haec fiant, eo quod non credidisti uerbis meis, quae implebuntur in tempore suo.


LUC 1 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
VULGATE_WEB2022 et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo
ERASME_15271527 Et erat populus expectans Zachariam, & mirabantur quod moraretur in templo.


LUC 1 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus.
VULGATE_WEB2022 egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus
ERASME_15271527 Egressus autem non po terat loqui illis. Et cognouerunt, quod uisionem uidisset in temlo. Et ipse innuebat illis, perman sitque mutus.


LUC 1 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam.
VULGATE_WEB2022 et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam
ERASME_15271527 Et accidit, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in do mum suam.


LUC 1 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens:
VULGATE_WEB2022 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens
ERASME_15271527 Post hos autem dies concepit Elizabet uxor eius, et oc cultabat se mensibus quinque, di cens:


LUC 1 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 “ Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines ”.
VULGATE_WEB2022 quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines
ERASME_15271527 Sic fecit mihi dominus in diebus, quibus me respexit, ut au ferret probrum meum inter homines.


LUC 1 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth,
VULGATE_WEB2022 in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth
ERASME_15271527 In mense autem sexto mis sus est angelus Gabriel à deo in ciuitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth,


LUC 1 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria.
VULGATE_WEB2022 ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria
ERASME_15271527 ad uirginem desponsam uiro, cui nome erat loseph, de do mo Dauid, ac nomen uirginis Ma ria.


LUC 1 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ingressus ad eam dixit: “ Ave, gratia plena, Dominus tecum ”.
VULGATE_WEB2022 et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus
ERASME_15271527 Et ingressus angelus ad eam, dixit: Aue gratiosa, dominus tecum,


LUC 1 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio.
VULGATE_WEB2022 quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio
ERASME_15271527 benedicta tu inter mulieres Illa uero cum uidisset, turbata est super oratione eius, & cogitabat, qualis esset illa salutatio.


LUC 1 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ait angelus ei: “ Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum.
VULGATE_WEB2022 et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum
ERASME_15271527 Et ait an gelus ei: Ne timeas Maria, nacta es enim gratiam apud deum.


LUC 1 31 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum.
VULGATE_WEB2022 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum
ERASME_15271527 Ecce concipies in utero, & paries filium, ac uocabis nomen eius Iesum.


LUC 1 32 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius,
VULGATE_WEB2022 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius
ERASME_15271527 Is erit magnus, & filius altissimi uocabitur. Et dabit illi dominus deus sedem Dauid patris ipsi us,


LUC 1 33 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis ”.
VULGATE_WEB2022 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis
ERASME_15271527 regnabitque super domum lacob in aeternum, & regni eius non erit finis.


LUC 1 34 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixit autem Maria ad angelum: “ Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? ”.
VULGATE_WEB2022 dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco
ERASME_15271527 Dixit autem Maria ad ange lum: Quomodo erit istud, quan doquidem uirum no cognosco?


LUC 1 35 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et respondens angelus dixit ei: “ Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei.
VULGATE_WEB2022 et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei
ERASME_15271527 Et respondens angelus, dixit ei: Spiritus sanctus supueniet in te, & uirtus altissimi obumbrabit tibi. Quapropter & quod nascetur sanctum, uocabitur filius dei.


LUC 1 36 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis,
VULGATE_WEB2022 et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis
ERASME_15271527 Atque ecce Elizabet cognata tua, & ipsa concepit filium in senectute sua, & hic mensis est sextus illi, quae dice batur sterilis,


LUC 1 37 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ”.
VULGATE_WEB2022 quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum
ERASME_15271527 quia no erit impossibile apud deum omne uerbum.


LUC 1 38 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixit autem Maria: “ Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ”. Et discessit ab illa angelus.
VULGATE_WEB2022 dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus
ERASME_15271527 Dixit autem Maria: Ecce ancilla domini, fiat mihi secundum uerbum tuum. Ac discessit ab illa angelus.


LUC 1 39 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudae
VULGATE_WEB2022 exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda
ERASME_15271527 Exurgens autem Maria in diebus his, abiit in montana cum festinatione in ciuitatem Iuda,


LUC 1 40 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth.
VULGATE_WEB2022 et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth
ERASME_15271527 & intrauit in domum Zachariae, ac salutauit Eli, zabet.


LUC 1 41 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
VULGATE_WEB2022 et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
ERASME_15271527 & factum est, ut audiuit sa lutationem Mariae Elizabet, saliit in fans in utero eius. Et repleta est spiritu sancto Elizabet,


LUC 1 42 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et exclamavit voce magna et dixit: “ Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
VULGATE_WEB2022 et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui
ERASME_15271527 exclamauitque uoce magna, & dixit: Benedicta tu inter mulieres, & benedi ctus fructus uentris tui.


LUC 1 43 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?
VULGATE_WEB2022 et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me
ERASME_15271527 Et unde hoc mihi, ut ueniat mater domini mei ad me?


LUC 1 44 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
VULGATE_WEB2022 ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo
ERASME_15271527 Ecce enim ut facta est uox salutationis tuae in auribus meis, exultauit prae gaudio infans in utero meo.


LUC 1 45 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino ”.
VULGATE_WEB2022 et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino
ERASME_15271527 Et beata quae credidit, quoniam perficientur ea quę dicta sunt ei à dño.


LUC 1 46 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ait Maria: “ Magnificat anima mea Dominum,
VULGATE_WEB2022 et ait Maria magnificat anima mea Dominum
ERASME_15271527 Et ait Maria: Magnificat anima mea dum.


LUC 1 47 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,
VULGATE_WEB2022 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
ERASME_15271527 Et exultauit spiritus meus in deo ser uatore meo:


LUC 1 48 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quia respexit humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
VULGATE_WEB2022 quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
ERASME_15271527 Quia respexit ad hu militatem ancillae suae. ecce em ex hoc beatam me dicent omries generationes.


LUC 1 49 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius,
VULGATE_WEB2022 quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius
ERASME_15271527 Quia fecit mihi magnifi ca qui potens est, & sanctum nome eius:


LUC 1 50 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum.
VULGATE_WEB2022 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum
ERASME_15271527 Et misericordia eius in progeniem & progeniem, timentibus ipsum.


LUC 1 51 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui;
VULGATE_WEB2022 fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui
ERASME_15271527 Praestitit robur per brachi um suum, dispersit supbos cogitatio ne cordis ipsorum.


LUC 1 52 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles;
VULGATE_WEB2022 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
ERASME_15271527 Detraxit potentes de sedibus, & euexit humiles.


LUC 1 53 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.
VULGATE_WEB2022 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
ERASME_15271527 Esurientes impleuit bonis, & diuites dimisit inanes.


LUC 1 54 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae,
VULGATE_WEB2022 suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae
ERASME_15271527 Suscepit lsraenl puerum suum, ut memor esset misericordiae.


LUC 1 55 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula ”.
VULGATE_WEB2022 sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula
ERASME_15271527 Sicut locutu? est ad patres nostros, nimirum Abrahamo et semini eius in aeuum.


LUC 1 56 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam.
VULGATE_WEB2022 mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam
ERASME_15271527 Mansit autemMa ria cum illa circiter mensibus tribus & reuersa est in domum suam.


LUC 1 57 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
VULGATE_WEB2022 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium
ERASME_15271527 Elizabetae uero impletum est tempus pa riendi, & peperit filium.


LUC 1 58 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
VULGATE_WEB2022 et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei
ERASME_15271527 Et audierunt uicini & cognati eius, quod magnifice dis misericordia sua usus esset erga illam, et gratulabantur ei.


LUC 1 59 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et factum est, in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius, Zachariam.
VULGATE_WEB2022 et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
ERASME_15271527 Et factum est in die octauo, uene runt ad circumcidendum puerum, & uocabant eum nomine patris sui Zachariam.


LUC 1 60 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et respondens mater eius dixit: “ Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ”.
VULGATE_WEB2022 et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes
ERASME_15271527 Et respondens mater eius dixit: Nequaquam, sed uocabitu lohannes.


LUC 1 61 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et dixerunt ad illam: “ Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine ”.
VULGATE_WEB2022 et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine
ERASME_15271527 Et dixerunt ad illam: Nemo est in cognatione tua, qui uocetur isto nomine.


LUC 1 62 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum.
VULGATE_WEB2022 innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum
ERASME_15271527 Innuebant autem patri eius, quid uellet uocari eum


LUC 1 63 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et postulans pugillarem scripsit dicens: “ Ioannes est nomen eius ”. Et mirati sunt universi.
VULGATE_WEB2022 et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi
ERASME_15271527 Isque postulatis tabellis scripsit, dicens: lohannes est nome eius. Et admirati sunt uniuersi.


LUC 1 64 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.
VULGATE_WEB2022 apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum
ERASME_15271527 Apertum est autem os eius ilico, & lingua eius, & loquebatur laudans deum.


LUC 1 65 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec.
VULGATE_WEB2022 et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec
ERASME_15271527 Et peruasit timor per omes uicinos eorum, & per omnem montanan regionem ludaeae diuulgabantur omia uerba haec,


LUC 1 66 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: “ Quid putas puer iste erit? ”. Etenim manus Domini erat cum illo.
VULGATE_WEB2022 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo
ERASME_15271527 et posuerunt omnes qui audie rant, in corde suo, dicentes: Quid nam puer hic erit? Et manus domini erat cum illo.


LUC 1 67 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens:
VULGATE_WEB2022 et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens
ERASME_15271527 Et Zacharias pa ter eius repletus est spiritu sancto prophetauitque dicens:


LUC 1 68 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 “ Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
VULGATE_WEB2022 benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
ERASME_15271527 Laudandus dominus deus Israel, quia uisitauit & fecit redemptione populo suo.


LUC 1 69 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
VULGATE_WEB2022 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui
ERASME_15271527 Et erexit cornu salutis nobis, in domo Dauid pueri sui.


LUC 1 70 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius,
VULGATE_WEB2022 sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius
ERASME_15271527 Sicut locutus est per os sanctorum, qui à se culo fuerunt prophetarum suorum,


LUC 1 71 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 salutem ex inimicis nostris et de manu omnium, qui oderunt nos;
VULGATE_WEB2022 salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos
ERASME_15271527 Fore ut seruaremur ab inimicis nostris, & de manu omnium qui oderunt nos:


LUC 1 72 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti,
VULGATE_WEB2022 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti
ERASME_15271527 Vt uteretur misericordia erga patres nostros, ac memor esset testamenti sui sancti.


LUC 1 73 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis,
VULGATE_WEB2022 iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
ERASME_15271527 prae staretque lusiurandum quod iurauit ad Abraham patre nostrum, ac daret nobis:


LUC 1 74 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi
VULGATE_WEB2022 daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
ERASME_15271527 Vt sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serui remus ipsi:


LUC 1 75 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris.
VULGATE_WEB2022 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
ERASME_15271527 Cum sanctitate & iustitia coran ipso, cunctis diebus uitae no strae.


LUC 1 76 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,
VULGATE_WEB2022 et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius
ERASME_15271527 Et tu puer, propheta altissimi uocaberis, praeibis enim ante faciem dni, ad parandum uias eius:


LUC 1 77 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum,
VULGATE_WEB2022 ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum
ERASME_15271527 Ad dandam scientiam salutis populo ipsius per remissionem peccatorum eius:


LUC 1 78 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitabit nos oriens ex alto,
VULGATE_WEB2022 per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto
ERASME_15271527 Per uiscera misericordiae dei nostri, quibus uisitauit nos oriens ex alto:


LUC 1 79 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ”.
VULGATE_WEB2022 inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis
ERASME_15271527 Vt illucesceret his qui in tenebris & umbra mortis sedebant ad dirigendos pedes nostros in uiam pacis.


LUC 1 80 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israel.
VULGATE_WEB2022 puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel
ERASME_15271527 Puer autem crescebat & corroborabatur spiritu, et erat in desertis, donec ueniret dies, quo ostendendus erat apud Israelitas