ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEAN[ ACTES ]

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2CH3CH4CH5CH6CH7CH8CH9CH10CH11CH12CH13CH14CH15CH16CH17CH18CH19CH20CH21[ CH22 ]CH23CH24CH25CH26CH27CH28

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21V22V23V24V25V26V27V28V29V30

ACTES 22 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 “ Viri fratres et patres, audi te a me, quam ad vos nunc reddo, rationem ”.
VULGATE_WEB2022 viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem
ERASME_15271527 Viri, fratres & patres, audite meam, qua nunc apud uos utor, excusationem.


ACTES 22 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum audissent autem quia Hebraea lingua loquebatur ad illos, magis praestiterunt silentium. Et dixit:
VULGATE_WEB2022 cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium
ERASME_15271527 Cum audissent au tem, quod Hebraea lingua sibi loqueretur, magis praestiterunt silentium.


ACTES 22 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 “ Ego sum vir Iudaeus, natus Tarso Ciliciae, enutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternae legis, aemulator Dei, sicut et vos omnes estis hodie.
VULGATE_WEB2022 et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie
ERASME_15271527 Et dicit: Ego quidem sum uir Iudaeus, natus in Tarso Ciliciae, caeterum educatus in hac ciuitate ad pedes Gamalielis, institutus accurate in patria lege, sectator dei, sicut & uos omes estis hodie,


ACTES 22 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
VULGATE_WEB2022 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres
ERASME_15271527 qui hanc uiam persecutus sum usque ad mortem, alligans ac tradens in car ceres uiros pariter ac mulieres,


ACTES 22 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 sicut et princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omne concilium; a quibus et epistulas accipiens ad fratres, Damascum pergebam, ut adducerem et eos, qui ibi essent, vinctos in Ierusalem, uti punirentur.
VULGATE_WEB2022 sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur
ERASME_15271527 sicut & princeps sacerdotum mihi testis est, & totus seniorum ordo, à quibus etiam epistolis ad fratres acceptis Damascum pergeba, ad ducturus & illos qui illic essent uin ctos Hierosolymam, ut punirentur.


ACTES 22 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Factum est autem, eunte me et appropinquante Damasco, circa mediam diem subito de caelo circumfulsit me lux copiosa;
VULGATE_WEB2022 factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa
ERASME_15271527 Accidit autem mihi iter faciem ti & appropinquanti Damasco cir citer meridiem, ut subito de coelo circumfulguraret me lux multa,


ACTES 22 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et decidi in terram et audivi vocem dicentem mihi: “Saul, Saul, quid me persequeris?”.
VULGATE_WEB2022 et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris
ERASME_15271527 cecidique in solum, & audiui uocem, dicentem mihi: Saul Saul, quid me persequeris?


ACTES 22 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ego autem respondi: “Quis es, Domine?”. Dixitque ad me: “Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris”.
VULGATE_WEB2022 ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris
ERASME_15271527 Ego uero respondi: Quis es domine? Dixitque ad me: Ego sum Iesus ille Nazaren?, quem tu persequeris.


ACTES 22 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et, qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt eius, qui loquebatur mecum.
VULGATE_WEB2022 et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum
ERASME_15271527 Et qui mecum erant, lumen quidem uiderunt, & exterriti sunt: uoce autem non audie runt eius qui loquebatur mecum.


ACTES 22 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et dixi: “Quid faciam, Domine?”. Dominus autem dixit ad me: “Surgens vade Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus, quae statutum est tibi, ut faceres”.
VULGATE_WEB2022 et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere
ERASME_15271527 Dicebam autem: Quid faciam domine? Dominus autem dixit mihi: Surge ac uade Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus, quae ordinata sunt tibi ut facias.


ACTES 22 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus veni Damascum.
VULGATE_WEB2022 et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum
ERASME_15271527 Et cum non uiderem prae gloria luminis illius, per manum de ductus à comitibus qui erant mecum. ueni Damascum.


ACTES 22 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ananias autem quidam vir religiosus secundum legem, testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis,
VULGATE_WEB2022 Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis
ERASME_15271527 Ananias autem quidam, uir pius, secundum legem, testimonio probatus omnium illic habitantium ludaeorum,


ACTES 22 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 veniens ad me et astans dixit mihi: “Saul frater, respice!”. Et ego eadem hora respexi in eum.
VULGATE_WEB2022 veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum
ERASME_15271527 ueniens ad me & astans, dixit mihi: Saul frater, recipe uisum. Et ego eadem hora recepto uisu, uidi illum.


ACTES 22 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 At ille dixit: “Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius,
VULGATE_WEB2022 at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius
ERASME_15271527 At ille di xit: Deus patrum nostrorum praeparauit te, ut cognosceres uoluntatem sua, & uideres id quod iustum est, & audires uocem ex ore eius:


ACTES 22 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quia eris testis illi ad omnes homines eorum, quae vidisti et audisti.
VULGATE_WEB2022 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti
ERASME_15271527 quia eris testis illi apud omes homines, eorum quae uidisti & audisti


ACTES 22 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et nunc quid moraris? Exsurgens baptizare et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius”.
VULGATE_WEB2022 et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius
ERASME_15271527 Et nunc quid cotaris? Exurge & ba ptizare & ablue peccata tua inuo cato nomine domini.


ACTES 22 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Factum est autem, revertenti mihi in Ierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis
VULGATE_WEB2022 factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis
ERASME_15271527 Factum est autem cum essem reuersus Hierosolymam, & orarem in templo, ut raperer extra me,


ACTES 22 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et videre illum dicentem mihi: “Festina et exi velociter ex Ierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me”.
VULGATE_WEB2022 et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me
ERASME_15271527 & uiderem eum dicentem mihi: Festina & exi uelociter Hierosolymis, quoniam non re cipient testimonium tuum de me.


ACTES 22 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ego dixi: “Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos, qui credebant in te;
VULGATE_WEB2022 et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te
ERASME_15271527 Et ego dixi: Domine, ipsi sciunt, quod ego pertrahebam in carcere, & caedebam in singulis synagogis eos qui credebant in te.


ACTES 22 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, et ipse astabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum”.
VULGATE_WEB2022 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum
ERASME_15271527 Et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego quoque assistebam et assentiebar morti illius, & custodiebam uesti menta interficientium illum.


ACTES 22 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et dixit ad me: “Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te” ”.
VULGATE_WEB2022 et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te
ERASME_15271527 Et dixit ad me: Vade, quoniam ego ad gen tes procul mitta te.


ACTES 22 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes: “ Tolle de terra eiusmodi, non enim fas est eum vivere! ”.
VULGATE_WEB2022 audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere
ERASME_15271527 Audiebant au tem eum usque ad hoc uerbum, atque sublatis uocibus, dicebant: Tolle de terra hominem istiusmodi, no enim phas est eum uiuere.


ACTES 22 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem,
VULGATE_WEB2022 vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem
ERASME_15271527 Vociferantibus autem eis, & proiicientibus uestimeta, & puluere iactantibus in aerem,


ACTES 22 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 iussit tribunus induci eum in castra dicens flagellis eum interrogari, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
VULGATE_WEB2022 iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei
ERASME_15271527 iussit tribunus induci eum in castra, & imperauit eum flagris examinari, ut sciret pro pter quam causam sic acclamaret ei.


ACTES 22 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et cum astrinxissent eum loris, dixit astanti centurioni Paulus: “ Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare? ”.
VULGATE_WEB2022 et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare
ERASME_15271527 Et cum astrinxisset eum loris, dixit astanti sibi centurioni Paulus: Num homine Rhomanum et inde mnatum licet uobis flagellare?


ACTES 22 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quo audito, centurio accedens ad tribunum nuntiavit dicens: “ Quid acturus es? Hic enim homo Romanus est ”.
VULGATE_WEB2022 quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est
ERASME_15271527 quo audito, centurio accessit ad tribu num, & nunciauit ei, dicens: Quid facturus es? Hic enm homo Rhomanus est.


ACTES 22 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Accedens autem tribunus dixit illi: “ Dic mihi, tu Romanus es? ”. At ille dixit: “ Etiam ”.
VULGATE_WEB2022 accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam
ERASME_15271527 Accedens autem tribunu? dixit illi: Dic mihi, num tu Rhomanus es? At ille dixit: Etiam.


ACTES 22 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et respondit tribunus: “ Ego multa summa civitatem hanc consecutus sum ”. Et Paulus ait: “ Ego autem et natus sum ”.
VULGATE_WEB2022 et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum
ERASME_15271527 Et re spondit tribunus: Ego multa sum ma ciuitatem istam comparaui. At Paulus ait: Ego uero & natus sum.


ACTES 22 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum interrogaturi erant; tribunus quoque timuit, postquam rescivit quia Romanus esset, et quia alligasset eum.
VULGATE_WEB2022 protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum
ERASME_15271527 Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum fuerant examinaturi. Tribunus quoque timuit postquàm resciuit, quod Rhomanus esset, & quod uinxisset eum.


ACTES 22 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Postera autem die, volens scire diligenter qua ex causa accusaretur a Iudaeis, solvit eum et iussit principes sacerdotum convenire et omne concilium et producens Paulum statuit coram illis.
VULGATE_WEB2022 postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos
ERASME_15271527 Postero autem die uolens scire certum, qua ex causa accusaretur à ludaeis, soluit eum à uinculis, & iussit principes sacerdotum conuenire totumque concilium, ac deductum Paulum sistebat coram illis.