ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

[ MATTHIEU ]MARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2CH3CH4CH5CH6CH7CH8CH9CH10CH11[ CH12 ]CH13CH14CH15CH16CH17CH18CH19CH20CH21CH22CH23CH24CH25CH26CH27CH28

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21V22V23V24V25V26V27V28V29V30V31V32V33V34V35V36V37V38V39V40V41V42V43V44V45V46V47V48V49V50

MATTHIEU 12 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare.
VULGATE_WEB2022 in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare
ERASME_15271527 In illo tempore, ibat Iesus sabbatis per segetes. Discipuli uero illius esuriebant, & coeperunt uellere spicas, & comedere.


MATTHIEU 12 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Pharisaei autem videntes dixerunt ei: “ Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato ”.
VULGATE_WEB2022 Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis
ERASME_15271527 At pharisaei cum uidissent dixerunt illi: Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere in sabbato.


MATTHIEU 12 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 At ille dixit eis: “ Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant?
VULGATE_WEB2022 at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant
ERASME_15271527 Ille ue ro dixit eis: Non legistis quid fecerit Dauid, cum esuriret ipse, & n qui erant


MATTHIEU 12 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?
VULGATE_WEB2022 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus
ERASME_15271527 cum illo? Quomodo in gressus sit in domum dei, & panes propositionis ederit, quos ipsi non licebat edere: neque ijs qui cum illo erant, nisi sacerdotibus


MATTHIEU 12 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt?
VULGATE_WEB2022 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt
ERASME_15271527 solis. Aut non legistis in lege, quod sabbatis sacerdotes in templo sab batum prophanant, & crimine uacant?


MATTHIEU 12 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dico autem vobis quia templo maior est hic.
VULGATE_WEB2022 dico autem vobis quia templo maior est hic
ERASME_15271527 Dico autem uobis, quod templo maior est hoc in loco.


MATTHIEU 12 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si autem sciretis quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”, numquam condemnassetis innocentes.
VULGATE_WEB2022 si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes
ERASME_15271527 Quod si sciretis quid sit, Misericordiam uolo, & non sa crificium, nequaquam condemnassetis inson tes.


MATTHIEU 12 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dominus est enim Filius hominis sabbati ”.
VULGATE_WEB2022 dominus est enim Filius hominis etiam sabbati
ERASME_15271527 Nam dominus est & sabbati, flius hominis.


MATTHIEU 12 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum;
VULGATE_WEB2022 et cum inde transisset venit in synagogam eorum
ERASME_15271527 At progressus illinc, uenit in synagogam illorum,


MATTHIEU 12 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et ecce homo manum habens aridam. Et interrogabant eum dicentes: “ Licet sabbatis curare? ”, ut accusarent eum.
VULGATE_WEB2022 et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum
ERASME_15271527 & ecce homo erat, manum habens aridam: & interrogabant illum, dicentes: Licet ne sabbatis curare? ut accusarent eum.


MATTHIEU 12 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ipse autem dixit illis: “ Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam?
VULGATE_WEB2022 ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam
ERASME_15271527 At ille dixit eis: Quis erit ex uobis homo, qui ha bebit ouem unam, & si ea inciderit sabbatis in foueam, nonne apprehendet illam & eriget?


MATTHIEU 12 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere ”.
VULGATE_WEB2022 quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere
ERASME_15271527 Quan to igitur praestantior est homo oue? Licet igitur sabbatis beneficio afficere.


MATTHIEU 12 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tunc ait homini: “ Extende manum tuam ”. Et extendit, et restituta est sana sicut altera.
VULGATE_WEB2022 tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera
ERASME_15271527 Tunc dicit homini: Exten de manum tuam: & is extendit ac restituta est sanitati, sicut altera.


MATTHIEU 12 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent.
VULGATE_WEB2022 exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
ERASME_15271527 Porrò pharisaei egressi, ceperunt consilium aduersus eum, quomodo illum perderent.


MATTHIEU 12 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes
VULGATE_WEB2022 Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes
ERASME_15271527 At Iesus ubi nouisset, secessit illinc, secutaeque sunt eum turbae multae, & sanauit eos omes


MATTHIEU 12 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et comminatus est eis, ne manifestum eum facerent,
VULGATE_WEB2022 et praecepit eis ne manifestum eum facerent
ERASME_15271527 & interminatus est illis, ne se face rent manifestum:


MATTHIEU 12 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
VULGATE_WEB2022 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem
ERASME_15271527 ut copleretur quod dictum erat per Esaiam propheta, qui ait:


MATTHIEU 12 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 “ Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit animae meae; ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit.
VULGATE_WEB2022 ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit
ERASME_15271527 Ecce filius meus, quem ele gi: dilectus meus, in quo sibi bene coplacuit anima mea. Ponam spiritum meum super illum, et iudicium gentibus annunciabit.


MATTHIEU 12 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius.
VULGATE_WEB2022 non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius
ERASME_15271527 Non contendet, neque clamabit, neque audiet quisquam in plateis uocem eius.


MATTHIEU 12 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non exstinguet, donec eiciat ad victoriam iudicium;
VULGATE_WEB2022 harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium
ERASME_15271527 Arundinem cominutam, non con fringet, & linum fumigans non ex tinguet, donec enciat ad uictoriam iudicium:


MATTHIEU 12 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et in nomine eius gentes sperabunt ”.
VULGATE_WEB2022 et in nomine eius gentes sperabunt
ERASME_15271527 & in nomine illius gen tes sperabunt.


MATTHIEU 12 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut mutus loqueretur et videret.
VULGATE_WEB2022 tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret
ERASME_15271527 Tunc adductus est ad eum, qui daemonio agitabatur caecus ac mutus, & sanauit illum, ita ut caecus ac mutus, & loqueretur & cerneret.


MATTHIEU 12 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et stupebant omnes turbae et dicebant: “ Numquid hic est filius David? ”.
VULGATE_WEB2022 et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David
ERASME_15271527 Et obstupuerunt ombres turbae, dicebantque: Num hic est ille filius Dauid?


MATTHIEU 12 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Pharisaei autem audientes dixerunt: “ Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum ”.
VULGATE_WEB2022 Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum
ERASME_15271527 At pharisaei cum audissent dicebant: Hic non eijcit daemonia, nisi praesidio Beelze bul principis daemoniorum.


MATTHIEU 12 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: “ Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit.
VULGATE_WEB2022 Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit
ERASME_15271527 Iesus autem cum sciret cogitationes illorum dixit illis: Omme regnum diuisum ad uersus sese desolatur, & omnis ciuitas, aut domus diuisa aduersus seipsam, non stabit.


MATTHIEU 12 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et si Satanas Satanam eicit, adversus se divisus est; quomodo ergo stabit regnum eius?
VULGATE_WEB2022 et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius
ERASME_15271527 Et si satanas sa tanam eijcit, aduersus seipsum di uisus est. Quomodo igitur stabit regnum illius?


MATTHIEU 12 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri.
VULGATE_WEB2022 et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri
ERASME_15271527 Et si ego praesidio Be elzebul eijcio daemonia, filij uestri cuius praesidio eijciunt? Propterea ipsi iudicabunt de uobis.


MATTHIEU 12 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
VULGATE_WEB2022 si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei
ERASME_15271527 Qd si spiritu dei ego eijcio daemonia, ergo peruenit ad uos regnum dei.


MATTHIEU 12 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet.
VULGATE_WEB2022 aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat
ERASME_15271527 Alioqui quomodo potest aliquis intrare domum potentis, & uasa illius diripere, nisi prius uinxerit potentem, & tunc domum illius di ripiet?


MATTHIEU 12 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui non est mecum, contra me est; et, qui non congregat mecum, spargit.
VULGATE_WEB2022 qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit
ERASME_15271527 Qui non est mecum, aduersum me est: & qui non congregat mecum, spargit.


MATTHIEU 12 31 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
VULGATE_WEB2022 ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur
ERASME_15271527 Propterea dico uo bis: Omne peccatum & conuitium remittetur hominibus, at conuitium in spiritum, non remittetur


MATTHIEU 12 32 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro.
VULGATE_WEB2022 et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro
ERASME_15271527 homi nibus. Et quicunque dixerit uerbum aduersus filium hominis, re mittetur illi. Qui autem dixerit aduersus spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in praesenti seculo, neque in futuro.


MATTHIEU 12 33 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur.
VULGATE_WEB2022 aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur
ERASME_15271527 Aut facite arborem bonam, & fructum eius bonum. aut facite arborem uitiosam, & fructum illius uitiosum. Nam è fructu arbor agnoscitur.


MATTHIEU 12 34 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur.
VULGATE_WEB2022 progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur
ERASME_15271527 Progenies uiperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali? Siquidem ex abundantia cordis os loquitur.


MATTHIEU 12 35 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala.
VULGATE_WEB2022 bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala
ERASME_15271527 Bonus homo è bono thesauro cordis, expromit bona: & malus homo ex malo thesauro depromit mala.


MATTHIEU 12 36 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii:
VULGATE_WEB2022 dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii
ERASME_15271527 Sed dico uobis, quod de quocunque uerbo ocioso, quod locuti fuerint homines, reddituri sunt rationem in die iudicij.


MATTHIEU 12 37 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis ”.
VULGATE_WEB2022 ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis
ERASME_15271527 Nam ex dictis tuis iustificaberis, & ex dictis tuis condemnaberis.


MATTHIEU 12 38 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: “ Magister, volumus a te signum videre ”.
VULGATE_WEB2022 tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre
ERASME_15271527 Tunc interrogauerunt eum quidam è scribis ac pharisaeis, dicentes: Praeceptor, uolumus ex te signum uidere.


MATTHIEU 12 39 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui respondens ait illis: “ Generatio mala et adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae.
VULGATE_WEB2022 qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae
ERASME_15271527 At ille respondens dixit illis: Generatio praua & adultera signum quaerit, & signum non dabitur illi, nisi signum lonae prophetae.


MATTHIEU 12 40 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.
VULGATE_WEB2022 sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus
ERASME_15271527 Quemadmodum enim fuit lonas in uetre ceti tribus diebus, ac tribus noctibus, sic erit filius hominis in corde terrae, tribus diebus & tribus noctibus.


MATTHIEU 12 41 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce plus quam Iona hic!
VULGATE_WEB2022 viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic
ERASME_15271527 Vi ri Niniuitae surgent in iudicio, cum generatione hac, & condemnabunt eam, quod ipsi resipuerint ad praedicationem lonae. Et ecce plus quàm lonas est hoc loco.


MATTHIEU 12 42 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic!
VULGATE_WEB2022 regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic
ERASME_15271527 Regina Austri surget in iudicio cum generatione hac, & condemnabit eam, quod uenerit à finibus terrae, ad audiendam sapientiam So lomonis. Et ecce plus quàm Solo mon est in hoc loco.


MATTHIEU 12 43 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit.
VULGATE_WEB2022 cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit
ERASME_15271527 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, perambulat per arentia loca, quaerens requiem, & non inuenit.


MATTHIEU 12 44 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tunc dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”; et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam.
VULGATE_WEB2022 tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam
ERASME_15271527 Tunc dicit, reuertar in domum meam, unde exiui: & cum uenerit, reperit eam uacante, & scopis purgatam, atque ornatam.


MATTHIEU 12 45 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tunc vadit et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae ”.
VULGATE_WEB2022 tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae
ERASME_15271527 Tunc abit, & adiungit sibi septem alios spiritus sceleratiores se, & ingressis inhabitat illic: & fiunt postrema hominis illius, peiora primis: sic erit & generationi huic peruersae.


MATTHIEU 12 46 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris quaerentes loqui ei.
VULGATE_WEB2022 adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei
ERASME_15271527 Cum aute adhuc loqueretur turbis, ecce mater & fratres eius stabant foris, quaerentes ei loqui.


MATTHIEU 12 47 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixit autem ei quidam: “ Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes loqui tecum ”.
VULGATE_WEB2022 dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te
ERASME_15271527 Dixit autem illi quidam: Ecce mater tua & fratres tui foris stant, quaerentes tibi loqui.


MATTHIEU 12 48 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 At ille respondens dicenti sibi ait: “ Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? ”.
VULGATE_WEB2022 at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei
ERASME_15271527 At ille respondens dixit ei, qui sibi renunciauerat: Quae est mater mea, aut qui sunt fratres mei?


MATTHIEU 12 49 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et extendens manum suam in discipulos suos dixit: “ Ecce mater mea et fratres mei.
VULGATE_WEB2022 et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei
ERASME_15271527 Et protensa manu sua in discipulos suos, dixit: Ec ce mater mea, & fratres mei.


MATTHIEU 12 50 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est ”.
VULGATE_WEB2022 quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est
ERASME_15271527 Quis quis enim fecerit uoluntatem patris mei, qui est in coelis, ipse meus frater & soror & mater est.