ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

[ MATTHIEU ]MARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1[ CH2 ]CH3CH4CH5CH6CH7CH8CH9CH10CH11CH12CH13CH14CH15CH16CH17CH18CH19CH20CH21CH22CH23CH24CH25CH26CH27CH28

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21V22V23

MATTHIEU 2 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum autem natus esset Iesus in Bethlehem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam
VULGATE_WEB2022 cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam
ERASME_15271527 Cum autem natus esset Iesus in Bethleem ciuitate Iudaeae, teporibus Herodis regis, ecce magi ab oriemte accesserunt Hierosolyma,


MATTHIEU 2 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 dicentes: “ Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum ”.
VULGATE_WEB2022 dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum
ERASME_15271527 dicentes: Vbi est ille, qui natus est rex Iudaeorum? uidimus enm illius stellam in oriente, & accessimus, ut adorem? eum.


MATTHIEU 2 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo;
VULGATE_WEB2022 audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo
ERASME_15271527 Auditis autem his Herodes rex, turbatus est, & tota Hierosolymo rum urbs cum illo:


MATTHIEU 2 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
VULGATE_WEB2022 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur
ERASME_15271527 & conuocatis omnibus pontificibus & scribis populi, percontatus est eos, ubi Christus nasceretur.


MATTHIEU 2 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 At illi dixerunt ei: “ In Bethlehem Iudaeae. Sic enim scriptum est per prophetam:
VULGATE_WEB2022 at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam
ERASME_15271527 At illi dixerunt ei: In Bethleem ludaeae. Sic enim scriotum est per prophetam:


MATTHIEU 2 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 "Et tu, Bethlehem terra Iudae, nequaquam minima es in principibus Iudae; ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israel" ”.
VULGATE_WEB2022 et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel
ERASME_15271527 Et tu Bethleem terra luda, nequaquam minima es inter principes luda. Ex te em mihi proditurus est dux, qui rubernaturus est populum meum Israel.


MATTHIEU 2 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis;
VULGATE_WEB2022 tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis
ERASME_15271527 Tum Herodes clàm accersitis Magis, accurate perquisiuit ab illis, quo tempore stella apparuisset.


MATTHIEU 2 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et mittens illos in Bethlehem dixit: “ Ite et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum ”.
VULGATE_WEB2022 et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum
ERASME_15271527 Et iussis ire in Bethleem, dixit: Profecti illuc, accurate inquirite de puero. Vbi uero inueneritis, renunciate mihi, ut & ego ueniam & adorem illum.


MATTHIEU 2 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.
VULGATE_WEB2022 qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer
ERASME_15271527 At illi audito rege, profecti sunt: & ecce stel la quam uiderant in oriente, praecedebat illos, donec progressa sta ret supra locum in quo erat puer.


MATTHIEU 2 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
VULGATE_WEB2022 videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde
ERASME_15271527 Cum autem uidissent stellam, gauisi sunt gaudio magno ualde.


MATTHIEU 2 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et intrantes domum viderunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham.
VULGATE_WEB2022 et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram
ERASME_15271527 Et ingressi domum, inuenerunt puerum cum Maria matre eius: et prostra ti, adorauerunt illum: & apertis the sauris suis obtulerunt illi munera, aurum, & thus, & myrrham:


MATTHIEU 2 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
VULGATE_WEB2022 et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam
ERASME_15271527 & oraculo admoniti in somnis, ne reuerterentur ad Herodem, per aliam uiam renersi sunt in regionem suam.


MATTHIEU 2 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens: “ Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum ”.
VULGATE_WEB2022 qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum
ERASME_15271527 Digressis autemillis, ecce angelus do mini apparet in somnis loseph di cens: Surge & assume puerum ac matre illius, & fuge in Aegyptum: & esto illic donec dixero tibi. Futurum est em, ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum.


MATTHIEU 2 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum
VULGATE_WEB2022 qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum
ERASME_15271527 Ille ue ro excitatus, assumpsit puerum et matrem eius noctu, & secessit in Ae gyptum,


MATTHIEU 2 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: “ Ex Aegypto vocavi filium meum ”.
VULGATE_WEB2022 et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi filium meum
ERASME_15271527 & fuit illic usque ad obitum Herodis: ut perficeret quod dictum fuerat à dño per prophetam dicente: Ex Aegypto uocaui filium meum.


MATTHIEU 2 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis.
VULGATE_WEB2022 tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis
ERASME_15271527 Tum Herodes ubi uidit sibi illusum fuisse à Magis, indignatus est uehemeter: ac missis satellitibus inter fecit omes pueros, qui erant Bethleem, & in omibus finibus Bethleemi ticis, quotquot essent bimuli aut minores, iuxta tempus quod exacte cognouerat ex Magis.


MATTHIEU 2 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tunc adimpletum est, quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
VULGATE_WEB2022 tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem
ERASME_15271527 Tunc perfectum est, quod dictum fuerat ab Hieremia propheta, cum ait:


MATTHIEU 2 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 “ Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt ”.
VULGATE_WEB2022 vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt
ERASME_15271527 Vox in Rhama audita est, lamentatio ploratus, et fletus multus. Rachel plorans filios suos, & noluit consolationem admittere, propterea quod non sint.


MATTHIEU 2 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Defuncto autem Herode, ecce apparet angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto
VULGATE_WEB2022 defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto
ERASME_15271527 Caeterum defuncto Herode, ecce angelus domini in somnis apparet loseph in Aegypto,


MATTHIEU 2 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 dicens: “ Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri ”.
VULGATE_WEB2022 dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri
ERASME_15271527 dicens: Surge & assume puerum & matrem eius, & uade in terram Israel. Defuncti sunt em, qui quaerebant anima pueri.


MATTHIEU 2 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel.
VULGATE_WEB2022 qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israhel
ERASME_15271527 At ille sur gens assumpsit puerum & matrem illius, & uenit in terram lsrael.


MATTHIEU 2 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illuc ire; et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae
VULGATE_WEB2022 audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae
ERASME_15271527 Verum cum audisset Archelaum regnare in ludaea, loco Herodis patris sui timuit illuc abire: sed oraculo admonitus in somnis, secessit in par tes Galilaeae:


MATTHIEU 2 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et veniens habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetas: “ Nazaraeus vocabitur ”.
VULGATE_WEB2022 et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur
ERASME_15271527 ac profectus, habitauit in ciuitate quae uocatur Nazareth: ut impleretur, quod dictum fuerat per prophetas: Nazaraeus uocabi tur.