ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEAN[ ACTES ]

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2CH3CH4CH5CH6CH7CH8CH9CH10CH11CH12[ CH13 ]CH14CH15CH16CH17CH18CH19CH20CH21CH22CH23CH24CH25CH26CH27CH28

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21V22V23V24V25V26V27V28V29V30V31V32V33V34V35V36V37V38V39V40V41V42V43V44V45V46V47V48V49V50V51V52

ACTES 13 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, pro phetae et doctores: Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus.
VULGATE_WEB2022 erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus
ERASME_15271527 Erant autem quidam in ecclesia, quae erat Antiochiae, prophetae ac doctores, Barnabasque & Simon qui uocabatur Niger, & Lucius Cyrenensis, & Manahen qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, & Saulus.


ACTES 13 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “ Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos ”.
VULGATE_WEB2022 ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos
ERASME_15271527 Cum aute illi sacrificarent domino, ieiunarentque, dixit spiritus sanctus: Segregate mihi Barnabam & Saulum in opus ad quod accersiui eos.


ACTES 13 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos.
VULGATE_WEB2022 tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos
ERASME_15271527 Cuique ieiu nassent & orassent, imposuissent que eis manus, dimiserunt.


ACTES 13 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto devenerunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum
VULGATE_WEB2022 et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum
ERASME_15271527 Et ipsi quidem emissi à spiritu sancto, abie runt Seleuciam, & inde nauigauerunt in Cyprum.


ACTES 13 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et, cum venissent Salamina, praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum; habebant autem et Ioannem ministrum.
VULGATE_WEB2022 et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio
ERASME_15271527 Et cum essent Salamine, annunciauerunt sermonem dei in synagogis ludaeorum Habebant aute & lohannem mi nistrum.


ACTES 13 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum, cui nomen Bariesu,
VULGATE_WEB2022 et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu
ERASME_15271527 Et peragrata insula usque ad Paphum, inuenerunt quendam magum pseudoprophetam ludaeum, cui nomen erat Bariesu,


ACTES 13 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui erat cum proconsule Sergio Paulo, viro prudente. Hic, accitis Barnaba et Saulo, quaesivit audire verbum Dei;
VULGATE_WEB2022 qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei
ERASME_15271527 qui erat cum proconsule Sergio Paulo uiro prudente. Hic accersi tis Barnaba & Saulo, desiderabat audire sermonem dei.


ACTES 13 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 resistebat autem illis Elymas, magus, sic enim interpretatur nomen eius, quaerens avertere proconsulem a fide.
VULGATE_WEB2022 resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide
ERASME_15271527 Resistebat autem illis Elymas magus, sic enim interpretatur nomen eius, quaerens auertere proconsulem à fide


ACTES 13 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum
VULGATE_WEB2022 Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum
ERASME_15271527 Saulus autem qui idem Paulus, repletus spiritu sancto, intentis in eum oculis,


ACTES 13 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 dixit: “ O plene omni dolo et omni fallacia, fili Diaboli, inimice omnis iustitiae, non desines subvertere vias Domini rectas?
VULGATE_WEB2022 dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas
ERASME_15271527 dixit: O plene omni dolo & omni uersutia fili diaboli, inimice omnis iustitiae, no desinis inuertere uias domini rectas.


ACTES 13 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et nunc, ecce manus Domini super te; et eris caecus, non videns solem usque ad tempus ”. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat, qui eum manum darent.
VULGATE_WEB2022 et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret
ERASME_15271527 Et nunc ecce manus domini super te, & eris caecus non uidens solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo ac te nebrae, & circumiens quaerebat, qui se manu ducerent.


ACTES 13 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tunc proconsul, cum vidisset factum, credidit admirans super doctrinam Domini.
VULGATE_WEB2022 tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini
ERASME_15271527 Tunc pro consul cum uidisset quod acciderat, credidit, admirans super doctrina domini.


ACTES 13 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et cum a Papho navigassent, qui erant cum Paulo, venerunt Pergen Pamphyliae; Ioannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam.
VULGATE_WEB2022 et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam
ERASME_15271527 Cum autem à Pa pho soluisset Paulus, qui cum eo erant, uenerunt Pergen Pamphyliae. lohannes autem digressus ab eis, reuersus est Hierololymam.


ACTES 13 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Illi vero pertranseuntes, a Perge venerunt Antiochiam Pisidiae, et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt.
VULGATE_WEB2022 illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt
ERASME_15271527 Caeterum ipsi peragratis regionibus à Perga uenerunt Antiochiam Pisidiae, & ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.


ACTES 13 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos dicentes: “ Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite! ”.
VULGATE_WEB2022 post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite
ERASME_15271527 Post lectio, nem autem legis ac prophetarum mi serunt principes synagogae ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in uobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.


ACTES 13 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait: “ Viri Israelitae et qui timetis Deum, audite.
VULGATE_WEB2022 surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite
ERASME_15271527 Surgens autem Paulus & manu silentio indicto, ait: Viri Israelitae, & qui timetis deum, audite.


ACTES 13 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea;
VULGATE_WEB2022 Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea
ERASME_15271527 Deus populi huius delegit patres nostros, & populum in altum extulit, cum essent incolae in terra Aegypti, & brachio excel so eduxit eos ex ea,


ACTES 13 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et per quadraginta fere annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto;
VULGATE_WEB2022 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto
ERASME_15271527 & circiter qua draginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.


ACTES 13 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit terram eorum,
VULGATE_WEB2022 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum
ERASME_15271527 Ac de letis gentibus septe in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum.


ACTES 13 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quasi quadringentos et quinquaginta annos. Et post haec dedit iudices usque ad Samuel prophetam.
VULGATE_WEB2022 quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam
ERASME_15271527 Et post haec annis circiter quadringentis quinquaginta dedit iudices usque ad Samuelem prophetam.


ACTES 13 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta.
VULGATE_WEB2022 et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta
ERASME_15271527 Et exinde postulauerunt regem, deditque illis deus Saul filium Cis uirum de tribu Beniamin, annis quadraginta.


ACTES 13 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas”.
VULGATE_WEB2022 et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas
ERASME_15271527 Et amoto il, lo, suscitauit illis Dauid ut esset rex, cui testimonium reddens dixit: Inueni Dauid filium Iessae, ui rum secundum cor meum, qui fa ciet omnes uoluntates meas.


ACTES 13 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum,
VULGATE_WEB2022 huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum
ERASME_15271527 Hu ius è semine deus ita, ut promiserat, adduxit Israenli seruatorem Iesum,


ACTES 13 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel.
VULGATE_WEB2022 praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel
ERASME_15271527 cum ante praedicasset loannes ante faciem introitus eius ba ptismum poenitentiae Israëli.


ACTES 13 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: “Quid me arbitramini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere”.
VULGATE_WEB2022 cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere
ERASME_15271527 Cum autem impleret loannes cursum, dixit: Que me arbitramini esse? Non is sum ego, sed ecce uenit post me, cuius non sum dignus soleam pedum soluere.


ACTES 13 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est.
VULGATE_WEB2022 viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est
ERASME_15271527 Viri fratres, filii generis Abrahae, & qui inter uos timent deum, uobis sermo salu tis huius missus est.


ACTES 13 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui enim habitabant Ierusalem et principes eorum, hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt;
VULGATE_WEB2022 qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt
ERASME_15271527 Qui enm habi tabant Hierosolymis, & principes eorum cum ignorarent illum, & uo ces prophetarum quae per ome sabbatum leguntur, condennato eo impleuerunt,


ACTES 13 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et nullam causam mortis invenientes petierunt a Pilato, ut interficeretur;
VULGATE_WEB2022 et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum
ERASME_15271527 nullaque causa mortis inuenta petierunt à Pilato ut interfice ret illum.


ACTES 13 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento.
VULGATE_WEB2022 cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento
ERASME_15271527 Cumque consummassent omia quae de eo scripta erant depositum de ligno posuerunt in monumento.


ACTES 13 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Deus vero suscitavit eum a mortuis;
VULGATE_WEB2022 Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his
ERASME_15271527 Deus autem suscitauit eum à mortuis.


ACTES 13 31 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem.
VULGATE_WEB2022 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem
ERASME_15271527 qui uisus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo a Galilaea Hierosolymam qui sunt testes eius apud plebe.


ACTES 13 32 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres promissio facta est,
VULGATE_WEB2022 et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est
ERASME_15271527 Et nos uo bis annunciamus, quod eam repromissionem, quae ad patres facta est,


ACTES 13 33 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: “Filius meus es tu; ego hodie genui te”.
VULGATE_WEB2022 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te
ERASME_15271527 deus adimpleuerit filiis illorum nimirum nobis, resuscitato Iesu, sicut & in psalmo primo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.


ACTES 13 34 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: “Dabo vobis sancta David fidelia”.
VULGATE_WEB2022 quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia
ERASME_15271527 Quod autem su citauit eum à mortuis, iam non amplius reuersurum in corrruptione, ita dixit: Dabo uobis sancta Dauid fidelia.


ACTES 13 35 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ideoque et in alio dicit: “Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem”.
VULGATE_WEB2022 ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem
ERASME_15271527 Ideo & aliâs di cit: Non permittes ut sanctus tuus uideat corruptionem.


ACTES 13 36 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem;
VULGATE_WEB2022 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem
ERASME_15271527 Nam Dauid quidem cum suae aetati inseruisset, consilio dei dormiuit, & appositus est ad patres suos, uiditque corruptionem.


ACTES 13 37 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quem vero Deus suscitavit, non vidit corruptionem.
VULGATE_WEB2022 quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem
ERASME_15271527 At is quem deus suscitauit, non uidit corruptione.


ACTES 13 38 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari,
VULGATE_WEB2022 notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari
ERASME_15271527 Notum igitur sit uobis uiri fratres, quod per hunc uobis remissio pec catorum annunciatur & ab omibus à quibus non potuistis per le gem Moûi iustificari:


ACTES 13 39 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 in hoc omnis, qui credit, iustificatur.
VULGATE_WEB2022 in hoc omnis qui credit iustificatur
ERASME_15271527 per hunc omnis qui credit, iustificatur.


ACTES 13 40 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Videte ergo, ne superveniat, quod dictum est in Prophetis:
VULGATE_WEB2022 videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis
ERASME_15271527 Videte ergo ne superueniat uobis, quod dictum est in prophetis:


ACTES 13 41 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 “Videte, contemptores, et admiramini et disperdimini, quia opus operor ego in diebus vestris, opus, quod non credetis, si quis enarraverit vobis!” ”.
VULGATE_WEB2022 videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis
ERASME_15271527 Videte contemptores, & admirami ni, & euanescite: quia opus operor ego in diebus uestris, quod non credetis, si quis enarrauerit uobis


ACTES 13 42 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Exeuntibus autem illis, rogabant, ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec.
VULGATE_WEB2022 exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec
ERASME_15271527 Egressis autem è coetu Iudaeis, ro gabant gentes, ut sequenti sabbato loquerentur sibi uerba.


ACTES 13 43 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium proselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia Dei.
VULGATE_WEB2022 cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei
ERASME_15271527 Soluto autem coetu, secuti sunt multi Iudaei & religiosi proselyti Paulum ac Barnabam, qui alloquentes suadebant eis ut perseueraret in gratia dei.


ACTES 13 44 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini.
VULGATE_WEB2022 sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini
ERASME_15271527 Sequenti uero sabbato pe nè uniuersa ciuitas conuenit ad audiendum sermonem dei.


ACTES 13 45 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Videntes autem turbas Iudaei, repleti sunt zelo; et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, blasphemantes.
VULGATE_WEB2022 videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes
ERASME_15271527 Videntes autem turbas ludaei, reple ti sunt zelo, et contradicebant his quae à Paulo dicebantur contradicentes, ac loquentes blasphemias.


ACTES 13 46 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “ Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.
VULGATE_WEB2022 tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes
ERASME_15271527 Tunc sumpta fiducia Paulus ac Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui sermonem dei, sed quoniam repellitis illum, & indignos uos iudicatis aeterna uita, ecce conuertimur ad gentes.


ACTES 13 47 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sic enim praecepit nobis Dominus: “Posui te in lumen gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae” ”.
VULGATE_WEB2022 sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae
ERASME_15271527 sic enm nobis praecepit dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis salus usque ad extremum terrae.


ACTES 13 48 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Audientes autem gentes gaudebant et glorificabant verbum Domini, et crediderunt, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam;
VULGATE_WEB2022 audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam
ERASME_15271527 Audientes autem gentes, gauisae sunt, & glorificabant sermone do mini, & crediderunt quotquot erant ordinati ad uitam aeternam.


ACTES 13 49 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ferebatur autem verbum Domini per universam regionem.
VULGATE_WEB2022 disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem
ERASME_15271527 Diuulgabatur aute sermo domini per uniuersam regionem.


ACTES 13 50 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Iudaei autem concitaverunt honestas inter colentes mulieres et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis.
VULGATE_WEB2022 Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis
ERASME_15271527 Iudaei uero extimulauerunt mulieres reli giosas & honestas, & primos ciui tatis. & excitauerunt persecutione in Paulum ac Barnabam, & eiecerunt eos de finibus suis.


ACTES 13 51 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium;
VULGATE_WEB2022 at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium
ERASME_15271527 At illi excusso puluere pedum suorum in eos, uenerunt Iconium.


ACTES 13 52 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto.
VULGATE_WEB2022 discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto
ERASME_15271527 Porrò discipuli replebantur gaudio & spiritu sancto.