ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEAN[ ACTES ]

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2CH3CH4CH5CH6CH7CH8CH9CH10CH11CH12CH13CH14[ CH15 ]CH16CH17CH18CH19CH20CH21CH22CH23CH24CH25CH26CH27CH28

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21V22V23V24V25V26V27V28V29V30V31V32V33V34V35V36V37V38V39V40V41

ACTES 15 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres: “ Nisi circumcidamini secundum morem Moysis, non potestis salvi fieri ”.
VULGATE_WEB2022 et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri
ERASME_15271527 Et quidam qui descenderant a Iudaea, docebant fratres nisi circuncidamini secundum morem Mosi, non potestis esse salui.


ACTES 15 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Facta autem seditione et conquisitione non minima Paulo et Barnabae adversum illos, statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione.
VULGATE_WEB2022 facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione
ERASME_15271527 Cum orta ergo seditio & disceptatio esset non exigua Paulo ac Barnabae aduersus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus & Barnabas & quidam alii ex illis, ad apostolos ac presbyteros Hierosolymam, super hac quaestione.


ACTES 15 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Phoenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
VULGATE_WEB2022 illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus
ERASME_15271527 Illi ergo deducti ab ecclesia, pertransibant Phoenicen & Samariam, narrantes conuersionem gentium, & ad ferebant gaudium magnum omi bus fratribus.


ACTES 15 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum autem venissent Hierosolymam, suscepti sunt ab ecclesia et apostolis et presbyteris et annuntiaverunt quanta Deus fecisset cum illis.
VULGATE_WEB2022 cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis
ERASME_15271527 Cum autem uenissent Hierosolymam, suscepti sunt ab ecclesia & ab apostolis ac presbyteris, annunciaueruntque quaecunque deus fecisset cum ipsis.


ACTES 15 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderant, dicentes: “ Oportet circumcidere eos, praecipere quoque servare legem Moysis! ”.
VULGATE_WEB2022 surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi
ERASME_15271527 Sur rexerunt autem quidam de factione pharisaeorum, qui crediderant dicentes, quod oporteret circun, cidere eos ac praecipere, ut seruarent legem Mosi.


ACTES 15 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Conveneruntque apostoli et presbyteri videre de verbo hoc.
VULGATE_WEB2022 conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc
ERASME_15271527 Conueneruntque apostoli ac presbyteri, ut dispicerent de hoc


ACTES 15 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: “ Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere;
VULGATE_WEB2022 cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere
ERASME_15271527 negocio. Cum autem magna disceptatio fuisset, surges Petrus dixit ad eos: Viri fratres, uos scitis, quod ab antiquis diebus deus inter nos elegit, ut per os meum audirent gentes uerbum euangelii, crederentque.


ACTES 15 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et qui novit corda, Deus, testimonium perhibuit illis dans Spiritum Sanctum sicut et nobis;
VULGATE_WEB2022 et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis
ERASME_15271527 Et qui nouit corda deus, testimonium prae buit illis, dans illis spiritum sanctum sicut & nobis,


ACTES 15 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum.
VULGATE_WEB2022 et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum
ERASME_15271527 nihilque discreuit inter nos & illos, cum fide purificauerit corda illorum.


ACTES 15 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus?
VULGATE_WEB2022 nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus
ERASME_15271527 Nunc ergo quid tentatis deum, ut imponatur iugum super ceruices discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus?


ACTES 15 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi ”.
VULGATE_WEB2022 sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi
ERASME_15271527 Sed per gratiam domini Iesu Christi credim? nos saluos futuros, quemadmodum & illi:


ACTES 15 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tacuit autem omnis multitudo, et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos.
VULGATE_WEB2022 tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos
ERASME_15271527 Tacuit autem tota multitu do, & audiebant Barnabam ac Paulum narrantes, quae deus aedi disset signa & prodigia inter gen tes per ipsos.


ACTES 15 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus dicens: “ Viri fratres, audite me.
VULGATE_WEB2022 et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me
ERASME_15271527 Et postquam conticuissent, respondit lacobus, dicens Viri fratres, audite me.


ACTES 15 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo;
VULGATE_WEB2022 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo
ERASME_15271527 Symeon narrauit quemadmodum primum deus uisitauerit, ut sumeret ex getibus populum in nomine suo,


ACTES 15 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est:
VULGATE_WEB2022 et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est
ERASME_15271527 et huic consonant uerba prophetarum, sicut scriptum est:


ACTES 15 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 “Post haec revertar et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit, et diruta eius reaedificabo et erigam illud.
VULGATE_WEB2022 post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud
ERASME_15271527 Post haec reuertar, ac rursus aedificabo tabernaculum Dauid, quod collapsum est, & diruta eius instaurabo: & erigam illud,


ACTES 15 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ut requirant reliqui hominum Dominum et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec
VULGATE_WEB2022 ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec
ERASME_15271527 ut requirant qui reliqui sunt homines, dominum, & omnes gentes super quas inuoca tum est nomen meum: dicit dominus, qui facit haec


ACTES 15 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 nota a saeculo”.
VULGATE_WEB2022 notum a saeculo est Domino opus suum
ERASME_15271527 omnia. Nota à saeculo


ACTES 15 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex gentibus convertuntur ad Deum,
VULGATE_WEB2022 propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum
ERASME_15271527 sunt deo omia haec opera sua. Propter quod ego censeo, non obturbandum esse illis, qui ex gentibus conuertuntur ad deum,


ACTES 15 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocato et sanguine.
VULGATE_WEB2022 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine
ERASME_15271527 sed scribendum ad eos, ut abstineant se ab inquinamentis simulacrorum, et scortatione, et suffocato, et sangui ne.


ACTES 15 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Moyses enim a generationibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur ”.
VULGATE_WEB2022 Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur
ERASME_15271527 Moses enim ab aetatibus antiquis in singulis ciuitatibus habet qui ipsum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.


ACTES 15 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tunc placuit apostolis et presbyteris cum omni ecclesia electos viros ex eis mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, et Silam, viros primos in fratribus,
VULGATE_WEB2022 tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus
ERASME_15271527 Tunc placuit apostolis & senioribus cum tota ecclesia, ut de lectos ex sese uiros mitterent An tiochiam cum Paulo et Barnaba, lu dam, cognometo Barsaban & Si lam, uiros primarios inter fratres


ACTES 15 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 scribentes per manum eorum: “ Apostoli et presbyteri fratres his, qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae, fratribus ex gentibus, salutem!
VULGATE_WEB2022 scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem
ERASME_15271527 missis per manus eorum literis in hanc sententiam: Apostoli & presby teri & fratres, his qui sunt Antiochiae & in Syria et in Cilicia fratri bus qui sunt ex gentibus, salutem.


ACTES 15 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis, quibus non mandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras,
VULGATE_WEB2022 quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus
ERASME_15271527 Quoniam audiuimus, quod qui dam è nobis egressi, turbauerunt uos uerbis, labefactantes animas uestras,


ACTES 15 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nobis Barnaba et Paulo,
VULGATE_WEB2022 placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo
ERASME_15271527 iubentes uos circuncidi & seruare legem, quibus no manda ueramus. Visum est nobis unani miter cogregatis, delectos uiros mittere ad uos, cum dilectis nostris Barnaba & Paulo,


ACTES 15 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi.
VULGATE_WEB2022 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi
ERASME_15271527 homibus qui exposuerunt animas suas pro nomine domini nostri Iesu Christi.


ACTES 15 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Misimus ergo Iudam et Silam, qui et ipsi verbis referent eadem.
VULGATE_WEB2022 misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem
ERASME_15271527 Misimus ergo Iudam & Silam, qui & ipsi uobis uerbis referent eadem.


ACTES 15 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessario:
VULGATE_WEB2022 visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario
ERASME_15271527 Visum est enm spiritui sancto ac nobis, ne quid amplius im poneremus uobis oneris, quam haec necessaria,


ACTES 15 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 abstinere ab idolothytis et sanguine et suffocatis et fornicatione; a quibus custodientes vos bene agetis. Valete ”.
VULGATE_WEB2022 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete
ERASME_15271527 uidelicet, ut abstineatis ab his quae sunt immolata simulacris, & sanguine, & suffocato, & scortatione Aquibus si conseruaueri tis uosipsos, benefacietis. Valete.


ACTES 15 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et, congregata multitudine, tradiderunt epistulam;
VULGATE_WEB2022 illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam
ERASME_15271527 Illi ergo dimissi uenerunt Antiochiam, & cogregata multitudine reddiderunt epistolam.


ACTES 15 31 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
VULGATE_WEB2022 quam cum legissent gavisi sunt super consolatione
ERASME_15271527 Quam cum legissent, gauisi sunt super consolatio ne.


ACTES 15 32 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Iudas quoque et Silas, cum et ipsi essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt.
VULGATE_WEB2022 Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt
ERASME_15271527 ludas autem & Silas cum essent & ipsi prophetae, sermone copioso ad hortati sunt fratres, confirmaueruntque.


ACTES 15 33 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Facto autem tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.
VULGATE_WEB2022 facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos
ERASME_15271527 Commorati autem illic aliquantum temporis, dimissi sunt cum pace à fratribus ad apostolos.


ACTES 15 34 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986
VULGATE_WEB2022 [ ]
ERASME_15271527 Visum est autem Silae manere ibidem,


ACTES 15 35 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
VULGATE_WEB2022 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini
ERASME_15271527 Paulus uero et Barnabas demoraban tur Antiochiae, docentes, & annun ciantes cum aliis etiam compluribus sermonem dini.


ACTES 15 36 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus: “ Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant ”.
VULGATE_WEB2022 post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant
ERASME_15271527 Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus. Re uertetes iam uisitemus fratres no stros per omnes ciuitates, in quibus annunciauimus sermonem dni quomodo se habeant.


ACTES 15 37 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominatur Marcus;
VULGATE_WEB2022 Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus
ERASME_15271527 Barnabas autem consulebat ut assumerent & lohannem, cognomento Marcum


ACTES 15 38 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Paulus autem iudicabat eum, qui discessisset ab eis a Pamphylia et non isset cum eis in opus, non debere recipi eum.
VULGATE_WEB2022 Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum
ERASME_15271527 Paulus autem nolebat, ut is qui defe cisset ab ipsis ex Pamphylia, nec isset cum eis in opus, adiungeretur.


ACTES 15 39 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Facta est autem exacerbatio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
VULGATE_WEB2022 facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum
ERASME_15271527 Tam acris autem fuit inter eos disce ptatio, ut alter ab altero seiungere tur, & Barnabas quidem assumpto Marco nauigaret in Cyprum.


ACTES 15 40 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiae Domini a fratribus;
VULGATE_WEB2022 Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribus
ERASME_15271527 Paulus uero allecto Sila profectus est traditus gratiae dei à fratribus.


ACTES 15 41 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias.
VULGATE_WEB2022 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias
ERASME_15271527 Per ambulabat autem Syriam ac Cili ciam, confirmans ecclesias.