MATTHIEU MARC [ LUC ] JEAN ACTES
ROMAINS 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS
1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX
JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE
CH1 CH2 CH3 CH4 CH5 [ CH6 ] CH7 CH8 CH9 CH10 CH11 CH12 CH13 CH14 CH15 CH16 CH17 CH18 CH19 CH20 CH21 CH22 CH23 CH24 V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 V26 V27 V28 V29 V30 V31 V32 V33 V34 V35 V36 V37 V38 V39 V40 V41 V42 V43 V44 V45 V46 V47 V48 V49
LUC 6 1
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Factum est autem in sabbato, cum transiret per sata, et velle bant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus. |
VULGATE_WEB | 2022 | factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus |
ERASME_1527 | 1527 | Accidit autem, ut in sabbato secundoprimo transiret per sata, ac uellebant discipuli eius spicas edebantque, confricantes manibus. |
LUC 6 2
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Quidam autem pharisaeorum dixerunt: “ Quid facitis, quod non licet in sabbatis? ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis |
ERASME_1527 | 1527 | Quidam autem pharisaeorum dicebant illis: Quid facitis, quod non licet facere in sab batis? |
LUC 6 3
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et respondens Iesus ad eos dixit: “ Nec hoc legistis, quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant? |
VULGATE_WEB | 2022 | et respondens Iesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant |
ERASME_1527 | 1527 | Et respondens Iesus ad eos, dixit: Ne hoc quidem legistis, quod fecit Dauid, cum esurisset ipse, & qui cum illo erant, |
LUC 6 4
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his, qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus? ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus |
ERASME_1527 | 1527 | quomodo intrauit in domum dei, & panes propositionis sumpsit, e, ditque ac dedit etiam his qui secum erant, quos non licet edere, nisi tan tum sacerdotibus? |
LUC 6 5
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et dicebat illis: “ Dominus est sabbati Filius hominis ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati |
ERASME_1527 | 1527 | Et dicebat illis Dominus est filius hominis etiam sabbati. |
LUC 6 6
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam et doceret; et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida. |
VULGATE_WEB | 2022 | factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida |
ERASME_1527 | 1527 | Factum est autem & in alio sabbato, ut intraret in synago gam, ac doceret. Et erat ibi homo & manus eius dextera erat arida |
LUC 6 7
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Observabant autem illum scribae et pharisaei, si sabbato curaret, ut invenirent accusare illum. |
VULGATE_WEB | 2022 | observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum |
ERASME_1527 | 1527 | Obseruabant autem eum scribae ac pharisaei, an in sabbato sanaturus esset, ut inuenirent unde accu sarent eum. |
LUC 6 8
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini, qui habebat manum aridam: “ Surge et sta in medium ”. Et surgens stetit. |
VULGATE_WEB | 2022 | ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit |
ERASME_1527 | 1527 | Ipse uero sciebat cogi tationes eorum, & ait homini qui habebat manum aridam: Surge, & sta in medio. Et surgens stetit. |
LUC 6 9
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Ait autem ad illos Iesus: “ Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male; animam salvam facere an perdere? ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere |
ERASME_1527 | 1527 | Ait igitur ad illos Iesus: Interroga bo uos, utrum licet sabbatis bene facere an malefacere, animam ser uare an perdere? |
LUC 6 10
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et circumspectis omnibus illis, dixit illi: “ Extende manum tuam ”. Et fecit; et restituta est manus eius. |
VULGATE_WEB | 2022 | et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius |
ERASME_1527 | 1527 | Et circumspectis omnibus, dixit homini: Extende manum tuam. Ille autem fecit, & restituta est manus eius |
LUC 6 11
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Ipsi autem repleti sunt insipientia et colloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu. |
VULGATE_WEB | 2022 | ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu |
ERASME_1527 | 1527 | sana sicut altera. ipsi autem repleti sunt amentia, & colloquebantur inter sese, quidnam facerent Iesu. |
LUC 6 12
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei. |
VULGATE_WEB | 2022 | factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei |
ERASME_1527 | 1527 | Factum est aute in illis diebus, exiit in montem ad orandum, eratque pernoctans in deprecatione dei. |
LUC 6 13
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit: |
VULGATE_WEB | 2022 | et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit |
ERASME_1527 | 1527 | Et cum dies factus esset, uocauit discipulos suos, & elegit duodecim ex ipsis, quos & apostolos nominauit, |
LUC 6 14
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Simonem, quem et cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius et Iacobum et Ioannem et Philippum et Bartholomaeum |
VULGATE_WEB | 2022 | Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum |
ERASME_1527 | 1527 | Simonem, quem & nominauit Petrum, & Andream fratrem eius, lacobum & lohannem, Philippum & Bartholomaeum. |
LUC 6 15
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Simonem, qui vocatur Zelotes, |
VULGATE_WEB | 2022 | Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes |
ERASME_1527 | 1527 | Matthaeum & Thomam, lacobum Alphaei filium & Simonem qui uocatur Zelotes, |
LUC 6 16
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | et Iudam Iacobi et Iudam Iscarioth, qui fuit proditor. |
VULGATE_WEB | 2022 | Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor |
ERASME_1527 | 1527 | & Iudam la cobi, & Iudam Iscariotem, qui idem fuit proditor. |
LUC 6 17
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba multa discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis, |
VULGATE_WEB | 2022 | et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis |
ERASME_1527 | 1527 | Et descendens cum illis, stetit in loco campestri turbaque discipulorum eius, & multitudo copiosa plebis ex omni Iudaea & Hierusalem, & a maritima Tyro & Sidone, |
LUC 6 18
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | qui venerunt, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis; et, qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. |
VULGATE_WEB | 2022 | qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur |
ERASME_1527 | 1527 | qui uenerant ut audirent eum, & sanarentur à mor bis suis, & qui uexabantur à spiri tibus immundis, & sanabantur. |
LUC 6 19
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et omnis turba quaerebant eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes. |
VULGATE_WEB | 2022 | et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes |
ERASME_1527 | 1527 | Et omnis turba quaerebat eum tangere, quia uirtus ab illo exibat, & sanabat omnes. |
LUC 6 20
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et ipse, elevatis oculis suis in discipulos suos, dicebat: “ Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. |
VULGATE_WEB | 2022 | et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei |
ERASME_1527 | 1527 | Et ipse attollens oculos suos in discipulos, dicebat: Beati pauperes, quia uestrum est regnum dei. |
LUC 6 21
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis. |
VULGATE_WEB | 2022 | beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis |
ERASME_1527 | 1527 | Beati qui esuritis nunc, quia saturabimini. Beati qui fletis nunc, quia ridebitis. |
LUC 6 22
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. |
VULGATE_WEB | 2022 | beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis |
ERASME_1527 | 1527 | Beati eritis cum uos oderint homines, & separauerint uos, & exprobrauerint, & eiecerint nomen uestrum tanquam malum prooter filium hominis. |
LUC 6 23
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. |
VULGATE_WEB | 2022 | gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum |
ERASME_1527 | 1527 | Gaudete in illo die & exultate, ecce enim mer ces uestra multa est in coelis. Secundum haec enim faciebant prophe tis patres eorum. |
LUC 6 24
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram! |
VULGATE_WEB | 2022 | verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram |
ERASME_1527 | 1527 | Veruntame uae uobis diuitibus, quia habetis consolationem uestram. |
LUC 6 25
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Vae vobis, qui saturati estis nunc, quia esurietis! Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis! |
VULGATE_WEB | 2022 | vae vobis qui saturati estis quia esurietis vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis |
ERASME_1527 | 1527 | Vae uobis, qui sa turati estis, quia esurietis. Vae uobis qui ridetis nunc, quia lugebi, tis & flebitis. |
LUC 6 26
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Vae, cum bene vobis dixerint omnes homines! Secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. |
VULGATE_WEB | 2022 | vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec faciebant prophetis patres eorum |
ERASME_1527 | 1527 | Vae cum laudauerint uos omnes homines. Secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. |
LUC 6 27
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui vos oderunt; |
VULGATE_WEB | 2022 | sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt |
ERASME_1527 | 1527 | Sed uobis dico qui auditis, Diligite inimicos uestros: binfacite his qui uos oderunt. |
LUC 6 28
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | benedicite male dicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos. |
VULGATE_WEB | 2022 | benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos |
ERASME_1527 | 1527 | Benedicite maledicentibus uobis, & orate pro calumni antibus uos. |
LUC 6 29
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Ei, qui te percutit in maxillam, praebe et alteram; et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. |
VULGATE_WEB | 2022 | ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere |
ERASME_1527 | 1527 | Percutienti te in ma xillam, praebe & alteram, & ab eo qui aufert tibi pallium, etiam tunicam noli prohibere. |
LUC 6 30
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Omni petenti te tribue; et ab eo, qui aufert, quae tua sunt, ne repetas. |
VULGATE_WEB | 2022 | omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas |
ERASME_1527 | 1527 | Omni autem exigenti abs te, tribue, & ab eo qui aufert quae tua sunt, ne reposcas. |
LUC 6 31
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et prout vultis, ut faciant vobis homines, facite illis similiter. |
VULGATE_WEB | 2022 | et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter |
ERASME_1527 | 1527 | Et prout uultis ut faciant uobis ho mines, uos quoque facite illis similiter. |
LUC 6 32
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt. |
VULGATE_WEB | 2022 | et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt |
ERASME_1527 | 1527 | Et si diligitis eos qui uos dili gunt, quae uobis est gratia? Nam & peccatores eos a quibus diliguntur, diligunt. |
LUC 6 33
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et si bene feceritis his, qui vobis bene faciunt, quae vobis est gratia? Si quidem et peccatores idem faciunt. |
VULGATE_WEB | 2022 | et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt |
ERASME_1527 | 1527 | Et si benefeceritis his qui uobis benefaciunt, quae uobis est gratia? Siquidem & pec catores hoc faciunt. |
LUC 6 34
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quae vobis gratia est? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant aequalia. |
VULGATE_WEB | 2022 | et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia |
ERASME_1527 | 1527 | Et si mutuum dederitis his à quibus speratis uos recepturos, quae gratia est uobis? Nam & peccatores peccatoribus dant mutuum, ut recipiant paria. |
LUC 6 35
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. |
VULGATE_WEB | 2022 | verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos |
ERASME_1527 | 1527 | Quin immò diligite inimicos ue stros, & benefacite, & mutuum date, nihil inde sperantes, & erit merces uestra multa, & eritis filii altissimi, quia ipse benignus est erga ingratos ac malos. |
LUC 6 36
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. |
VULGATE_WEB | 2022 | estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est |
ERASME_1527 | 1527 | Estote ergo misericordes, sicut & pater uester misericors est. |
LUC 6 37
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini; |
VULGATE_WEB | 2022 | nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini |
ERASME_1527 | 1527 | Nolite iudicare, & non iudicabimini. Nolite condemnare, & non condemnabimini. Remittite, & remittetur uo bis. |
LUC 6 38
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis |
ERASME_1527 | 1527 | Date & dabitur uobis. Mensuram bonam & confertam, & concussam atque exundantem dabunt in sinum uestrum. Eadem quippe mensura qua metimini, metientur alii uobis. |
LUC 6 39
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Dixit autem illis et similitudinem: “ Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadent? |
VULGATE_WEB | 2022 | dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent |
ERASME_1527 | 1527 | Dicebat autem illis similitudinem: Nunquid potest caecus caecum ducere. nonne ambo in foueam cadunt. |
LUC 6 40
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit sicut magister eius. |
VULGATE_WEB | 2022 | non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius |
ERASME_1527 | 1527 | Non est discipulus supra magistrum suum: perfectus autem omnis erit, sicut magister ipsius. |
LUC 6 41
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras? |
VULGATE_WEB | 2022 | quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras |
ERASME_1527 | 1527 | Quid autem uides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo proprio est, non animaduertis? |
LUC 6 42
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Quomodo potes dicere fratri tuo: “Frater, sine eiciam festucam, quae est in oculo tuo”, ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies, ut educas festucam, quae est in oculo fratris tui. |
VULGATE_WEB | 2022 | et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui |
ERASME_1527 | 1527 | Aut quomodo po tes dicere fratri tuo: frater, sine en ciam festucam quae in oculo tuo est, ipse in oculo tuo trabem non uidens: Hypocrita, eiice primum trabem ex oculo tuo, & tunc per spicies, ut encias festucam, quae est in oculo fratris tui. |
LUC 6 43
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Non est enim arbor bona faciens fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum. |
VULGATE_WEB | 2022 | non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum |
ERASME_1527 | 1527 | Non est enim arbor bona, quae facit fructum malum: neque arbor mala, faciens fructum bonum. |
LUC 6 44
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur; neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam. |
VULGATE_WEB | 2022 | unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam |
ERASME_1527 | 1527 | Vnaquaeque em arbor ex fructu suo cognoscitur. Neque enim è spinis colligunt ficus, neque è rubo uindemiant uuam. |
LUC 6 45
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur. |
VULGATE_WEB | 2022 | bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur |
ERASME_1527 | 1527 | Bonus homo ex bono the sauro cordis sui profert bonum, & malus homo ex malo thesauro cordis sui profert malum. Ex abum dantia em cordis loquitur os eius. |
LUC 6 46
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Quid autem vocatis me: “Domine, Domine”, et non facitis, quae dico? |
VULGATE_WEB | 2022 | quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dico |
ERASME_1527 | 1527 | Quid autem uocatis me domine, domine, & non facitis quae di co? |
LUC 6 47
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Omnis, qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: |
VULGATE_WEB | 2022 | omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est |
ERASME_1527 | 1527 | Quisquis uenit ad me, & audit sermones meos, & facit eos, ostendam uobis, cui similis sit. |
LUC 6 48
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum et posuit fundamentum supra petram; inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi et non potuit eam movere; bene enim aedificata erat. |
VULGATE_WEB | 2022 | similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram |
ERASME_1527 | 1527 | Si milis est homini, aedificanti domum: qui fodit in altum, & posuit fundamentum super petram. Inundatione autem facta illisum est flumen domui illi, & non potuit eam mouere. Fundata enim erat super petram. |
LUC 6 49
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Qui autem audivit et non fecit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna |
ERASME_1527 | 1527 | Qui aute audiuit & non fecit, similis est homi ni, qui aedificauit domum suam su per terram, absque fundamento, in quam illisus est fluuius, & continuo cecidit, & facta est ruina domus illius magna. |