ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE[ 1JEAN ]2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


[ CH1 ]CH2CH3CH4CH5

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10

1JEAN 1 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae
VULGATE_WEB2022 Quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae
ERASME_15271527 QVOD erat ab initio, quod au diuimus, quod uidimus oculis nostris quid perspeximus & ma nus nostrae contrectauerunt de sermone uitae,


1JEAN 1 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 — et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis —
VULGATE_WEB2022 et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis
ERASME_15271527 & uita manifestata est, uidimus: etiam testamur, & annunciamus uo bis uitam aeternam, quae erat apud patrem, & manifestata est nobis.


1JEAN 1 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo.
VULGATE_WEB2022 quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo
ERASME_15271527 Quod uidimus & audiuimus annunciamus uobis, ut & uos societatem habeatis nobiscum, & sociecietas nostra sit cum patre & filio eius Iesu Christo.


1JEAN 1 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et haec scribimus nos, ut gaudium nostrum sit plenum.
VULGATE_WEB2022 et haec scribimus vobis ut gaudium nostrum sit plenum
ERASME_15271527 Et haec scribimus uobis, ut gaudium uestrum sit plenum.


1JEAN 1 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo et annuntiamus vobis, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.
VULGATE_WEB2022 et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae
ERASME_15271527 Et haec est promissio, quam audiuimus ex ipso, & annunciamus uobis, quod deus lux est, & tenebrae in eo non sunt ullae.


1JEAN 1 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem;
VULGATE_WEB2022 si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem
ERASME_15271527 Si dixerimus, quod societatem habemus cum eo, & in tenebris ambulamus, mentimur, & ueritatem


1JEAN 1 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato.
VULGATE_WEB2022 si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato
ERASME_15271527 non facimus. Quod si in luce ambulamus, sicut ipse est in luce, societatem habemus inter nos mutuam, & sanguis Iesu Christi filii cius emundat nos ab omni peccato.


1JEAN 1 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est.
VULGATE_WEB2022 si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est
ERASME_15271527 Si dixerimus: peccatum non habemus, nosipsos fal limus, & ueritas in nobis non est.


1JEAN 1 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia.
VULGATE_WEB2022 si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate
ERASME_15271527 Si confiteamur peccata nostra, fidelis est & iustus, ut remittat nobis peccata nostra, & emundet nos ab omni iniquitate.


1JEAN 1 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis.
VULGATE_WEB2022 si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis
ERASME_15271527 Si dixerimus: non peccauimus, mendacem facimus eum, & sermo eius non est in nobis.