ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEU MARC [ LUC ] JEAN ACTES 

ROMAINS 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS 

1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX 

JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE


CH1 CH2 CH3 CH4 CH5 CH6 CH7 CH8 CH9 CH10 CH11 CH12 CH13 CH14 CH15 CH16 [ CH17 ] CH18 CH19 CH20 CH21 CH22 CH23 CH24 

V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 V26 V27 V28 V29 V30 V31 V32 V33 V34 V35 V36 V37 

LUC 17 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ad discipulos suos ait: “ Impossibile est ut non veniant scandala; vae autem illi, per quem veniunt!
VULGATE_WEB2022 et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt
ERASME_15271527 Ait autem ad discipulos: Fieri non potest quin ueniant offendi cula. Vae tamen illi per quem ueniunt.


LUC 17 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
VULGATE_WEB2022 utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis
ERASME_15271527 Expedit illi, si mola asinaria ponatur circa collum eius, & proiectus fuerit in mare, potius quam ut offendiculo sit uni de pusillis istis.


LUC 17 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Attendite vobis! Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si paenitentiam egerit, dimitte illi;
VULGATE_WEB2022 adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi
ERASME_15271527 Cauete uobis. Si peccauerit in te frater tuus, increpa illum: & si poenituerit, remitte illi.


LUC 17 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit ad te dicens: “Paenitet me”, dimittes illi ”.
VULGATE_WEB2022 et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi
ERASME_15271527 Et si septies in die peccauerit in te, & septies in die conuersus fuerit ad te, dices: Poenitet me: remittes illi.


LUC 17 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et dixerunt apostoli Domino: “ Adauge nobis fidem! ”.
VULGATE_WEB2022 et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem
ERASME_15271527 Et dixerunt apostoli domino: Adauge nobis fidem.


LUC 17 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixit autem Dominus: “ Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis.
VULGATE_WEB2022 dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis
ERASME_15271527 Dixit aute domi nus: Si haberetis fidem sicut habet granum sinapis, dixissetis huic arbo ri sycamino, eradicare & transplan tare in mare, & obedisset uobis.


LUC 17 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi: “Statim transi, recumbe”,
VULGATE_WEB2022 quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe
ERASME_15271527 Quis aute uestrum, habens seruum arantem aut pascentem: qui regres so ab agro dicat statim transi & accumbe.


LUC 17 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et non dicet ei: “Para, quod cenem, et praecinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes”?
VULGATE_WEB2022 et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes
ERASME_15271527 Ac non potius dicit illi: para quod coene, & praecinge te, ac ministra mihi donec edero & bibero, & post haec edito & bibito tu?


LUC 17 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit, quae praecepta sunt?
VULGATE_WEB2022 numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto
ERASME_15271527 Num gratiam habet seruo illi, quia fecit quae ei imperata fuerant? Non puto.


LUC 17 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sic et vos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: “Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus” ”.
VULGATE_WEB2022 sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus
ERASME_15271527 Sic & uos, cum fe ceritis omnia quae praecepta sunt uobis, dicite: Serui inutiles sumu?. quod debuimus facere, fecimus.


LUC 17 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et factum est, dum iret in Ierusalem, et ipse transibat per mediam Samariam et Galilaeam.
VULGATE_WEB2022 et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam
ERASME_15271527 Eet factum est dum iret Hierosolymam, & ipse transibat per mediam Samariam & Galilaeam.


LUC 17 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe
VULGATE_WEB2022 et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe
ERASME_15271527 Et cum ingrederetur quendam uicum, occurrerunt ei dece uiri leprosi, qui steterunt procul,


LUC 17 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et levaverunt vocem dicentes: “ Iesu praeceptor, miserere nostri! ”.
VULGATE_WEB2022 et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri
ERASME_15271527 intentaque uoce, di xerunt: Iesu praeceptor, miserere nostri.


LUC 17 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quos ut vidit, dixit: “ Ite, ostendite vos sacerdotibus ”. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
VULGATE_WEB2022 quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt
ERASME_15271527 Quos ut uidit, dixit illis: Ite ostendite uos sacerdotibus. Et factum est, ut inter eundum mundati sint.


LUC 17 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Unus autem ex illis, ut vidit quia sanatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum
VULGATE_WEB2022 unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum
ERASME_15271527 Vnus autem ex illis ut uidit, quod mundatus esset, regressus est, cum uoce magna glorificans deum,


LUC 17 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic erat Samaritanus.
VULGATE_WEB2022 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus
ERASME_15271527 & procidit in faciem ad pedes eius, gratias agens ei: Et hic erat Samaritanus.


LUC 17 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondens autem Iesus dixit: “ Nonne decem mundati sunt? Et novem ubi sunt?
VULGATE_WEB2022 respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt
ERASME_15271527 Respondens autem Iesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? Noue autem illi ubi?


LUC 17 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Non sunt inventi qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisi hic alienigena? ”.
VULGATE_WEB2022 non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena
ERASME_15271527 Non sunt reperti qui redierint, ut darent gloriam deo, ni si hic alienigena.


LUC 17 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ait illi: “ Surge, vade; fides tua te salvum fecit ”.
VULGATE_WEB2022 et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit
ERASME_15271527 Et ait illi: Surge, uade, fides tua te seruauit.


LUC 17 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Interrogatus autem a pharisaeis: “ Quando venit regnum Dei? ”, respondit eis et dixit: “ Non venit regnum Dei cum observatione,
VULGATE_WEB2022 interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione
ERASME_15271527 Interro gatus autem à pharisaeis, quando uenturum esset regnum dei, respondit eis, & dixit: Non ueniet regnum dei cum obseruatione


LUC 17 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 neque dicent: “Ecce hic” aut: “Illic”; ecce enim regnum Dei intra vos est ”.
VULGATE_WEB2022 neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est
ERASME_15271527 neque dicent, ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum dei intra uos est.


LUC 17 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ait ad discipulos: “ Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis.
VULGATE_WEB2022 et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis
ERASME_15271527 Et ait ad discipulos: Venient dies, quando desiderabitis uidere unum dierum filii hominis, nec uidebitis.


LUC 17 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et dicent vobis: “Ecce hic”, “Ecce illic”; nolite ire neque sectemini.
VULGATE_WEB2022 et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini
ERASME_15271527 Et dicent uobis: Ecce hic, ecce illic. Nolite ire, neque sectemini.


LUC 17 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae sub caelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua.
VULGATE_WEB2022 nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua
ERASME_15271527 Nam sicut fulgur coruscans è regione quae sub coelo est, in alteram quae sub coelo est fulget, ita erit filius hominis in die suo.


LUC 17 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac.
VULGATE_WEB2022 primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac
ERASME_15271527 Sed prius oportet illum mul ta pati, & reprobari à natione hac.


LUC 17 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis:
VULGATE_WEB2022 et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis
ERASME_15271527 Et sicut accidit in diebus Noe, ita erit & in diebus filii hominis.


LUC 17 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 edebant, bibebant, uxores ducebant, dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium et perdidit omnes.
VULGATE_WEB2022 edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes
ERASME_15271527 Edebant, bibebant, uxores ducebant, & dabantur nuptum ad eum usque diem, quo intrauit Noë in arcam, & uenit diluuium, & perdidit omnes,


LUC 17 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant, aedificabant;
VULGATE_WEB2022 similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant
ERASME_15271527 Consimiliter etiam sicut accidit in diebus Lot, Edebant, bibebant, emebant, uendebant, plantabant, aedificabant.


LUC 17 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit.
VULGATE_WEB2022 qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit
ERASME_15271527 Caeterum quo die exiit Lot è Sodomis, pluit igni & sulphure de coelo, & omnes perdidit.


LUC 17 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur.
VULGATE_WEB2022 secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur
ERASME_15271527 Secundum haec erit dies, quo filius hominis reuelatur.


LUC 17 31 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 In illa die, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et, qui in agro, similiter non redeat retro.
VULGATE_WEB2022 in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro
ERASME_15271527 In illo die qui fuerit in tecto, & uasa eius in domo, ne descendat ad tollendum illa, & qui in agro similiter non redeat ad relicta:


LUC 17 32 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Memores estote uxoris Lot.
VULGATE_WEB2022 memores estote uxoris Loth
ERASME_15271527 Memores au, tem estote uxoris Lot.


LUC 17 33 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
VULGATE_WEB2022 quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam
ERASME_15271527 Quicunque quaesierit animam suam seruare, perdet illam: & quicunque perdiderit illam, uitam illi parabit.


LUC 17 34 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur;
VULGATE_WEB2022 dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur
ERASME_15271527 Dico uobis, in illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur.


LUC 17 35 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur ”.
VULGATE_WEB2022 duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur
ERASME_15271527 Duae erunt mo lentes simul, una assumetur, & al tera relinquetur.


LUC 17 36 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986
VULGATE_WEB2022 respondentes dicunt illi ubi Domine
ERASME_15271527 Et respondentes dicunt illi: Vbi domine?


LUC 17 37 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondentes dicunt illi: “ Ubi, Domine? ”. Qui dixit eis: “ Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae ”.
VULGATE_WEB2022 qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
ERASME_15271527 Qui dixit illis: Vbicunque fuerit corpus illuc congregabuntur & aquilae.