ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDAS[ APOCALYPSE ]


CH1CH2[ CH3 ]CH4CH5CH6CH7CH8CH9CH10CH11CH12CH13CH14CH15CH16CH17CH18CH19CH20CH21CH22

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21V22

APOCALYPSE 3 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et angelo ecclesiae, quae est Sardis, scribe: Haec dicit, qui habet septem spiritus Dei et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.
VULGATE_WEB2022 et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es
ERASME_15271527 Et angelo ecclesiae, quae est Sardis, scribe: Haec dicit qui habet septem spiritus dei, & septem stellas. Scio opera tua, quia nome habes, quod uiuas & mortuus es.


APOCALYPSE 3 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Esto vigilans et confirma cetera, quae moritura erant, non enim invenio opera tua plena coram Deo meo;
VULGATE_WEB2022 esto vigilans et confirma cetera quae moritura erant non enim invenio opera tua plena coram Deo meo
ERASME_15271527 Esto uigilans & confirma caetera quae moritura erant. Non em inueni opera tua plena coram deo.


APOCALYPSE 3 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva et paenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te.
VULGATE_WEB2022 in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva et paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te
ERASME_15271527 In mente ergo habe, qualiter acceperis & audieris, & serua, & resipisce. Si ergo no uigilaueris, ueniam ad te tanquam fur, & nescies qua hora ueniam ad te.


APOCALYPSE 3 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.
VULGATE_WEB2022 sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt
ERASME_15271527 Habes pauca nomina & Sardis, qui non inquinauerunt uesti menta sua, & ambulabant mecum in albis, quia digni sunt.


APOCALYPSE 3 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius.
VULGATE_WEB2022 qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius
ERASME_15271527 Qui uicerit, sic uestietur uestimentis albis: & non delebo nomen eius de libro uitae, & confitebor nomen eius coram patre meo, & coram angelis eius.


APOCALYPSE 3 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
VULGATE_WEB2022 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
ERASME_15271527 Qui habet aurem audiat, quid spiritus dicat ecclesiis.


APOCALYPSE 3 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et angelo ecclesiae, quae est Philadelphiae, scribe: Haec dicit Sanctus, Verus, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudet; et claudit, et nemo aperit:
VULGATE_WEB2022 et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe haec dicit sanctus et verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et cludit et nemo aperit
ERASME_15271527 Et angelo Philadelphiensis ecclesiae scribe: Haec dicit sanctus & uerax, qui habet clauem Dauid: qui aperit, & nemo clau dit: claudit, & nemo aperit.


APOCALYPSE 3 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Scio opera tua — ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere — quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum et non negasti nomen meum.
VULGATE_WEB2022 scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum meum et non negasti nomen meum
ERASME_15271527 Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, & nemo potest claudere illud, quia modicam habes uirtutem. Et seruasti ser monem meum, & non negasti nomen meum.


APOCALYPSE 3 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt, sed mentiuntur; ecce faciam illos, ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te.
VULGATE_WEB2022 ecce dabo de synagoga Satanae qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te
ERASME_15271527 Ecce do de sy, nagoga Satanae, qui dicunt se lu daeos esse, & non sunt, sed mentiuntur. Ecce adigam illos, ut ueniant, & adorent ante pedes tuos, & sciant quod ego dilexi te,


APOCALYPSE 3 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quoniam servasti verbum patientiae meae, et ego te servabo ab hora tentationis, quae ventura est super orbem universum tentare habitantes in terra.
VULGATE_WEB2022 quoniam servasti verbum patientiae meae et ego te servabo ab hora temptationis quae ventura est in orbem universum temptare habitantes in terra
ERASME_15271527 quoniam seruasti sermonem pa tientiae meae, & ego seruabo te abhora tentationis, quae uentura est in orbem uniuersum, ut tentet habitantes in terra.


APOCALYPSE 3 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Venio cito; tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
VULGATE_WEB2022 venio cito tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam
ERASME_15271527 Ecce uenio cito: tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam.


APOCALYPSE 3 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei, novae Ierusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum.
VULGATE_WEB2022 qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et foras non egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem quae descendit de caelo a Deo meo et nomen meum novum
ERASME_15271527 Qui uicerit, faciam illum columnam in templo dei mei, & foras non egredietur amplius. Et scribam super eum nomen dei mei, & nomen ciuitatis dei mei nouae Hierusalem, quae descendit de coelo à deo meo, & nomen meum nouum.


APOCALYPSE 3 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
VULGATE_WEB2022 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
ERASME_15271527 Qui habet aurem audiat, quid spiritus dicat ecclesiis.


APOCALYPSE 3 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et angelo ecclesiae, quae est Laodiciae, scribe: Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, principium creaturae Dei:
VULGATE_WEB2022 et angelo Laodiciae ecclesiae scribe haec dicit Amen testis fidelis et verus qui est principium creaturae Dei
ERASME_15271527 Et angelo Laodicensium ecclesiae scribe: Haec dicit: Amen testis fidelis & uerus, principium creaturae dei.


APOCALYPSE 3 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidus. Utinam frigidus esses aut calidus!
VULGATE_WEB2022 scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus utinam frigidus esses aut calidus
ERASME_15271527 Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque feruidus, utinam frigidus esses aut feruidus.


APOCALYPSE 3 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sic quia tepidus es et nec calidus nec frigidus, incipiam te evomere ex ore meo.
VULGATE_WEB2022 sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus incipiam te evomere ex ore meo
ERASME_15271527 Itaque quoniam tepidus es & nec frigidus nec fer uidus, incipiam te euomère ex ore meo:


APOCALYPSE 3 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quia dicis: “Dives sum et locupletatus et nullius egeo”, et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus,
VULGATE_WEB2022 quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus
ERASME_15271527 quia dicis, diues sum, & ditatus sum, & nullius egeo, & nescis quod tu es miser & miserabilis, & pauper, & caecus, ac nudus.


APOCALYPSE 3 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 suadeo tibi emere a me aurum igne probatum, ut locuples fias et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae, et collyrium ad inunguendum oculos tuos, ut videas.
VULGATE_WEB2022 suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae et collyrio inungue oculos tuos ut videas
ERASME_15271527 Suadeo tibi emere a me aurum ignitum ex igni, ut locu ples fias, et uestimetis albis indua ris, ut non appareat dedecus nuditatis tuae, & collyrio inunge oculos tuos ut uideas.


APOCALYPSE 3 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ego, quos amo, arguo et castigo. Aemulare ergo et paenitentiam age.
VULGATE_WEB2022 ego quos amo arguo et castigo aemulare ergo et paenitentiam age
ERASME_15271527 Ego quoscunque amo, arguo & castigo. Aemulare ergo ac resipisce,


APOCALYPSE 3 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ecce sto ad ostium et pulso. Si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo, et ipse mecum.
VULGATE_WEB2022 ecce sto ad ostium et pulso si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum
ERASME_15271527 ecce sto ad ostium & pulso. Si quis audierit uocem meam, & aperuerit ianuam, intrabo ad illum, & coenabo cum illo, & ipse mecum.


APOCALYPSE 3 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius.
VULGATE_WEB2022 qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius
ERASME_15271527 Qui uicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut & ego uici, & consedi cum patre meo in throno eius.


APOCALYPSE 3 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis ”.
VULGATE_WEB2022 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
ERASME_15271527 Qui habet aurem audiat, quid spiritus dicat ecclesiis.