ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

[ MATTHIEU ]MARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2CH3CH4CH5CH6CH7CH8CH9CH10CH11CH12CH13CH14CH15CH16CH17CH18CH19CH20CH21CH22[ CH23 ]CH24CH25CH26CH27CH28

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21V22V23V24V25V26V27V28V29V30V31V32V33V34V35V36V37V38V39

MATTHIEU 23 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos
VULGATE_WEB2022 tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos
ERASME_15271527 Tunc Iesus locutus est ad turbas, & ad discipulos suos,


MATTHIEU 23 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 dicens: “ Super cathedram Moysis sederunt scribae et pharisaei.
VULGATE_WEB2022 dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei
ERASME_15271527 dicens: In cathedra Moysi sedent scribae & pharisaei:


MATTHIEU 23 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Omnia ergo, quaecumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt.
VULGATE_WEB2022 omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt
ERASME_15271527 Omnia er go quaecunque iusserint uos seruare, seruate, & facite: secundum opera uero eorum nolite facere, Dicunt enim, & non faciunt.


MATTHIEU 23 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere.
VULGATE_WEB2022 alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere
ERASME_15271527 Colligant enim onera grauia, difficilia que portatu, & imponunt in humeros hominum, caeterum digito luo nolunt ea mouere.


MATTHIEU 23 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias,
VULGATE_WEB2022 omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias
ERASME_15271527 Omnia uero opera sua faciunt in hoc, ut spectentur ab hominibus. Dilatant autem phylacteria sua, & magnificant simbrias palliorum suorum.


MATTHIEU 23 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 amant autem primum recubitum in cenis et primas cathedras in synagogis
VULGATE_WEB2022 amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis
ERASME_15271527 Amant que primos accubitus in coenis, & primo sedere loco in concilijs,


MATTHIEU 23 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi.
VULGATE_WEB2022 et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi
ERASME_15271527 & salutationes in foro, & uocari ab hominibus rabbi.


MATTHIEU 23 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis.
VULGATE_WEB2022 vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis
ERASME_15271527 Vos autem nolite uocari rabbi: unus est em magister uester, nempe Christus: omnes autem uos fratres estis.


MATTHIEU 23 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, caelestis.
VULGATE_WEB2022 et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est
ERASME_15271527 Et patrem nolite uocare uobis in terra: unest enim pater uester, qui in coelis est.


MATTHIEU 23 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus.
VULGATE_WEB2022 nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus
ERASME_15271527 Nec uocemini magistri, unus enim uester est magister, nempe Christus.


MATTHIEU 23 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui maior est vestrum, erit minister vester.
VULGATE_WEB2022 qui maior est vestrum erit minister vester
ERASME_15271527 Qui maximus est uestrum, erit minister uester.


MATTHIEU 23 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur.
VULGATE_WEB2022 qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur
ERASME_15271527 Qui autem se exaltauerit, humiliabitur: & qui se humiliauerit, exaltabitur.


MATTHIEU 23 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vae autem vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! Vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare.
VULGATE_WEB2022 vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare
ERASME_15271527 Vae autem uobis scribae & pharisaei hypocritae quia clauditis regnum coelorum ante homines: uos em non intratis, nec aduenientes sinitis intrare.


MATTHIEU 23 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986
VULGATE_WEB2022 [ ]
ERASME2022


MATTHIEU 23 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos!
VULGATE_WEB2022 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos
ERASME_15271527 Vae uobis scribae & pharisaei hypocritae, qa comeditis domos uiduarum. Idque praetextu prolixae precationis, propter hoc grauius puniemini. Vae uobis scribae & oharisaei hypocritae, quia circumitis mare & aridam, ut faciatis unum proselytum: & cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo magis quàm uos estis. Vae uobis duces caeci, quia


MATTHIEU 23 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: “Quicumque iuraverit per templum, nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet”.
VULGATE_WEB2022 vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet
ERASME_15271527 dicitis: quicunque iurauerit per templum, nihil est: qui aute iurauerit per aurum templi, reus est.


MATTHIEU 23 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Stulti et caeci! Quid enim maius est: aurum an templum, quod sanctificat aurum?
VULGATE_WEB2022 stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum
ERASME_15271527 Stulti & caeci. utrum enim maius est, aurum, an templum, quod sanctificat aurum?


MATTHIEU 23 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et: “Quicumque iuraverit in altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet”.
VULGATE_WEB2022 et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet
ERASME_15271527 Et quicunque iurauerit per altare, nihil est: quicunque autem iurauerit per donum, quod est super illud, reus est.


MATTHIEU 23 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Caeci! Quid enim maius est: donum an altare, quod sanctificat donum?
VULGATE_WEB2022 caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum
ERASME_15271527 Stulti ac caeci. utrum enim ma ius est, donum, an altare, quod sanctificat donum?


MATTHIEU 23 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui ergo iuraverit in altari, iurat in eo et in omnibus, quae super illud sunt;
VULGATE_WEB2022 qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt
ERASME_15271527 Qui ergo iurauerit per altare iurat per ipsum, et per omnia quae super illud sunt.


MATTHIEU 23 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et, qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo, qui inhabitat in ipso;
VULGATE_WEB2022 et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso
ERASME_15271527 Et qui iurauerit per templum, iurat per illud & per eum qui habitat in ipso.


MATTHIEU 23 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et, qui iuraverit in caelo, iurat in throno Dei et in eo, qui sedet super eum.
VULGATE_WEB2022 et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum
ERASME_15271527 Et qui iurauerit per coe lum, iurat per thronum dei, & per eum qui sedet super illum.


MATTHIEU 23 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere.
VULGATE_WEB2022 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere
ERASME_15271527 Vae uobis scribae & pharisaei hypocritae, quia decimatis mentham, & anethum, & cyminum, & reliquistis quae grauiora sunt legis, iudicium & misericordiam ac fidem: haec oportuit facere, & illa non omittere.


MATTHIEU 23 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
VULGATE_WEB2022 duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes
ERASME_15271527 Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.


MATTHIEU 23 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia!
VULGATE_WEB2022 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia
ERASME_15271527 Vae uobis scribae & pharisaei hypocritae, quia purgatis exteriore poculi patinaeque partem: caeterum intus olena sunt rapina & intemperan tia.


MATTHIEU 23 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Pharisaee caece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius est, mundum.
VULGATE_WEB2022 Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum
ERASME_15271527 Pharisaee caece, purga prius quod est intra poculum & patinam ut & exteriores horum partes pu rae reddantur.


MATTHIEU 23 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia!
VULGATE_WEB2022 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia
ERASME_15271527 Vae uobis scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulchris dealbatis, quae foris quidem apparent speciosa, intus uero plena sunt ossibus mortuorum, omnique spurcitia.


MATTHIEU 23 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
VULGATE_WEB2022 sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate
ERASME_15271527 Sic & uos, foris quidem apparetis hominibus iusti, intus aute pleni estis fictione & iniquitate.


MATTHIEU 23 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum
VULGATE_WEB2022 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum
ERASME_15271527 Vae uobis scribae & pharisaei hypocritae, quia aedificatis sepulchra prophetarum, & ornatis monumeta iustorum,


MATTHIEU 23 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et dicitis: “Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum”!
VULGATE_WEB2022 et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum
ERASME_15271527 & dicitis; Si fuissemus in diebus pa trum nostrorum, non fuissemus socij eorum in sanguine prophetarum.


MATTHIEU 23 31 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
VULGATE_WEB2022 itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt
ERASME_15271527 Itaque testimonio estis uobismetipsis, quod filij sitis eorum, qui prophetas occiderunt.


MATTHIEU 23 32 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
VULGATE_WEB2022 et vos implete mensuram patrum vestrorum
ERASME_15271527 Vos quoque implete mensuram patrum uestrorum.


MATTHIEU 23 33 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae?
VULGATE_WEB2022 serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae
ERASME_15271527 Serpentes, progenies uiperarum, quomodo effugietis iudicium gehennae?


MATTHIEU 23 34 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem,
VULGATE_WEB2022 ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem
ERASME_15271527 Ideo ecce ego mitto ad uos prophetas & sapien tes & scribas, & illorum aliquot occidetis crucifigetisque, & illorum nonullos flagellabitis in synagogis uestris, & persequemini de ciuitate in ciuitatem,


MATTHIEU 23 35 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.
VULGATE_WEB2022 ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare
ERASME_15271527 ut ueniat super uos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram, à sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Za chariae flij Barachiae, quem occidistis inter templum & altare.


MATTHIEU 23 36 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Amen dico vobis: Venient haec omnia super generationem istam.
VULGATE_WEB2022 amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam
ERASME_15271527 Amen dico uobis, uenient haec omnia super generationem istam.


MATTHIEU 23 37 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis!
VULGATE_WEB2022 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti
ERASME_15271527 Hierusalem, Hierusalem quae occidis prophetas, & lapidas eos qui ad te missi sunt: quoties uolui congregare filios tuos: queadmo dum gallina congregat pullos suos sub alas, & noluistis?


MATTHIEU 23 38 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta!
VULGATE_WEB2022 ecce relinquitur vobis domus vestra deserta
ERASME_15271527 Ecce relin quitur uobis domus uestra deser ta:


MATTHIEU 23 39 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis: "Benedictus, qui venit in nomine Dominil" ”.
VULGATE_WEB2022 dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini
ERASME_15271527 Dico em uobis, hauquaquam me uidebitis post hac, donec dicatis: Benedict? quenit in nomine do mini.