ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUC[ JEAN ]ACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


[ CH1 ]CH2CH3CH4CH5CH6CH7CH8CH9CH10CH11CH12CH13CH14CH15CH16CH17CH18CH19CH20CH21

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21V22V23V24V25V26V27V28V29V30V31V32V33V34V35V36V37V38V39V40V41V42V43V44V45V46V47V48V49V50V51

JEAN 1 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
VULGATE_WEB2022 In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum
ERASME_15271527 IN PRINcipio erat sermo, & sermo erat apud deum, & deus erat ille sermo.


JEAN 1 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hoc erat in principio apud Deum.
VULGATE_WEB2022 hoc erat in principio apud Deum
ERASME_15271527 Hic erat in principio apud deum.


JEAN 1 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est;
VULGATE_WEB2022 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est
ERASME_15271527 Omia per ipsum facta sunt: & sine eo factum est nihil, quod factum est.


JEAN 1 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 in ipso vita erat, et vita erat lux hominum,
VULGATE_WEB2022 in ipso vita erat et vita erat lux hominum
ERASME_15271527 In ipso uita erat, & uita erat lux hominum,


JEAN 1 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
VULGATE_WEB2022 et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
ERASME_15271527 & lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non apprehenderunt.


JEAN 1 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes;
VULGATE_WEB2022 fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
ERASME_15271527 Erat homo missus a deo, cui nomen lohannes.


JEAN 1 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
VULGATE_WEB2022 hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum
ERASME_15271527 Hic uenit ad testifican dum, ut testaretur de luce, ut omnes crederent per ipsum.


JEAN 1 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
VULGATE_WEB2022 non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
ERASME_15271527 Non erat ille lux illa, sed missus erat, ut testaretur de luce.


JEAN 1 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum.
VULGATE_WEB2022 erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum
ERASME_15271527 Erat lux illa, lux uera: quae illuminat omnem ho minem uenientem in mundum.


JEAN 1 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
VULGATE_WEB2022 in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit
ERASME_15271527 In mundo erat, & mundus per ipsum factus est, & mundus eum non cognouit.


JEAN 1 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 In propria venit, et sui eum non receperunt.
VULGATE_WEB2022 in propria venit et sui eum non receperunt
ERASME_15271527 In sua uenit, & sui eum non receperunt.


JEAN 1 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,
VULGATE_WEB2022 quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius
ERASME_15271527 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis ut liceret filios dei fieri, uidelicet his qui credidissent in nome ipsius:


JEAN 1 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
VULGATE_WEB2022 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
ERASME_15271527 Qui non ex sanguinibus, neque ex uoluntate carnis, neque ex uolum tate uiri, sed ex deo nati sunt.


JEAN 1 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
VULGATE_WEB2022 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
ERASME_15271527 Et sermo ille caro factus est, & habi tauit in nobis: & cospeximus glo riam eius, gloriam uelut unigeniti à patre: plenus gratia & ueritate.


JEAN 1 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: “ Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat ”.
VULGATE_WEB2022 Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat
ERASME_15271527 Iohannes testificatur de ipso, & clamat, dicens: Hic erat de quo di cebam, qui cum me sequeretur antecessit me, quia prior me erat.


JEAN 1 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia;
VULGATE_WEB2022 et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia
ERASME_15271527 Et de plenitudine eius nos ombres accepimus, & gratiam pro gratia:


JEAN 1 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.
VULGATE_WEB2022 quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est
ERASME_15271527 quia lex per Mosen data est, gratia & ueritas per Iesum Christum exorta est.


JEAN 1 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit.
VULGATE_WEB2022 Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit
ERASME_15271527 Deum nemo uidit unquam: Vnigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarrauit.


JEAN 1 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: “ Tu quis es? ”.
VULGATE_WEB2022 et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es
ERASME_15271527 Et hoc est testimonium lohannis, quando mise rant ludaei ab Hierosolymis sacer dotes & leuitas, ut interrogarent eum: Tu quis es?


JEAN 1 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et confessus est et non negavit; et confessus est: “ Non sum ego Christus ”.
VULGATE_WEB2022 et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus
ERASME_15271527 Et confessus est & non negauit. Et confessus est, inquiens: Non sum ego Christus.


JEAN 1 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et interrogaverunt eum: “ Quid ergo? Elias es tu? ”. Et dicit: “ Non sum ”. “ Propheta es tu? ”. Et respondit: “ Non ”.
VULGATE_WEB2022 et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non
ERASME_15271527 Et interrogauerunt eum: Quid ergo? Helias es tu? Et dicit: Non sum. Es tu propheta ille? Et respondit: Non.


JEAN 1 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixerunt ergo ei: “ Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso? ”.
VULGATE_WEB2022 dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso
ERASME_15271527 Dixerunt ergo ei: Quis es, ut responsum demus his qui miserunt nos? Quid dicis de teipso?


JEAN 1 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ait: “ Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta ”.
VULGATE_WEB2022 ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta
ERASME_15271527 Ait: Ego uox clamantis in deserto, dirigite uiam domini: sicut dixit Esaias propheta.


JEAN 1 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis;
VULGATE_WEB2022 et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis
ERASME_15271527 Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis.


JEAN 1 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et interrogaverunt eum et dixerunt ei: “ Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta? ”.
VULGATE_WEB2022 et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta
ERASME_15271527 Et interrogauerunt eum, ac dixerunt ei: Cur ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Helias, neque propheta


JEAN 1 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit eis Ioannes dicens: “ Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis,
VULGATE_WEB2022 respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis
ERASME_15271527 ille? Respondit eis lohannes, dicens: Ego baptizo aqua, sed in medio uestrum stat que uos nescitis.


JEAN 1 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti ”.
VULGATE_WEB2022 ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti
ERASME_15271527 Ipse est qui cum me sequeretur, antecessit me: cuius ego non sum dignus ut soluam corrigiam calciameti.


JEAN 1 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.
VULGATE_WEB2022 haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans
ERASME_15271527 Haec in Be thabara facta sunt trans lordanem, ubi lohannes baptizabat.


JEAN 1 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: “ Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi.
VULGATE_WEB2022 altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi
ERASME_15271527 Postero die uidet lohannes Iesum uenientem ad se, & ait: Ecce agnus ille dei, qui tollit peccatum mundi.


JEAN 1 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat.
VULGATE_WEB2022 hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat
ERASME_15271527 Hic est de quo dicebam. Post me uenit uir, qui me antecessit quia prior me erat,


JEAN 1 31 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans ”.
VULGATE_WEB2022 et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans
ERASME_15271527 & ego nesciebam eum. sed ut manifestus fiat Israeli, propterea ueni ego aqua baptizans.


JEAN 1 32 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: “ Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum;
VULGATE_WEB2022 et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum
ERASME_15271527 Et testificatus est loham nes: dicens: Vidi spiritum descendentem specie columbae de coelo & mansit super eum,


JEAN 1 33 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto”.
VULGATE_WEB2022 et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
ERASME_15271527 & ego non noueram eum, sed qui misit me ut baptizare aqua, is mihi dixit: Super quem uideris spiritum descendentem ac manentem super eum, hic est qui baptizat spiritu sancto.


JEAN 1 34 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei ”.
VULGATE_WEB2022 et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
ERASME_15271527 Et ego uidi & testificatus sum, hunc esse filium dei.


JEAN 1 35 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo,
VULGATE_WEB2022 altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo
ERASME_15271527 Postero die iterum stabat lohannes, & ex discipulis eius duo,


JEAN 1 36 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et respiciens Iesum ambulantem dicit: “ Ecce agnus Dei ”.
VULGATE_WEB2022 et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei
ERASME_15271527 & intuitus le sum ambulantem dicit: Ecce agnus ille dei.


JEAN 1 37 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum.
VULGATE_WEB2022 et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum
ERASME_15271527 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, & secuti sunt Iesum.


JEAN 1 38 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: “ Quid quaeritis? ”. Qui dixerunt ei: “ Rabbi — quod dicitur interpretatum Magister — ubi manes? ”.
VULGATE_WEB2022 conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas
ERASME_15271527 Conuersus autemlesus. & conspicatus eos sequentes se, dicit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi, quod dicitur si inter preteris, magister, ubi habitas?


JEAN 1 39 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicit eis: “ Venite et videbitis ”. Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima.
VULGATE_WEB2022 dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
ERASME_15271527 Dicit eis: Venite & uidete. Vene runt, uideruntque ubi maneret, & apud eum manserunt die illo. Hora autem erat fermè decima.


JEAN 1 40 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum.
VULGATE_WEB2022 erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
ERASME_15271527 Erat Andreas frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant à lohanne, & secuti fuerant eum.


JEAN 1 41 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: “ Invenimus Messiam ” — quod est interpretatum Christus;
VULGATE_WEB2022 invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
ERASME_15271527 Reperit hic prior fratrem suum Simonem, & dicit ei: Inuenimus Messiam, quod est, si interpreteris, un ctus.


JEAN 1 42 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: “ Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberis Cephas ” — quod interpretatur Petrus.
VULGATE_WEB2022 et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus
ERASME_15271527 Et adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus, dixit: Tu es Si mon filius lona, tu uocaberis Cephas: quod sonat si interpreteris, lapis.


JEAN 1 43 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: “ Sequere me ”.
VULGATE_WEB2022 in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me
ERASME_15271527 Postero die uoluit Iesus exi re in Galilaeam, & reperit Philippum, & dicit ei: Sequere me.


JEAN 1 44 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri.
VULGATE_WEB2022 erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
ERASME_15271527 Erat autem Philippus a Bethsaida ciuitate Andreae & Petri.


JEAN 1 45 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “ Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth ”.
VULGATE_WEB2022 invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth
ERASME_15271527 Reperit Philippus Nathanael, & dicit ei: De quo scripsit Moses in lege & prophetae, inuenimus Iesum flium loseph Nazarenum.


JEAN 1 46 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et dixit ei Nathanael: “ A Nazareth potest aliquid boni esse? ”. Dicit ei Philippus: “ Veni et vide ”.
VULGATE_WEB2022 et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide
ERASME_15271527 Et dixit ei Nathanaël: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Phi ippus: Veni & uide.


JEAN 1 47 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: “ Ecce vere Israelita, in quo dolus non est ”.
VULGATE_WEB2022 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est
ERASME_15271527 Vidit Iesus Nathanael uenientem ad se, & di cit de eo: Ecce uere Israëlita, in quo dolus non est.


JEAN 1 48 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicit ei Nathanael: “ Unde me nosti? ”. Respondit Iesus et dixit ei: “ Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te ”.
VULGATE_WEB2022 dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
ERASME_15271527 Dicit ei Nathanaenl: Vnde me nosti? Respondit Iesus, & dixit ei: Priusquam te Philippus uocaret cum esses sub ficu, uidebam te.


JEAN 1 49 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit ei Nathanael: “ Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel! ”.
VULGATE_WEB2022 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel
ERASME_15271527 Respondit Nathanaenl, & ait ei: Rabbi, tu es ille filius dei, tu es ille rex Israel.


JEAN 1 50 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit Iesus et dixit ei: “ Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis ”.
VULGATE_WEB2022 respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis
ERASME_15271527 Respondit Iesus, & dixit ei: Quia dixi tibi, uidebam te sub ficu, credis: maiora his uidebis.


JEAN 1 51 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et dicit ei: “ Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis ”.
VULGATE_WEB2022 et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis
ERASME_15271527 Et dicit ei: Amen amen dico uobis: posthac uidebitis coelum apertum: & angelos dei ascendentes ac descendentes super filium hominis.