ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARC[ LUC ]JEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2CH3CH4CH5CH6CH7CH8CH9CH10CH11[ CH12 ]CH13CH14CH15CH16CH17CH18CH19CH20CH21CH22CH23CH24

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21V22V23V24V25V26V27V28V29V30V31V32V33V34V35V36V37V38V39V40V41V42V43V44V45V46V47V48V49V50V51V52V53V54V55V56V57V58V59

LUC 12 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Interea multis turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos primum: “ Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis.
VULGATE_WEB2022 multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis
ERASME_15271527 Cum autem conuenisset innumera turbae multitudo, adeo ut se inuicem conculcaret, coepit dicere ad discipulos suos, primum, Cauete uobisipsis à fermeto pha risaeorum quod est hypocrisis.


LUC 12 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur.
VULGATE_WEB2022 nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur
ERASME_15271527 Ni hil enim opertum est, quod non reuelabitur: neque absconditum, quod non scietur.


LUC 12 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine audientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.
VULGATE_WEB2022 quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis
ERASME_15271527 Quoniam quae in te nebris dixistis, in lumine audientur, & quod in aure loquuti estis in conclauibus, praedicabitur in tectis.


LUC 12 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quod faciant.
VULGATE_WEB2022 dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant
ERASME_15271527 Dico autem uobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, & post haec non habent quod amplius faciant.


LUC 12 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete.
VULGATE_WEB2022 ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete
ERASME_15271527 Ostendam autem uobis quem timeatis. Timete eum, qui postquàm occide rit, habet potestatem coniiciendi in gehennam. certe dico uobis, hunc timete.


LUC 12 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo.
VULGATE_WEB2022 nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo
ERASME_15271527 Nonne quinque passerculi ueneunt minutis assibus duobus, & unus ex illis non est in obliuione coram deo.


LUC 12 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis.
VULGATE_WEB2022 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis
ERASME_15271527 Quin & pili capitis uestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere, multis passeribus pluris estis.


LUC 12 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei;
VULGATE_WEB2022 dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei
ERASME_15271527 Dico aute uobis, omnis quicunque confessus fuerit me coram hominibus, & filius hominis consitebitur illum coram angelis dei.


LUC 12 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei.
VULGATE_WEB2022 qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei
ERASME_15271527 Qui autem negauerit me coram hominibus, ne gabitur cora angelis dei.


LUC 12 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
VULGATE_WEB2022 et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur
ERASME_15271527 Et quisquis loquitur dictum in filium hominis, remittetur illi, ei uero qui in spiritum sanctum conuicium dixerit, non remittetur.


LUC 12 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis:
VULGATE_WEB2022 cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis
ERASME_15271527 Cum autem adduxerint uos ad synagogas, & ad magistratus ac potestates, nolite soliciti esse, qualiter aut quid respondeatis, aut quid dicatis.


LUC 12 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere ”.
VULGATE_WEB2022 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere
ERASME_15271527 spiritus emm sanctus docebit uos in eadem hora, quid oporteat uos dicere.


LUC 12 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ait autem quidam ei de turba: “ Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem ”.
VULGATE_WEB2022 ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem
ERASME_15271527 Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo, ut diuidat mecum haereditatem.


LUC 12 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 At ille dixit ei: “ Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem super vos? ”.
VULGATE_WEB2022 at ille dixit ei homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos
ERASME_15271527 At ille dixit ei: Homo, quis me constituit iudice aut diuisorem super uos?


LUC 12 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixitque ad illos: “ Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet ”.
VULGATE_WEB2022 dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet
ERASME_15271527 Dixitque ad illos: Videte & cauete ab auaritia, quia no in abundantia cuius quàm uita eius est ex his quae pos sidet.


LUC 12 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixit autem similitudinem ad illos dicens: “ Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit.
VULGATE_WEB2022 dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulit
ERASME_15271527 Dixit autem similitudine ad illos, dicens. Hominis cuiusdam diui tis uberes fructus ager attulit,


LUC 12 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et cogitabat intra se dicens: “Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos?”.
VULGATE_WEB2022 et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos
ERASME_15271527 & cogitabat intra se, dicens: Quid faciam, quod non habeam quo congregem fructus meos?


LUC 12 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et dixit: “Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora aedificabo et illuc congregabo omne triticum et bona mea;
VULGATE_WEB2022 et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea
ERASME_15271527 Et dixit: Hoc faciam: Destruam horrea mea, & maiora extruam, & illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi bona mea,


LUC 12 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare”.
VULGATE_WEB2022 et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare
ERASME_15271527 & dicam aniae meae. Anina habes multa bona reposita in annos multos, requiesce, comede, bibe, gaude.


LUC 12 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixit autem illi Deus: “Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?”.
VULGATE_WEB2022 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt
ERASME_15271527 Dixit autem illi deus: Stulte hac nocte animam tuam repetunt abs te. Quae uero parasti, cui cedent?


LUC 12 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sic est qui sibi thesaurizat et non fit in Deum dives ”.
VULGATE_WEB2022 sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives
ERASME_15271527 Sic qui recondit sibi, nec est erga deum diues.


LUC 12 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixitque ad discipulos suos: “ Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini.
VULGATE_WEB2022 dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini
ERASME_15271527 Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico uobis: Nolite soliciti esse aniae uestrae, quid edatis, neque corpori quod induamini.


LUC 12 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Anima enim plus est quam esca, et corpus quam vestimentum.
VULGATE_WEB2022 anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum
ERASME_15271527 Ania plus est quam esca, & corpus plus quam indumentum.


LUC 12 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Considerate corvos, quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus.
VULGATE_WEB2022 considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis
ERASME_15271527 Considerate coruos quia non seminant, neque metunt, quibus non est penuarium, neque horreum & deus pascit illos. Quanto magis uos praestatis uolucribus?


LUC 12 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quis autem vestrum cogitando potest adicere ad aetatem suam cubitum?
VULGATE_WEB2022 quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum
ERASME_15271527 Quis autem uestrum solicitudine sua potest adiicere ad staturam suam cubitum unum?


LUC 12 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si ergo neque, quod minimum est, potestis, quid de ceteris solliciti estis?
VULGATE_WEB2022 si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis
ERASME_15271527 Si ergo ne id quidem quod minimum est potestis, quid de caete ris soliciti estis?


LUC 12 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
VULGATE_WEB2022 considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis
ERASME_15271527 Considerate lilia quon crescunt, non laborant, neque nent. dico autem uobis, nec Salomo in omni gloria sua uestiebatur sicut unum ex istis.


LUC 12 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si autem fenum, quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, pusillae fidei.
VULGATE_WEB2022 si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei
ERASME_15271527 Si autem gramen quod hodie est in agro, & cras in clibanum mittitur, deus sic uestit, quanto magis uos uestiet o parum fidentes?


LUC 12 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite solliciti esse.
VULGATE_WEB2022 et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli
ERASME_15271527 Et uos nolite quaerere quid esuri sitis, aut quid bibituri, & no lite in sublime tolli.


LUC 12 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
VULGATE_WEB2022 haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis
ERASME_15271527 haec em omia gentes mundi quaerunt. pater autem uester scit quod istis indigeatis.


LUC 12 31 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Verumtamen quaerite regnum eius; et haec adicientur vobis.
VULGATE_WEB2022 verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis
ERASME_15271527 Quin potius quaerite regnum dei, & haec omnia adiicientur uobis.


LUC 12 32 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
VULGATE_WEB2022 nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum
ERASME_15271527 Noli timere pusille grex, quia coplacitum est patri uestro dare uo bis regnum.


LUC 12 33 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit;
VULGATE_WEB2022 vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit
ERASME_15271527 Vendite quae possidetis, & date eleemosynam. Parate uobis sacculos qui non ueterascunt, thesaurum non deficientem in coelis, quo fur non accedit, neque tinea corrumpit.


LUC 12 34 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
VULGATE_WEB2022 ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit
ERASME_15271527 Vbi enim thesaurus uester est, ibi & cor uestrum erit.


LUC 12 35 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes,
VULGATE_WEB2022 sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes
ERASME_15271527 Sint lumbi uestri praecincti, & lucernae accensae


LUC 12 36 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.
VULGATE_WEB2022 et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei
ERASME_15271527 & uos similes hominibus, expectantibus dominum suum quan do reuertatur à nuptiis: ut cum uenerit ac pulsauerit, confestim ape riant ei.


LUC 12 37 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis.
VULGATE_WEB2022 beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis
ERASME_15271527 Beati serui illi, quos cum uenerit dominus, inuenerit uigilantes: amen dico uobis, quod prae cinget se, & faciet illos discumbere, & transiens ministrabit illis.


LUC 12 38 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt illi.
VULGATE_WEB2022 et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi
ERASME_15271527 Et si uenerit in secunda uigilia, & si in tertia uigilia uenerit, atque ita inuenerit, beati sunt serui illi.


LUC 12 39 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hoc autem scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam.
VULGATE_WEB2022 hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
ERASME_15271527 Hoc autem scitote, quod si scisset pater familiâs qua hora fur uenturus fuisset, uigilasset, utique, nec passus fuisset perfodi domum suam.


LUC 12 40 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit ”.
VULGATE_WEB2022 et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit
ERASME_15271527 Et uos igitur estote parati, quia qua hora non putatis, filius hominis ueniet.


LUC 12 41 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ait autem Petrus: “ Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes? ”.
VULGATE_WEB2022 ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes
ERASME_15271527 Ait aute ei Petrus: Domi ne, ad nos dicis istam parabolam an etiam ad omes?


LUC 12 42 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et dixit Dominus: “ Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?
VULGATE_WEB2022 dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram
ERASME_15271527 Dixit autem dominus: Quisnam est fidelis dis pensator ac prudens, quem constituet dominus super famulitium suum, ut det illis in tempore demensum cibum?


LUC 12 43 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus eius, invenerit ita facientem.
VULGATE_WEB2022 beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem
ERASME_15271527 Beatus ille seruus, quem cum uenerit dominus inuenerit ita facientem:


LUC 12 44 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vere dico vobis: Supra omnia, quae possidet, constituet illum.
VULGATE_WEB2022 vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum
ERASME_15271527 uere dico uobis, quod omnibus quae possidet, praeficiet illum.


LUC 12 45 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quod si dixerit servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”, et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari,
VULGATE_WEB2022 quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari
ERASME_15271527 Quod si dixerit seruus ille in corde suo, differt dominus meus reditum, coeperitque percutere seruos & ancillas, & edere bibereque & inebriari


LUC 12 46 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet.
VULGATE_WEB2022 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet
ERASME_15271527 ueniet dominus serui illius in die quo non sperat, & hora qua nescit, & dissecabit eum, partemque eius cum infidis ponet.


LUC 12 47 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis;
VULGATE_WEB2022 ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multas
ERASME_15271527 Ille autem seruus qui cognouit uoluntatem domini sui, & non se praeparauit, nec fecit secundum uoluntatem eius, plagis uapulabit multis,


LUC 12 48 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
VULGATE_WEB2022 qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo
ERASME_15271527 qui autem non cognouit, & fecit digna plagis, uapulabit paucis. Por rò cuicunque multum datum est, multum quaeretur ab eo: & cui com mendauerunt multum, plus petent ab eo.


LUC 12 49 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset!
VULGATE_WEB2022 ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur
ERASME_15271527 Ignem ueni missurus in ter ram, & quid uolo, si iam accensus est?


LUC 12 50 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur!
VULGATE_WEB2022 baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur
ERASME_15271527 Sed baptismo habeo baptiza ri, & quomodo coartor, donec perficiatur?


LUC 12 51 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem.
VULGATE_WEB2022 putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem
ERASME_15271527 Putatis quod pacem uenerim missurus in terram? Non dico uobis, imò separatione.


LUC 12 52 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres;
VULGATE_WEB2022 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres
ERASME_15271527 Erunt em ex hoc quinque in domo una diuisi, tres aduersus duos, & duo contra tres.


LUC 12 53 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum ”.
VULGATE_WEB2022 dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam
ERASME_15271527 diuidetur pater aduer sus filium, & filius aduersus patrem, mater aduersus filiam, & filia aduer sus matrem, socrus aduersus nurum suam, & nurus aduersus socrum suam.


LUC 12 54 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicebat autem et ad turbas: “ Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: “Nimbus venit”, et ita fit;
VULGATE_WEB2022 dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit
ERASME_15271527 Dicebat autem & ad turbas: Cum uideritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis, imber uenit, & ita fit,


LUC 12 55 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et cum austrum flantem, dicitis: “Aestus erit”, et fit.
VULGATE_WEB2022 et cum austrum flantem dicitis quia aestus erit et fit
ERASME_15271527 & cum austrum flante, dicitis, quod aestus erit, & fit.


LUC 12 56 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hypocritae, faciem terrae et caeli nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare?
VULGATE_WEB2022 hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis
ERASME_15271527 Hypocritae, faciem coeli & terrae nostis probare, hoc aute tempus qui fit ut non probetis?


LUC 12 57 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis, quod iustum est?
VULGATE_WEB2022 quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est
ERASME_15271527 cur aute & ex uobisipsis non iudicatis quod iustum est?


LUC 12 58 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
VULGATE_WEB2022 cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem
ERASME_15271527 Cum enim uadis cum aduer sario tuo ad magistratum in uia, da operam ut libereris ab illo, ne forte pertrahat te ad iudicem, & iudex tradat te exactori, & exactor coniiciat te in carcere.


LUC 12 59 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dico tibi: Non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas ”.
VULGATE_WEB2022 dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas
ERASME_15271527 Dico tibi, non exibis inde, donec ultimum etiam minutum reddas.