ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEAN[ ACTES ]

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2CH3CH4CH5CH6CH7CH8CH9CH10CH11CH12CH13CH14CH15CH16CH17CH18CH19CH20CH21CH22CH23CH24CH25[ CH26 ]CH27CH28

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21V22V23V24V25V26V27V28V29V30V31V32

ACTES 26 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Agrippa vero ad Paulum ait: “ Permittitur tibi loqui pro temetipso ”. Tunc Paulus, extenta manu, coepit rationem reddere:
VULGATE_WEB2022 Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere
ERASME_15271527 Agrippa uero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu pro se dicebat:


ACTES 26 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 “ De omnibus, quibus accusor a Iudaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum, apud te cum sim defensurus me hodie,
VULGATE_WEB2022 de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie
ERASME_15271527 Super omibus de quibus accusor à ludaeis rex Agrippa, existimo me beatum, qui causam dicturus sim apud te hodie,


ACTES 26 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 maxime te sciente omnia, quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones; propter quod, obsecro, patienter me audias.
VULGATE_WEB2022 maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias
ERASME_15271527 cum tu maxime sis gnarus ea rum, quae apud ludaeos sunt, & consuetudinum & quaestionum. Quapropter oblecro te, ut patienter me audias.


ACTES 26 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et quidem vitam meam a iuventute, quae ab initio fuit in gente mea et in Hierosolymis, noverunt omnes Iudaei;
VULGATE_WEB2022 et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei
ERASME_15271527 Itaque uitam quidem meam, quam egi ab adolescentia, quae ab initio fuit in gete mea Hieroso lymis nouerunt omnes ludaei,


ACTES 26 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 praescientes me ab initio, si velint testimonium perhibere, quoniam secundum diligentissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus.
VULGATE_WEB2022 praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus
ERASME_15271527 qui prius nouerant me ab initio, si uelint testimonium ferre, quod secundum exquisitissimam sectam nostrae religionis, uixerim pharisaeus.


ACTES 26 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et nunc propter spem eius, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus,
VULGATE_WEB2022 et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus
ERASME_15271527 Et nunc fretus spe repromissionis, quae ad patres nostros facta est à deo, sto iudicio subiectus,


ACTES 26 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 in quam duodecim tribus nostrae cum perseverantia nocte ac die deservientes sperant devenire; de qua spe accusor a Iudaeis, rex!
VULGATE_WEB2022 in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex
ERASME_15271527 ad quam duodecim tribus nostrae instanter nocte & die colentes deum, sperant se peruenturas. De qua spe accusor, rex Agrippa, à ludaeis.


ACTES 26 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?
VULGATE_WEB2022 quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat
ERASME_15271527 Cur incredibile iudicatur apud uos, si deus mortuos suscitat?


ACTES 26 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere;
VULGATE_WEB2022 et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere
ERASME_15271527 Et ego quidem existimabam me ad uersus nomen Iesu Nazareni multa repugnando facturum,


ACTES 26 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quod et feci Hierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta, et cum occiderentur, detuli sententiam;
VULGATE_WEB2022 quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam
ERASME_15271527 quod & feci Hierosolymis. Et multos sanctorum ego carceribus inclusi, à principibus sacerdotum potestate accepta: & cum occiderentur, detuli sententiam.


ACTES 26 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et per omnes synagogas frequenter puniens eos compellebam blasphemare, et abundantius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates.
VULGATE_WEB2022 et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates
ERASME_15271527 Et per omnes synagogas frequeter puniens eos, copellebam blasphemare, & amplius insaniens in eos, persequebar etiam in exteras usque ciuitates.


ACTES 26 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 In quibus, dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,
VULGATE_WEB2022 in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum
ERASME_15271527 Quarum rerum studio cum irem Damascum cum autoritate & permissu principum sacerdotum,


ACTES 26 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 die media in via vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulgens me lumen et eos, qui mecum simul ibant;
VULGATE_WEB2022 die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant
ERASME_15271527 die medio, rex, in uia uidi è coelo supra splendorem solis circumfulsisse me lume, & eos qui mecum faciebant iter.


ACTES 26 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: “Saul, Saul, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare”.
VULGATE_WEB2022 omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare
ERASME_15271527 Cum autem omnes nos decidissemus in ter ram, audiui uocem loquente ad me, ac dicentem Hebraica lingua: Saul, Saul, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulos calci trare.


ACTES 26 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ego autem dixi: “Quis es, Domine?”. Dominus autem dixit: “Ego sum Iesus, quem tu persequeris.
VULGATE_WEB2022 ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris
ERASME_15271527 Ego autem dixi: Quis es dne? At ille dixit: Ego sum Iesus quem tu persequeris.


ACTES 26 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sed exsurge et sta super pedes tuos; ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum et testem eorum, quae vidisti, et eorum, quibus apparebo tibi,
VULGATE_WEB2022 sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi
ERASME_15271527 Sed exurge & sta super pedes tuos. Ad hoc em apparui tibi, ut constituam te ministrum ac testem & eorum quae uidisti, & eorum in quibus apparebo tibi,


ACTES 26 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 eripiens te de populo et de gentibus, in quas ego mitto te
VULGATE_WEB2022 eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te
ERASME_15271527 eripiens te à populo & gentibus, in quas nunc te mitto: ut


ACTES 26 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctificatos per fidem, quae est in me”.
VULGATE_WEB2022 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me
ERASME_15271527 aperias oculos eorum, ut couertantur à tene bris ad luce, & à potestate satanae ad deum: ut accipiant remissione peccatorum, & sortem inter eos qui sanctificati sunt per fidem, quae est erga me,


ACTES 26 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Unde, rex Agrippa, non fui incredulus caelestis visionis,
VULGATE_WEB2022 unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis
ERASME_15271527 Vnde rex Agrippa, non fui inobediens coelesti uisioni,


ACTES 26 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 sed his, qui sunt Damasci primum et Hierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae et gentibus annuntiabam, ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes.
VULGATE_WEB2022 sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes
ERASME_15271527 sed his qui sunt Damasci primum & Hierosolymis, & per omne regio nem Iudaeae, deinde & gentibus annunciabam, ut poenitentiam age rent, & conuerterentur ad deum opera facientes


ACTES 26 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hac ex causa me Iudaei, cum essem in templo comprehensum, tentabant interficere.
VULGATE_WEB2022 hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere
ERASME_15271527 digna his qui resi puissent. Hac ex causa ludaei me in templo comprehensum tentauerunt interficere.


ACTES 26 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Auxilium igitur assecutus a Deo usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quae Prophetae sunt locuti futura esse et Moyses:
VULGATE_WEB2022 auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses
ERASME_15271527 Auxilium igitur nactus dei, usque in hodiernum diem sto, testificans tum paruo tum magno, nihil aliud dicens, quàm ea quae prophetae praedixerant futura esse, & Moses,


ACTES 26 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum lumen annuntiaturus est populo et gentibus ”.
VULGATE_WEB2022 si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus
ERASME_15271527 an passurus fuerit Christus, an primus ex resurrectione mortuorum lumen annunciaturus sit populo & gentibus.


ACTES 26 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sic autem eo rationem reddente, Festus magna voce dixit: “ Insanis, Paule; multae te litterae ad insaniam convertunt! ”.
VULGATE_WEB2022 haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt
ERASME_15271527 Haec autem cum pro se diceret, Festus magna uoce ait: Insanis Paule. Multae te literae ad insaniam conuertunt.


ACTES 26 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 At Paulus: “ Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba eloquor.
VULGATE_WEB2022 at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor
ERASME_15271527 Et Paulus, non insanio, inquit, optime Feste, sed ueritatis & sobrietatis uerba eloquor.


ACTES 26 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Scit enim de his rex, ad quem et audenter loquor; latere enim eum nihil horum arbitror, neque enim in angulo hoc gestum est.
VULGATE_WEB2022 scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est
ERASME_15271527 Scit enim de his rex apud quem & libere loquor. Latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim hoc in angulo gestum est.


ACTES 26 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Credis, rex Agrippa, Prophetis? Scio quia credis ”.
VULGATE_WEB2022 credis rex Agrippa prophetis scio quia credis
ERASME_15271527 Credis rex Agrippa prophetis? Scio quod credis.


ACTES 26 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Agrippa autem ad Paulum: “ In modico suades me Christianum fieri! ”.
VULGATE_WEB2022 Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri
ERASME_15271527 Agrippa aute ad Paulum ait: Modica ex parte persuades mihi ut siam Christianus.


ACTES 26 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et Paulus: “ Optarem apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos, qui audiunt me hodie, fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his! ”.
VULGATE_WEB2022 et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his
ERASME_15271527 Et Paulus ait: Optarim à deo, non solum modica ex parte, uerumetiam magna: non te modo, sed omnes etiam, qui me audiunt hodie, esse tales, qualis ego sum, exceptis uinculis his.


ACTES 26 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et exsurrexit rex et praeses et Berenice et qui assidebant eis;
VULGATE_WEB2022 et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis
ERASME_15271527 Et haec eo locuto, surrexit rex, ac praeses, & Bernice, & qui asside bant eis.


ACTES 26 31 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et cum secessissent, loquebantur ad invicem dicentes: “ Nihil morte aut vinculis dignum quid facit homo iste ”.
VULGATE_WEB2022 et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste
ERASME_15271527 Et cum secessissent, loquebantur inter se dicentes: Nihil morte aut uinculis dignum fa cit homo iste.


ACTES 26 32 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Agrippa autem Festo dixit: “ Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem ”.
VULGATE_WEB2022 Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem
ERASME_15271527 Agrippa autem Fe sto dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem.