ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

[ MATTHIEU ] MARC LUC JEAN ACTES 

ROMAINS 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS 

1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX 

JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE


CH1 CH2 CH3 CH4 CH5 CH6 CH7 CH8 CH9 CH10 CH11 CH12 CH13 CH14 CH15 CH16 CH17 CH18 CH19 CH20 CH21 CH22 CH23 CH24 CH25 CH26 CH27 [ CH28 ] 

V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 

MATTHIEU 28 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.
VULGATE_WEB2022 vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum
ERASME_15271527 Vespera autem sabbatorum, quae lucescit in unam sabbatorum, uenit Maria Magdalene, & altera Maria, ut uiderent sepulchrum.


MATTHIEU 28 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum.
VULGATE_WEB2022 et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum
ERASME_15271527 Et ecce terraemotus factus est ma gnus. Angelus enim domini descendit de coelo: & accedens, deuoluit lapidem ab ostio, sedebatque super eum.


MATTHIEU 28 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix.
VULGATE_WEB2022 erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix
ERASME_15271527 Erat autem aspectus eius sicut fulgur, & uestimentum eius candidum sicut nix.


MATTHIEU 28 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui.
VULGATE_WEB2022 prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui
ERASME_15271527 Prae timore autem eius concussi sunt custodes, & facti sunt uelut mortui.


MATTHIEU 28 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondens autem angelus dixit mulieribus: “ Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis.
VULGATE_WEB2022 respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis
ERASME_15271527 Respondens aute angelus, dixit mulieribus: Nolite timere uos: scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis:


MATTHIEU 28 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat.
VULGATE_WEB2022 non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus
ERASME_15271527 non est hic, surrexit enim sicut dixit. Venite, uidete locum ubi positus erat dominus.


MATTHIEU 28 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et cito euntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis”. Ecce dixi vobis ”.
VULGATE_WEB2022 et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis
ERASME_15271527 Et cito euntes dicite discipulis eius, quod surrexit à mortuis: & ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebi tis, ecce dixi uobis.


MATTHIEU 28 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.
VULGATE_WEB2022 et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius
ERASME_15271527 Et digressae celeriter à monumento cum timore & gaudio magno, currebat ut renunciarent discipulis eius.


MATTHIEU 28 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “ Avete ”. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
VULGATE_WEB2022 et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum
ERASME_15271527 Cum autem issent ad renunciandum discipulis eius, & ecce Iesus occurrit illis, dices: Auete. Illae autem accesse runt & tenuerunt pedes eius, & ad orauerunt eum.


MATTHIEU 28 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tunc ait illis Iesus: “ Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt ”.
VULGATE_WEB2022 tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt
ERASME_15271527 Tunc ait illis Iesus: Nolite timere: Ite renunciate fratri bus meis, ut eant in Galilaeam, & ibi me uidebunt.


MATTHIEU 28 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quae cum abiissent, ecce quidam de custodia venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant.
VULGATE_WEB2022 quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant
ERASME_15271527 Quae cum abissent, ecce quidam è custodibus uenerunt in ciuitatem, ac renunciauerunt principibus sacerdotum omia quae acciderant:


MATTHIEU 28 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus
VULGATE_WEB2022 et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus
ERASME_15271527 & congregati cum senioribus, consilio habito, pecuniam copiosam dederunt militibus,


MATTHIEU 28 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 dicentes: “ Dicite: “Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus”.
VULGATE_WEB2022 dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus
ERASME_15271527 dicentes: Dicite quod discipuli eius nocte uenerint, & furati sint eum nobis dormientibus.


MATTHIEU 28 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei et securos vos faciemus ”.
VULGATE_WEB2022 et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus
ERASME_15271527 Et si hoc auditum fuerit sub praeside, nos persuadebimus ei, & securos uos faciemus.


MATTHIEU 28 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem.
VULGATE_WEB2022 at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem
ERASME_15271527 At illi accepta pecunia fecerunt sicut erat edo cti. Et diuulgatus est hic sermo apud ludaeos usque in hodiernum diem.


MATTHIEU 28 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus,
VULGATE_WEB2022 undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus
ERASME_15271527 Vndecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus.


MATTHIEU 28 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt.
VULGATE_WEB2022 et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt
ERASME_15271527 Et cum uidissent illum, adorauerunt eum: quidam autem dubitauerunt.


MATTHIEU 28 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “ Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.
VULGATE_WEB2022 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra
ERASME_15271527 Et accedens Iesus, locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis ootestas in coelo & in terra.


MATTHIEU 28 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,
VULGATE_WEB2022 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti
ERASME_15271527 euntes ergo docete omnes gentes, bapti zantes eos in nomine patris & filij & spiritus sancti:


MATTHIEU 28 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ”.
VULGATE_WEB2022 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi
ERASME_15271527 docentes eos seruare omnia quaecunque praecepi uobis. Et ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consumnationem seculi.