ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

[ JACQUES ]1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


[ CH1 ]CH2CH3CH4CH5

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21V22V23V24V25V26V27

JACQUES 1 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Iacobus, Dei et Domini Iesu Christi servus, duodecim tribubus, quae sunt in dispersione, salutem.
VULGATE_WEB2022 Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem
ERASME_15271527 IACOBVS dei ac domini Iesu Christi seruus, duodecim tribubus, quae sunt in dispersione, salutem.


JACQUES 1 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationibus variis incideritis,
VULGATE_WEB2022 omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis
ERASME_15271527 Pro summo gaudio ducite fratres mei, quoties in tentationes incide ritis


JACQUES 1 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur;
VULGATE_WEB2022 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur
ERASME_15271527 uarias, illud scientes, quod ex ploratio fidei uestrae parit patientiam.


JACQUES 1 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.
VULGATE_WEB2022 patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes
ERASME_15271527 Caeterum patientia opus perfectum habeat, ut sitis perfecti, & integri, nullaque in parte diminu ti.


JACQUES 1 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.
VULGATE_WEB2022 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei
ERASME_15271527 Quod si cui uestrum deest sapi entia, postulet ab eo qui dat, nempe deo, qui dat inquam omnibus simpliciter, nec exprobrat, ac da, bitur ei.


JACQUES 1 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur.
VULGATE_WEB2022 postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur
ERASME_15271527 Sed postulet cum fiducia, nihil haesitans. Nam qui haesitat, is similis est fluctui maris, qui uentis agitur, & impetu rapitur.


JACQUES 1 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino,
VULGATE_WEB2022 non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino
ERASME_15271527 Neque enim existimet homo ille, se quicquam accepturum à dno.


JACQUES 1 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 vir duplex animo, inconstans in omnibus viis suis.
VULGATE_WEB2022 vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis
ERASME_15271527 Vir animo duplici, inconstans est in ommibus uiis suis.


JACQUES 1 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua,
VULGATE_WEB2022 glorietur autem frater humilis in exaltatione sua
ERASME_15271527 Glorietur aute frater qui est humilis, in sublimitate sua,


JACQUES 1 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit.
VULGATE_WEB2022 dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit
ERASME_15271527 contra qui diues est, in humiliatione sui: quoniam ueluti flos herbae praeteribit.


JACQUES 1 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Exortus est enim sol cum ardore et arefecit fenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet.
VULGATE_WEB2022 exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet
ERASME_15271527 Exortus est enm sol cum aestu, & exaruit herba, & flos illius decidit, & decor aspectus illius periit. Sic & diues in uiis suis marcescet.


JACQUES 1 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
VULGATE_WEB2022 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se
ERASME_15271527 Beatus uir qui suffert tentatione, quoniam cum probatus erit, accipiet corona uitae, quam promisit do minus iis, à quibus fuerit dilectus.


JACQUES 1 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nemo, cum tentatur, dicat: “ A Deo tentor ”; Deus enim non tentatur malis, ipse autem neminem tentat.
VULGATE_WEB2022 nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat
ERASME_15271527 Ne quis cum tentatur, dicat se à deo tentari. Nam deus ut malis tentari non potest, ita nec ipse quequam tentat.


JACQUES 1 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus;
VULGATE_WEB2022 unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus
ERASME_15271527 Imò unusquisque tentatur, dum à propria cocupiscentia abstrahitur et inescatur.


JACQUES 1 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem.
VULGATE_WEB2022 dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem
ERASME_15271527 Deinde con cupiscentia posteaquàm concepit, parit peccatum: peccatum uero perfectum progignit mortem.


JACQUES 1 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nolite errare, fratres mei dilectissimi.
VULGATE_WEB2022 nolite itaque errare fratres mei dilectissimi
ERASME_15271527 Ne erretis fratres mei dilecti.


JACQUES 1 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.
VULGATE_WEB2022 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio
ERASME_15271527 Ommis donatio bona, & omne donum perfectum, è supernis est descendens à patre luminum, apud quem non est transmutatio aut conuersionis obumbratio.


JACQUES 1 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius.
VULGATE_WEB2022 voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius
ERASME_15271527 Is destinata uolunta te progenuit nos sermone ueritatis, ut essemus primitiae quaedam suarum creaturarum.


JACQUES 1 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram;
VULGATE_WEB2022 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram
ERASME_15271527 Itaque fratres mei dilecti, sit omriis homo uelox ad au diendum, tardus ad loquendum, tardus ad iram.


JACQUES 1 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ira enim viri iustitiam Dei non operatur.
VULGATE_WEB2022 ira enim viri iustitiam Dei non operatur
ERASME_15271527 Nam ira uiri iusticiam dei non efficit.


JACQUES 1 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Propter quod abicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
VULGATE_WEB2022 propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras
ERASME_15271527 Quapropter depo sita omni immundicia & redundantia maliciae, cum mansuetudine recipite insitum sermonem, qui potest saluas reddere animas uestras.


JACQUES 1 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos.
VULGATE_WEB2022 estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos
ERASME_15271527 Sitis autem effectores sermonis, & non auditores tantum, fal lentes uosmetipsos.


JACQUES 1 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo;
VULGATE_WEB2022 quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo
ERASME_15271527 Quoniam si quis audiat sermone, nec eum fa, ctis exprimat, hic similis est uiro consideranti faciem natiuitatis suae in speculo.


JACQUES 1 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
VULGATE_WEB2022 consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit
ERASME_15271527 Considerauit enim seipsum, et abiit, & continuo oblit? est qualis esset.


JACQUES 1 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit.
VULGATE_WEB2022 qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit
ERASME_15271527 At qui prospexerit in legem perfectam, quae est libertatis & permanserit, hic cum sit non auditor obliuiosus, sed effector operis, beatus facto suo erit.


JACQUES 1 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si quis putat se religiosum esse, non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio.
VULGATE_WEB2022 si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio
ERASME_15271527 Si quis uidetur religiosus esse inter uos, qui non frenat linguam suam, sed aberrare sinit cor suum, huius uana est religio.


JACQUES 1 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo.
VULGATE_WEB2022 religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo
ERASME_15271527 Religio pura & immacula ta apud deum & patrem haec est, inuisere orphanos & uiduas in afflictione sua, im maculatum seipsum seruare à mundo.