ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEU MARC [ LUC ] JEAN ACTES 

ROMAINS 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS 

1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX 

JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE


CH1 CH2 CH3 CH4 CH5 CH6 CH7 CH8 CH9 CH10 CH11 CH12 [ CH13 ] CH14 CH15 CH16 CH17 CH18 CH19 CH20 CH21 CH22 CH23 CH24 

V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 V26 V27 V28 V29 V30 V31 V32 V33 V34 V35 

LUC 13 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
VULGATE_WEB2022 aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum
ERASME_15271527 Aderant autem quidam eodem in tempore nunciantes illi de Galilaeis, quo rum sanguinem Pilatus miscuerat cum lacrificiis ipsorum.


LUC 13 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et respondens dixit illis: “ Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt?
VULGATE_WEB2022 et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt
ERASME_15271527 Et respon dens Iesus, dixit illis: Putatis quod hi Galilaei prae cunctis Gali laeis peccatores fuerint, quia talia passi sunt?


LUC 13 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Non, dico vobis, sed, nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.
VULGATE_WEB2022 non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis
ERASME_15271527 Non dico uobis, imò nisi resipueritis omnes similiter peribitis,


LUC 13 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vel illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Ierusalem?
VULGATE_WEB2022 sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem
ERASME_15271527 Aut illi decem & octo, supra quos cecidit turris in Siloa, & occidit eos. Putatis, quod debitores fuerint ultra cunctos homines habitantes Hierosolymis?


LUC 13 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Non, dico vobis, sed, si non paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis ”.
VULGATE_WEB2022 non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis
ERASME_15271527 Non dico uobis, imò nisi resipue ritis omnes similiter peribitis.


LUC 13 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicebat autem hanc similitudinem: “ Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit.
VULGATE_WEB2022 dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit
ERASME_15271527 Di cebat & hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plan tatam in uinea sua, & uenit quaerens fructum in illa, & non inuenit.


LUC 13 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixit autem ad cultorem vineae: “Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam. Ut quid etiam terram evacuat?”.
VULGATE_WEB2022 dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat
ERASME_15271527 Dixit autem ad cultorem uineae: Ecce anni tres sunt ex quo uenio quaerens fructum in ficu hac, & non inuenio. succide illam, ad quid uel terra occupat?


LUC 13 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 At ille respondens dicit illi: “Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora,
VULGATE_WEB2022 at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora
ERASME_15271527 At ille respondens, dixit illi: Domine, sine illam & hoc anno, donec fodero circum illam & misero stercus,


LUC 13 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et si quidem fecerit fructum in futurum; sin autem succides eam” ”.
VULGATE_WEB2022 et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam
ERASME_15271527 & siquidem fecerit fructum, sin minus, in posterum succides eam.


LUC 13 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Erat autem docens in una synagogarum sabbatis.
VULGATE_WEB2022 erat autem docens in synagoga eorum sabbatis
ERASME_15271527 Docebat aute in una synagogarum sabbatis.


LUC 13 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere.
VULGATE_WEB2022 et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere
ERASME_15271527 Et ec ce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem & octo eratque contracta, nec omnino po terat erigere caput,


LUC 13 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quam cum vidisset Iesus, vocavit et ait illi: “ Mulier, dimissa es ab infirmitate tua ”,
VULGATE_WEB2022 quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua
ERASME_15271527 quam cum ui deret Iesus, uocauit eam ad se, & ait illi: Mulier liberata es ab infirmitate tua.


LUC 13 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et imposuit illi manus; et confestim erecta est et glorificabat Deum.
VULGATE_WEB2022 et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum
ERASME_15271527 Et imposuit illi manus & confestim erecta est, & glorificabat deum.


LUC 13 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: “ Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati ”.
VULGATE_WEB2022 respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati
ERASME_15271527 Respondens autem princeps Synagogae, indignans quod sabbato sanasset Iesus, dicebat turbae: Sex dies sunt, in quibus oportet operari: in his ergo uenite, ut sanemini, & non in die sabbati.


LUC 13 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit autem ad illum Dominus et dixit: “ Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare?
VULGATE_WEB2022 respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare
ERASME_15271527 Respondens autem ad illum dominus, dixit: Hypocrita, unusquisque uestrum sabbato nonne soluit bouem suum aut asinum à praesepi, & ducit aquatum?


LUC 13 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? ”.
VULGATE_WEB2022 hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati
ERASME_15271527 Hanc autem filiam Abrahae, quam alligauit satanas ecce decem & octo annis, non oportuit solui à uinculo isto die sabbati?


LUC 13 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo.
VULGATE_WEB2022 et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo
ERASME_15271527 Et cum haec diceret, erubescebant omnes aduersarii eius, & omnis populus gaudebat super uniuersis quae cum gloria fiebant ab eo.


LUC 13 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicebat ergo: “ Cui simile est regnum Dei, et cui simile existimabo illud?
VULGATE_WEB2022 dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud
ERASME_15271527 Dicebat ergo: Cui simile est regnum dei, & cui simile faciam illud?


LUC 13 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit et factum est in arborem, et volucres caeli requieverunt in ramis eius ”.
VULGATE_WEB2022 simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius
ERASME_15271527 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, & creuit, & euasit in arborem magnam, & uolucres coeli nidulabantur in ramis eius.


LUC 13 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et iterum dixit: “ Cui simile aestimabo regnum Dei?
VULGATE_WEB2022 et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei
ERASME_15271527 Et ite rum dixit: Cui simile faciam regnum dei?


LUC 13 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum ”.
VULGATE_WEB2022 simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum
ERASME_15271527 Simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentetur totum.


LUC 13 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierosolymam.
VULGATE_WEB2022 et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem
ERASME_15271527 Et ibat per ciuitates & castella docens: & iter faciens Hierosolymam.


LUC 13 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ait autem illi quidam: “ Domine, pauci sunt, qui salvantur? ”. Ipse autem dixit ad illos:
VULGATE_WEB2022 ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos
ERASME_15271527 Ait autem illi quidam: Domine, an pauci sunt qui salutem consequuntur? Ille uero dixit ad illos:


LUC 13 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 “ Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare et non poterunt.
VULGATE_WEB2022 contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt
ERASME_15271527 Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico uobis, quaerent intrare, & non poterunt.


LUC 13 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: “Domine, aperi nobis”; et respondens dicet vobis: “Nescio vos unde sitis”.
VULGATE_WEB2022 cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis
ERASME_15271527 Cum autem surre xerit paterfamiliâs, & clauserit ostium, & coeperitis foris stare, & oulsare ostium, dicentes: Domine, domine, aperi nobis. Et respondens dicet uobis: Nescio uos unde sitis.


LUC 13 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tunc incipietis dicere: “Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti”;
VULGATE_WEB2022 tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti
ERASME_15271527 Tunc incipietis dicere: Edimus coram te & bibimus, & in plateis nostris docuisti.


LUC 13 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et dicet loquens vobis: “Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis”.
VULGATE_WEB2022 et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis
ERASME_15271527 Et dicet: Dico uobis, nescio uos unde sitis. Discedite à me omnes, qui patra tis iniquitatem.


LUC 13 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
VULGATE_WEB2022 ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras
ERASME_15271527 Ibi erit fletus & stridor dentium, cum uideritis Abraham & Isaac & lacob, & omnes prophetas in regno dei, uos autem expelli foras.


LUC 13 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.
VULGATE_WEB2022 et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei
ERASME_15271527 Et uenient ab oriente & occidente & aquilone & austro, & accumbent in regno dei.


LUC 13 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ecce sunt novissimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt novissimi ”.
VULGATE_WEB2022 et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi
ERASME_15271527 Et ecce sunt postremi qui erunt primi, & sunt primi qui erunt postremi.


LUC 13 31 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 In ipsa hora accesserunt quidam pharisaeorum dicentes illi: “ Exi et vade hinc, quia Herodes vult te occidere ”.
VULGATE_WEB2022 in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere
ERASME_15271527 Eodem die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, & uade hinc, quia Herodes uult te occidere.


LUC 13 32 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ait illis: “ Ite, dicite vulpi illi: “Ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor.
VULGATE_WEB2022 et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor
ERASME_15271527 Et ait illis: Ite dicite uulpi illi: Ecce eiicio daemonia, & sanitates perficio hodie & cras, & tertia die con summor.


LUC 13 33 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem”.
VULGATE_WEB2022 verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem
ERASME_15271527 Veruntamen oportet me hodie & cras & perendie ambulare, quia fieri non potest. ut propheta pereat alibi, quàm Hierosolymis.


LUC 13 34 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui missi sunt ad te, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et noluistis.
VULGATE_WEB2022 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti
ERASME_15271527 Hierusalem, Hie, rusalem, quae occidis prophetas, & lapidas eos qui mittuntur ad te: quoties uolui congregare filios tuos, quemadmodum auis nidum suum sub pennas, & no luistis.


LUC 13 35 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ecce relinquitur vobis domus vestra. Dico autem vobis: Non videbitis me, donec veniat cum dicetis: “Benedictus, qui venit in nomine Domini” ”.
VULGATE_WEB2022 ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini
ERASME_15271527 Ecce relinquitur uobis do mus uestra deserta. Dico autem uobis, quod non uidebitis me, donec uenerit tempus, cum dicetis: Benedictus qui uenit in nomine do mini.