MATTHIEU MARC LUC JEAN [ ACTES ]
ROMAINS 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS
1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX
JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE
CH1 CH2 CH3 CH4 CH5 CH6 CH7 [ CH8 ] CH9 CH10 CH11 CH12 CH13 CH14 CH15 CH16 CH17 CH18 CH19 CH20 CH21 CH22 CH23 CH24 CH25 CH26 CH27 CH28 V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 V26 V27 V28 V29 V30 V31 V32 V33 V34 V35 V36 V37 V38 V39 V40
ACTES 8 1
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Saulus autem erat consentiens neci eius. Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesiam, quae erat Hierosolymis; et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos. |
VULGATE_WEB | 2022 | facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos |
ERASME_1527 | 1527 | Saulus autem consenserat in nece eius. Facta est autemin illo die perse cutio magna aduersus ecclesiam, quae erat Hierosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos. |
ACTES 8 2
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Sepelierunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum. |
VULGATE_WEB | 2022 | curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum |
ERASME_1527 | 1527 | Cu rauerunt autem una Stephanum uiri religiosi, feceruntque planctum magnum super eum. |
ACTES 8 3
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Saulus vero devastabat ecclesiam, per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam. |
VULGATE_WEB | 2022 | Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam |
ERASME_1527 | 1527 | Saulus uero deuastabat ecclesiam per singulas domos intrans, trahensque uiros ac mulieres tradebat in custodiam. |
ACTES 8 4
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Igitur qui dispersi erant, pertransierunt evangelizantes verbum. |
VULGATE_WEB | 2022 | igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum |
ERASME_1527 | 1527 | Illi igitur dispersi peragrabant, annunciantes sermone dei. |
ACTES 8 5
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum. |
VULGATE_WEB | 2022 | Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum |
ERASME_1527 | 1527 | Philippus autem peruenit in ciui tatem Samariae, ac praedicabat illis Christum. |
ACTES 8 6
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Intendebant autem turbae his, quae a Philippo dicebantur, unanimiter, audientes et videntes signa, quae faciebat: |
VULGATE_WEB | 2022 | intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat |
ERASME_1527 | 1527 | Intendebant autem tur bae his, quae à Philippo dicebantur, unanimiter audientes, & uidentes signa quae aedebat. |
ACTES 8 7
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | ex multis enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curati sunt. |
VULGATE_WEB | 2022 | multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt |
ERASME_1527 | 1527 | Spiritus enim immundi, è multis qui ab illis tene bantur, exibant, clamantes uoce magna. Multi autem paralytici et claudi sanati sunt. |
ACTES 8 8
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Factum est autem magnum gaudium in illa civitate. |
VULGATE_WEB | 2022 | factum est ergo magnum gaudium in illa civitate |
ERASME_1527 | 1527 | Et factum est gau dium magnum in illa ciuitate. |
ACTES 8 9
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Vir autem quidam nomine Simon iampridem erat in civitate magias faciens et dementans gentem Samariae, dicens esse se aliquem magnum; |
VULGATE_WEB | 2022 | vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum |
ERASME_1527 | 1527 | Vir autem quidam nomine Simon, qui ante in ea ciuitate artem exer cuerat magicam, ac gentem dementauerat Samariae, dicens se esse quempiam magnum, |
ACTES 8 10
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | cui attendebant omnes a minimo usque ad maximum dicentes: “ Hic est virtus Dei, quae vocatur Magna ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna |
ERASME_1527 | 1527 | cui ausculta bant illi à minimo usque ad maxi mum, dicentes: Iste est uirtus dei, quae uocatur magna. |
ACTES 8 11
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Attendebant autem eum, propter quod multo tempore magiis dementasset eos. |
VULGATE_WEB | 2022 | adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos |
ERASME_1527 | 1527 | Auscultabant autem ei, propterea quod multo tempore magicis artibus dementasset eos. |
ACTES 8 12
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi, baptizabantur viri ac mulieres. |
VULGATE_WEB | 2022 | cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres |
ERASME_1527 | 1527 | Cum uero credidissent Philippo, euangelizanti de regno dei, deque nomine Iesu Christi, baotizabatur uiri simul ac mulieres. |
ACTES 8 13
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Tunc Simon et ipse credidit et, cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo; videns etiam signa et virtutes magnas fieri stupens admirabatur. |
VULGATE_WEB | 2022 | tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur |
ERASME_1527 | 1527 | Tunc Simon & ipse credidit, & cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo. Vidensque signa et uirtu tes fieri stupens admirabatur. |
ACTES 8 14
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Cum autem audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem; |
VULGATE_WEB | 2022 | cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem |
ERASME_1527 | 1527 | Cum aute audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quod recepisset Sa maria sermonem dei, miserunt ad eos Petrum ac lohanem. |
ACTES 8 15
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | qui cum descendissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum: |
VULGATE_WEB | 2022 | qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum |
ERASME_1527 | 1527 | Qui cum descendissent, orauerunt pro ipsis, ut acciperent spiritum sanctum. |
ACTES 8 16
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | nondum enim super quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu. |
VULGATE_WEB | 2022 | nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu |
ERASME_1527 | 1527 | Non dum enim in quenquam illorum illapsus fuerat, sed baptizati tantum erant in nomine Christi Iesu. |
ACTES 8 17
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. |
VULGATE_WEB | 2022 | tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum |
ERASME_1527 | 1527 | Tunc imponebant manus super illos, accipiebantque spiritum sanctum. |
ACTES 8 18
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manuum apostolorum daretur Spiritus, obtulit eis pecuniam |
VULGATE_WEB | 2022 | cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam |
ERASME_1527 | 1527 | Cum uidisset autem Simon, quod per impositionem manuum apo stolorum daretur spiritus sanctus obtulit eis pecunias |
ACTES 8 19
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | dicens: “ Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum |
ERASME_1527 | 1527 | dicens: Date & mihi potestatem istam, ut cuicunque imposuero manus, accipiat spiritum sanctum. |
ACTES 8 20
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Petrus autem dixit ad eum: “ Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri! |
VULGATE_WEB | 2022 | pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri |
ERASME_1527 | 1527 | Petrus autem dixit ad eum: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum dei existimaſti pecuniis parari. |
ACTES 8 21
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Non est tibi pars neque sors in verbo isto; cor enim tuum non est rectum coram Deo. |
VULGATE_WEB | 2022 | non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo |
ERASME_1527 | 1527 | Non est tibi pars neque sors in ratione hac. cor enim tuum non est rectum coram deo. |
ACTES 8 22
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Dominum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui; |
VULGATE_WEB | 2022 | paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui |
ERASME_1527 | 1527 | resipisce igitur ab ista malicia tua, & roga deum, si forte remittatur tibi cogitatio cordis tui. |
ACTES 8 23
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse |
ERASME_1527 | 1527 | In felle enim amaritudinis, & colligatione iniquitatis uideo te esse. |
ACTES 8 24
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Respondens autem Simon dixit: “ Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum, quae dixistis ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis |
ERASME_1527 | 1527 | Respondens autem Simon, dixit: Precemini uos pro me apud dominum, ne quid eue niat in me horum quae dixistis. |
ACTES 8 25
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et illi quidem testificati et locuti verbum Domini, redibant Hierosolymam et multis vicis Samaritanorum evangelizabant. |
VULGATE_WEB | 2022 | et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant |
ERASME_1527 | 1527 | Et illi quidem testificati & locuti ser monem dei, reuersi sunt Hieroso lymam, & multis oppidulis Samaritanorum euangelizabant. |
ACTES 8 26
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens: “ Surge et vade contra meridianum ad viam, quae descendit ab Ierusalem in Gazam; haec est deserta ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta |
ERASME_1527 | 1527 | Angelus autem domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, & uade meridiem uersus ad uiam quae descendit ab urbe Hierosolymorum ad ciuitatem Gazam, haec est deserta. |
ACTES 8 27
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et surgens abiit; et ecce vir Aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnem gazam eius, qui venerat adorare in Ierusalem |
VULGATE_WEB | 2022 | et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem |
ERASME_1527 | 1527 | Et surgens abiit, & ecce uir Aethiops, eunuchus, prae fectus Candaces reginae Aethiopum, quem praefecerat uniuersae gazae suae, uenerat adoraturu? Hlie rosolymam, |
ACTES 8 28
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | et revertebatur sedens super currum suum et legebat prophetam Isaiam. |
VULGATE_WEB | 2022 | et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam |
ERASME_1527 | 1527 | & reuertebatur sedens super currum suum, legebatque Esaiam prophetam. |
ACTES 8 29
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Dixit autem Spiritus Philippo: “ Accede et adiunge te ad currum istum ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum |
ERASME_1527 | 1527 | Dixit autem spiritus Philippo: Accede, & adiunge te ad currum istum. |
ACTES 8 30
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam et dixit: “ Putasne intellegis, quae legis? ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis |
ERASME_1527 | 1527 | Accur rens autem Philippus, audiuit eum legentem Esaiam prophetam, & dixit: Intelligisne quae legis? |
ACTES 8 31
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Qui ait: “ Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? ”. Rogavitque Philippum, ut ascenderet et sederet secum. |
VULGATE_WEB | 2022 | qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum |
ERASME_1527 | 1527 | At ille ait: Qui nam enim possim, nisi aliquis dux uiae mihi fuerit? Rogauitque Philippum, ut ascenderet, sederetque secum. |
ACTES 8 32
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic: “ Tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperit os suum. |
VULGATE_WEB | 2022 | locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum |
ERASME_1527 | 1527 | Argumentum autem scripturae quam legebat, erat hoc: Tanquàm ouis ad occisionem ductus est, & sicut agnus coram tondente se mutus, sic non aperuit os suum. |
ACTES 8 33
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | In humilitate eius iudicium eius sublatum est. Generationem illius quis enarrabit? Quoniam tollitur de terra vita eius ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius |
ERASME_1527 | 1527 | In humilitate ipsius iudicium eius sublatum est. Generationem autem eius quis enarrabit? Quoniam tollitur de terra uita eius. |
ACTES 8 34
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Respondens autem eunuchus Philippo dixit: “ Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? De se an de alio aliquo? ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo |
ERASME_1527 | 1527 | Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit hoc, de se, an de alio quopiam? |
ACTES 8 35
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Aperiens autem Philippus os suum et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum. |
VULGATE_WEB | 2022 | aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum |
ERASME_1527 | 1527 | Aperiens autem Philippus os suum, & incipiens à scriptura ista, praedicauit ill Iesum. |
ACTES 8 36
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et dum irent per viam, venerunt ad quandam aquam; et ait eunuchus: “ Ecce aqua; quid prohibet me baptizari? ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari |
ERASME_1527 | 1527 | Et dum irent per uiam, ue nerunt ad quandam aquam. Et ait eunuchus: Ecce aqua. quid uetat quo minus baptizer? |
ACTES 8 37
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | |
VULGATE_WEB | 2022 | [ ] |
ERASME_1527 | 1527 | Dixit aute Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo filium dei esse Iesum Christum. |
ACTES 8 38
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et iussit stare currum; et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. |
VULGATE_WEB | 2022 | et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum |
ERASME_1527 | 1527 | Et iussit sisti currum. Ac descenderunt ambo in aquam, Philippus simul & eunuchus, & baptizauit eum. |
ACTES 8 39
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus; ibat autem per viam suam gaudens. |
VULGATE_WEB | 2022 | cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens |
ERASME_1527 | 1527 | Cum autem ascendissent ex aqua, spiritus domini rapuit Philippum, nec amplius uidit eum eunuchus. Ibat em per uiam suam gaudens. |
ACTES 8 40
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream. |
VULGATE_WEB | 2022 | Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream |
ERASME_1527 | 1527 | Philip pus autem repertus est Azoti, & per transiens euangelizabat ciuitatibus cunctis, donec ueniret Caesaream. |