ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

[ MATTHIEU ] MARC LUC JEAN ACTES 

ROMAINS 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS 

1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX 

JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE


CH1 CH2 CH3 CH4 CH5 CH6 CH7 CH8 CH9 CH10 CH11 CH12 CH13 CH14 CH15 CH16 CH17 CH18 CH19 CH20 CH21 CH22 CH23 [ CH24 ] CH25 CH26 CH27 CH28 

V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 V26 V27 V28 V29 V30 V31 V32 V33 V34 V35 V36 V37 V38 V39 V40 V41 V42 V43 V44 V45 V46 V47 V48 V49 V50 V51 

MATTHIEU 24 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi;
VULGATE_WEB2022 et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi
ERASME_15271527 Et egressus Iesus discedebat à teplo: & accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei structuras templi.


MATTHIEU 24 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ipse autem respondens dixit eis: “ Non videtis haec omnia? Amen dico vobis: Non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur ”.
VULGATE_WEB2022 ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur
ERASME_15271527 Iesus autem dixit illis: Non ne uidetis haec omnia? Amen dico uobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destrue tur.


MATTHIEU 24 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: “ Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? ”.
VULGATE_WEB2022 sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi
ERASME_15271527 Sedente autem eo in monte oliuarum, accesserunt ad eum di scipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? & quod signum aduentus tui, & consummationis seculi?


MATTHIEU 24 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et respondens Iesus dixit eis: “ Videte, ne quis vos seducat.
VULGATE_WEB2022 et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat
ERASME_15271527 Et respondens le sus, dixit eis: Videte, ne quis uos seducat.


MATTHIEU 24 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum Christus”, et multos seducent.
VULGATE_WEB2022 multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent
ERASME_15271527 Multi enim uenient in nomine meo, dicetes: Ego sum Chri stus, multosque seducent.


MATTHIEU 24 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed nondum est finis.
VULGATE_WEB2022 audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis
ERASME_15271527 Audituri autem estis bella, & rumores bellorum, uidete ne turbemini: Oportet enim omnia fieri, sed no dum est finis.


MATTHIEU 24 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca;
VULGATE_WEB2022 consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca
ERASME_15271527 Consurget enim gens contra gentem, & regnum contra regnum: & erunt pestilen tiae, & fames, & terraemotus singu lis locis.


MATTHIEU 24 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 haec autem omnia initia sunt dolorum.
VULGATE_WEB2022 haec autem omnia initia sunt dolorum
ERASME_15271527 Haec autem omnia initia sunt dolorum.


MATTHIEU 24 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
VULGATE_WEB2022 tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum
ERASME_15271527 Tunc tradent uos in afflictionem, & occident uos, & eritis inuisi cunctis gentibus propter nomen meum.


MATTHIEU 24 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem;
VULGATE_WEB2022 et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem
ERASME_15271527 Et tunc offendiculum patientur multi, & alius alium inuicem tradent, se que odio habebunt inuicem.


MATTHIEU 24 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos.
VULGATE_WEB2022 et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos
ERASME_15271527 & multi pseudoprophetae surgent ac seducent multos:


MATTHIEU 24 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum;
VULGATE_WEB2022 et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum
ERASME_15271527 & quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum.


MATTHIEU 24 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit.
VULGATE_WEB2022 qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit
ERASME_15271527 Qui autem perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit.


MATTHIEU 24 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio.
VULGATE_WEB2022 et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio
ERASME_15271527 Et praedicabitur hoc euangelium regni in uniuerso orbe in testimonium omnibus gen tibus, & tunc ueniet consummatio.


MATTHIEU 24 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat:
VULGATE_WEB2022 cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat
ERASME_15271527 Cum ergo uideritis abomina tionem desolationis, quae dicta est à Daniele propheta, stantem in loco sancto: qui legit, intelligat


MATTHIEU 24 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes;
VULGATE_WEB2022 tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes
ERASME_15271527 tunc qui in ludaea sunt, fugiant ad motes:


MATTHIEU 24 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua;
VULGATE_WEB2022 et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua
ERASME_15271527 qui in tecto, no descendat ut tollat quicquam de domo sua.


MATTHIEU 24 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et, qui in agro, non revertatur tollere pallium suum.
VULGATE_WEB2022 et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam
ERASME_15271527 et qui in agro, non reuertatur ut tol lat uestes suas.


MATTHIEU 24 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
VULGATE_WEB2022 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
ERASME_15271527 Vae aute praegnan tibus et lactantibus in illis diebus


MATTHIEU 24 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato:
VULGATE_WEB2022 orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato
ERASME_15271527 Orate autem ut non fiat fuga uestra hyeme, neque sabbato.


MATTHIEU 24 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet.
VULGATE_WEB2022 erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet
ERASME_15271527 Erit enim tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi ad hoc usque tempus, neque fiet.


MATTHIEU 24 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi.
VULGATE_WEB2022 et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi
ERASME_15271527 Et nisi decurtati fuissent dies illi, non fieret salua omnis caro: sed propter ele ctos decurtabuntur dies illi.


MATTHIEU 24 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tunc si quis vobis dixerit: “Ecce hic Christus” aut: “Hic”, nolite credere.
VULGATE_WEB2022 tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere
ERASME_15271527 Tunc si quis uobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.


MATTHIEU 24 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.
VULGATE_WEB2022 surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi
ERASME_15271527 Surgent enim pseudochristi & pseudoprophetae: & dabunt signa magna & prodigia: ita ut in errorem inducatur, si fieri possit, etiam electi.


MATTHIEU 24 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ecce praedixi vobis.
VULGATE_WEB2022 ecce praedixi vobis
ERASME_15271527 Ecce praedixi uo bis.


MATTHIEU 24 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si ergo dixerint vobis: “Ecce in deserto est”, nolite exire; “Ecce in penetralibus”, nolite credere;
VULGATE_WEB2022 si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere
ERASME_15271527 Si ergo dixerint uobis, ecce in deserto est, nolite exire: ecce in penetralibus, nolite credere.


MATTHIEU 24 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis.
VULGATE_WEB2022 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis
ERASME_15271527 Sicut enim fulgur exit ab oriente, & apparet usque in occidentem: ita erit aduentus filij hominis.


MATTHIEU 24 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae.
VULGATE_WEB2022 ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
ERASME_15271527 Vbicunque enim fuerit cadauer, illic congregabuntur & aquilae.


MATTHIEU 24 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur.
VULGATE_WEB2022 statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur
ERASME_15271527 Statim aute post afflictic nem dierum illorum sol obscura bitur: & luna non dabit lumen suum, & stellae cadent de coelo, & uirtutes coelorum commouebuntur.


MATTHIEU 24 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa;
VULGATE_WEB2022 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate
ERASME_15271527 & tunc apparebit signum filij hominis in coelo: & tunc plangent omnes tribus terrae, & uide bunt filium hominis, uenientem in nubibus coeli cum uirtute & glo ria multa.


MATTHIEU 24 31 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.
VULGATE_WEB2022 et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum
ERASME_15271527 Et mittet angelos suos cum tubae uoce magna, & congregabunt electos eius a quatuor uentis, à summis coelorum usque ad terminos eorum.


MATTHIEU 24 32 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas.
VULGATE_WEB2022 ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas
ERASME_15271527 Ab arbore autem fici discite similitudinem: cum iam ramus eius tener fuerit & folia fuerint enata, scitis quod prope sit aestas.


MATTHIEU 24 33 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ita et vos, cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis.
VULGATE_WEB2022 ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis
ERASME_15271527 Ita & uos, cum uideritis haec ommia, scitote quod propè sit in foribus.


MATTHIEU 24 34 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Amen dico vobis: Non praeteribit haec generatio, donec omnia haec fiant.
VULGATE_WEB2022 amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant
ERASME_15271527 Amen dico uobis, no praeteribit aetas haec, donec omnia ista fiant.


MATTHIEU 24 35 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt.
VULGATE_WEB2022 caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt
ERASME_15271527 Coelum & terra praeteribunt, uerba autem mea non praeteribunt.


MATTHIEU 24 36 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus.
VULGATE_WEB2022 de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus
ERASME_15271527 Caeterum de die illo & hora nemo scit, ne angeli quidem coelorum, nisi pater meus solus.


MATTHIEU 24 37 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis.
VULGATE_WEB2022 sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis
ERASME_15271527 Sed si, cut erant dies Noë, ita erit & aduentus filij hominis.


MATTHIEU 24 38 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe,
VULGATE_WEB2022 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe
ERASME_15271527 Sicut enim erant in diebus, qui praecesserunt diluuium, edentes & bibentes, contrahentes matrimo nium, & nuptum dantes, usque ad eum diem quo intrauit Noe in arcam:


MATTHIEU 24 39 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis.
VULGATE_WEB2022 et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis
ERASME_15271527 & non cognouerunt, donec uenisset diluuium, & sustulisset uniuersos: ita erit & aduentus filij hominis.


MATTHIEU 24 40 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tunc duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur;
VULGATE_WEB2022 tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur
ERASME_15271527 Tunc duo erunt in agro, unus assumitur, & alter relinquitur.


MATTHIEU 24 41 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 duae molentes in mola: una assumitur, et una relinquitur.
VULGATE_WEB2022 duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur
ERASME_15271527 Duae molentes in mola, una assumitur, & altera relinquitur.


MATTHIEU 24 42 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit.
VULGATE_WEB2022 vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit
ERASME_15271527 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora dominus uester uenturus sit.


MATTHIEU 24 43 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam.
VULGATE_WEB2022 illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
ERASME_15271527 Illud autem scitote, si scisset paterfamiliâs, qua hora fur uenturus fuisset, uigilasset utique, & non siuisset perfodi domum suam.


MATTHIEU 24 44 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est.
VULGATE_WEB2022 ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est
ERASME_15271527 Ideo & uos estote pa rati: quia qua hora non putatis, ea filius hominis uenturus est.


MATTHIEU 24 45 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore?
VULGATE_WEB2022 quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore
ERASME_15271527 Quisnam est fidelis seruus & pru dens, quem praefecit dominus fa mulitio suo, ut det illis cibum in tempore?


MATTHIEU 24 46 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem.
VULGATE_WEB2022 beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem
ERASME_15271527 Beatus seruus ille, quem cum uenerit dominus eius, inuenerit sic facientem:


MATTHIEU 24 47 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum.
VULGATE_WEB2022 amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum
ERASME_15271527 Amen dico uobis, super omnia bona sua con stituet eum.


MATTHIEU 24 48 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”,
VULGATE_WEB2022 si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire
ERASME_15271527 Quod si dixerit seruus ille malus in corde suo, cunctatur dominus meus uenire,


MATTHIEU 24 49 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis,
VULGATE_WEB2022 et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis
ERASME_15271527 coe peritque percutere conseruos, imò edere & bibere cum ebrijs,


MATTHIEU 24 50 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et in hora, qua ignorat,
VULGATE_WEB2022 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat
ERASME_15271527 ueniet dominus serui illius in die, quo non expectat, & hora qua ignorat,


MATTHIEU 24 51 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.
VULGATE_WEB2022 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium
ERASME_15271527 & dissecabit eum, partemque eius ponet cum hypocritis, illic erit plo ratus & stridor dentium.