ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARC[ LUC ]JEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2CH3CH4CH5CH6CH7CH8CH9CH10CH11CH12CH13CH14CH15[ CH16 ]CH17CH18CH19CH20CH21CH22CH23CH24

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21V22V23V24V25V26V27V28V29V30V31

LUC 16 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicebat autem et ad discipulos: “ Homo quidam erat dives, qui habebat vilicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
VULGATE_WEB2022 dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius
ERASME_15271527 Dicebat autem & ad discipulos suos: Homo quidam erat diues, qui habebat dispensatore, & hic delatus est apud illum, ut qui dissiparet. bona ipsius.


LUC 16 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et vocavit illum et ait illi: “Quid hoc audio de te? Redde rationem vilicationis tuae; iam enim non poteris vilicare”.
VULGATE_WEB2022 et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare
ERASME_15271527 Et uocauit illum, & ait illi: Quid hoc audio de te? Redde rationem dispensationis tuae. Non enim po teris post hac dispensare.


LUC 16 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ait autem vilicus intra se: “Quid faciam, quia dominus meus aufert a me vilicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
VULGATE_WEB2022 ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco
ERASME_15271527 Ait autem dispensator intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert à me dispensationem? Fodere non ualeo mendicare erubesco.


LUC 16 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a vilicatione, recipiant me in domos suas”.
VULGATE_WEB2022 scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas
ERASME_15271527 Scio quid faciam, ut cum amotus fuero à dispensatione, recipiant me in domos suas.


LUC 16 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: “Quantum debes domino meo?”.
VULGATE_WEB2022 convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo
ERASME_15271527 Conuocatis itaque singu lis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes dno meo?


LUC 16 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 At ille dixit: “Centum cados olei”. Dixitque illi: “Accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta”.
VULGATE_WEB2022 at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta
ERASME_15271527 At ille dixit: Centum batos olei. Di xitque illi: Accipe cautione tuam, & sede cito & scribe quinquaginta


LUC 16 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Deinde alii dixit: “Tu vero quantum debes?”. Qui ait: “Centum coros tritici”. Ait illi: “Accipe litteras tuas et scribe octoginta”.
VULGATE_WEB2022 deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta
ERASME_15271527 deinde alteri dixit: Tu uero quan tum debes? Qui ait, centum coros tritici. Ait illi: Accipe cautionem tuam, & scribe octoginta.


LUC 16 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
VULGATE_WEB2022 et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt
ERASME_15271527 Et laudauit dominus dispensatorem iniquum quod prudenter fecisset. Quia filii huius seculi prudentiores sunt filiis lucis in natione sua.


LUC 16 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in aeterna tabernacula.
VULGATE_WEB2022 et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula
ERASME_15271527 Et ego uobis dico: Facite uobis amicos ex mammona iniusto, ut cum defece ritis, recipiant uos in aeterna tabernacula.


LUC 16 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est; et, qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est.
VULGATE_WEB2022 qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est
ERASME_15271527 Qui fidelis est in minimo & in multo fidelis est, & qui in mi nimo iniquu? est, is & in multo ini quus est.


LUC 16 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est, quis credet vobis?
VULGATE_WEB2022 si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis
ERASME_15271527 Si ergo in iniquo mammona fideles no fuistis, quod uerum est, quis credet uobis?


LUC 16 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
VULGATE_WEB2022 et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis
ERASME_15271527 Et si in alie no fideles non fuistis, quod uestrum est quis dabit uobis?


LUC 16 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet et alterum diliget, aut uni adhaerebit et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae ”.
VULGATE_WEB2022 nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
ERASME_15271527 Nemo seruus po test duobus dominis seruire, aut enim unum odio habebit, & alterum diliget, aut uni adhaerebit, & alterum contemnet. Non potestis deo seruire & mammonae.


LUC 16 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum.
VULGATE_WEB2022 audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum
ERASME_15271527 Audie bant autem haec omnia & pharisaei qui erant auari & deridebant illum.


LUC 16 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ait illis: “ Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra, quia, quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
VULGATE_WEB2022 et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum
ERASME_15271527 Et ait illis: Vos estis qui iustificatis uosipsos coram hominibus, deus autem nouit corda uestra. Quia quod hominibus excelsum est, abominandum est co ram deo.


LUC 16 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Lex et Prophetae usque ad Ioannem; ex tunc regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
VULGATE_WEB2022 lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit
ERASME_15271527 Lex & prophetae usque ad lohannem, ab eo tempore regnum dei annunciatur, & quiuis in illud uim facit.


LUC 16 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de Lege unum apicem cadere.
VULGATE_WEB2022 facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere
ERASME_15271527 Facilius est autem coelum & terram praeterire quàm legis unum apicem cadere


LUC 16 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et, qui dimissam a viro ducit, moechatur.
VULGATE_WEB2022 omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur
ERASME_15271527 Quisquis dimittit uxorem suam & alteram ducit, adulterium com mittit: & qui dimissam à uiro ducit, adulterium committit.


LUC 16 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide.
VULGATE_WEB2022 homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide
ERASME_15271527 Homo quidam erat diues, qui indue batur purpura & bysso, & epulabatur quotidie splendide.


LUC 16 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quidam autem pauper nomine Lazarus iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus
VULGATE_WEB2022 et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus
ERASME_15271527 Erat au tem quidam mendicus, nomine Lazarus, qui iacebat ad ianuam eius hulcerosus,


LUC 16 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et cupiens saturari de his, quae cadebant de mensa divitis; sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius.
VULGATE_WEB2022 cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius
ERASME_15271527 cupiens saturari de micis, quae cadebant de mensa diuitis. Sed & canes ueniebant ac lingebant hulcera eius.


LUC 16 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Factum est autem ut moreretur pauper et portaretur ab angelis in sinum Abrahae; mortuus est autem et dives et sepultus est.
VULGATE_WEB2022 factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno
ERASME_15271527 Accidit autem ut moreretur mendicus, & deportaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem & diues, ac sepultus est.


LUC 16 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et in inferno elevans oculos suos, cum esset in tormentis, videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius.
VULGATE_WEB2022 elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius
ERASME_15271527 Atque in tartaro sublatis oculis suis cum esset in tormentis, uidet Abraham eminus, & Lazarum in sinu eius,


LUC 16 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ipse clamans dixit: “Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma”.
VULGATE_WEB2022 et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma
ERASME_15271527 & ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, & mitte Lazarum, ut intinguat extremum digiti sui in aquam, ac re frigeret linguam meam, quia cru cior in flamma hac.


LUC 16 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 At dixit Abraham: “Fili, recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.
VULGATE_WEB2022 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris
ERASME_15271527 Dixit autem Abraham: Fili, recordare, quod receperis bona tua in uita tua, & Lazarus similiter mala. Nunc au autem hic solatio fruitur, tu uero cruciaris.


LUC 16 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde ad nos transmeare”.
VULGATE_WEB2022 et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare
ERASME_15271527 Et super haec omnia inter nos & uos hiatus ingens firmatus est, ut hi qui uolunt hinc transire ad uos non possint, neque inde huc transcendere.


LUC 16 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ait: “Rogo ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei
VULGATE_WEB2022 et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei
ERASME_15271527 Ait autem: Rogo ergo te pater, ut mittas eum in domum patris mei.


LUC 16 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 — habeo enim quinque fratres — ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum”.
VULGATE_WEB2022 habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum
ERASME_15271527 Habeo enim quinque fratres, ut testificetur illis, ne & ipsi ueniant in hunc locum cruciatus.


LUC 16 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ait autem Abraham: “Habent Moysen et Prophetas; audiant illos”.
VULGATE_WEB2022 et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos
ERASME_15271527 Ait illi Abraham: Habent Mosen ac prophetas, au diant illos.


LUC 16 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 At ille dixit: “Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent”.
VULGATE_WEB2022 at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent
ERASME_15271527 At ille dixit: Non pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, resipiscent.


LUC 16 31 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ait autem illi: “Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent” ”.
VULGATE_WEB2022 ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent
ERASME_15271527 Ait autem illi: Si Mosen & prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent.