ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDAS[ APOCALYPSE ]


CH1[ CH2 ]CH3CH4CH5CH6CH7CH8CH9CH10CH11CH12CH13CH14CH15CH16CH17CH18CH19CH20CH21CH22

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21V22V23V24V25V26V27V28V29

APOCALYPSE 2 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Angelo ecclesiae, quae est Ephesi, scribe: Haec dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum:
VULGATE_WEB2022 angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum
ERASME_15271527 Angelo Ephesinae ecclesiae scribe. Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septen candelabrorum aureo rum.


APOCALYPSE 2 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Scio opera tua et laborem et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos et tentasti eos, qui se dicunt apostolos et non sunt, et invenisti eos mendaces;
VULGATE_WEB2022 scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces
ERASME_15271527 Scio opera tua, & labore & patientian tuam, et quod non potes sustinere malos, & tentasti eos qui se dicunt apostolos esse, et non sunt: & inuenisti eos mendaces,


APOCALYPSE 2 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti.
VULGATE_WEB2022 et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti
ERASME_15271527 & tuli sti, & patientiam habes & propter nomen meum, laborasti & non defecisti.


APOCALYPSE 2 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti.
VULGATE_WEB2022 sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti
ERASME_15271527 Sed habeo aduersum te, quod charitatem tuam prima reliquisti.


APOCALYPSE 2 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Memor esto itaque unde excideris, et age paenitentiam et prima opera fac; sin autem, venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi paenitentiam egeris.
VULGATE_WEB2022 memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam egeris
ERASME_15271527 Memor esto itaque unde excideris, & age poenitentiam, & prima opera fac. Sin minus, ueniam tibi cito, & mouebo candelabrum tuum de loco suo, nisi resipueris.


APOCALYPSE 2 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi.
VULGATE_WEB2022 sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi
ERASME_15271527 Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae & ego odi.


APOCALYPSE 2 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei.
VULGATE_WEB2022 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei
ERASME_15271527 Qui habet aurem, audiat, quid spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno uitae, quod est in medio paradisi dei.


APOCALYPSE 2 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et angelo ecclesiae, quae est Smyrnae, scribe: Haec dicit Primus et Novissimus, qui fuit mortuus et vixit:
VULGATE_WEB2022 et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit
ERASME_15271527 Et angelo Smyrnaeorum ecclesiae scribe: Haec dicit primus & nouissimus, qui fuit mortuus, & uiuit.


APOCALYPSE 2 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam — sed dives es — et blasphemiam ab his, qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanae.
VULGATE_WEB2022 scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanae
ERASME_15271527 Scio opera tua & afflictionem & paupertatem, sed diues es: & blasphe miam eorum qui se dicunt ludaeos esse, & non sunt, sed sunt synagoga Satanae.


APOCALYPSE 2 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nihil horum timeas, quae passurus es. Ecce missurus est Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.
VULGATE_WEB2022 nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae
ERASME_15271527 Nihil horum timeas quae passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex uobis in carcerem ut tentemini, & habebitis afflictionem dierum decem. Esto fidelis usque ad mortem, & dabo tibi coronam uitae.


APOCALYPSE 2 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Qui vicerit, non laedetur a morte secunda.
VULGATE_WEB2022 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non laedetur a morte secunda
ERASME_15271527 Qui habet aurem, audiat, quid spiritus dicat ecclesiis. Qui uicerit, non laedetur à morte secunda.


APOCALYPSE 2 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et angelo ecclesiae, quae est Pergami, scribe: Haec dicit, qui habet romphaeam ancipitem acutam:
VULGATE_WEB2022 et angelo Pergami ecclesiae scribe haec dicit qui habet rompheam utraque parte acutam
ERASME_15271527 Et angelo Pergamensis ecclesiae scribe: Haec dicit, qui habet rhomphaeam utraque parte acutam:


APOCALYPSE 2 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Scio, ubi habitas, ubi thronus est Satanae, et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas, testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, ubi Satanas habitat.
VULGATE_WEB2022 scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat
ERASME_15271527 Scio opera tua & ubi habitas ubi ledes est satanae: & tenes nomen meum, & non negasti fidem meam. Et in diebus meis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud uos, ubi satanas habitat.


APOCALYPSE 2 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sed habeo adversus te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere idolothyta et fornicari;
VULGATE_WEB2022 sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel edere et fornicari
ERASME_15271527 Sed habeo aduersus te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat in Balac mittere scandalum coram filiis Israel edere ex iis quae simulacris immolantur & scortari:


APOCALYPSE 2 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum similiter.
VULGATE_WEB2022 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum
ERASME_15271527 ita habes & tu tenentes doctrinam Nicolaitarum, quod odi.


APOCALYPSE 2 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ergo paenitentiam age; si quo minus, venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei.
VULGATE_WEB2022 similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei
ERASME_15271527 Resipisce, alioqui ueniam tibi cito, & pugnabo cum illis gladio oris mei.


APOCALYPSE 2 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei de manna abscondito et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
VULGATE_WEB2022 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit
ERASME_15271527 Qui habet aurem, audiat, quid spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere ex manna abscondito, & dabo illi calculum candidum, & in calculo nomen nouum scriptum: quod nemo scit, nisi qui accipit.


APOCALYPSE 2 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et angelo ecclesiae, quae est Thyatirae, scribe: Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos ut flammam ignis, et pedes eius similes orichalco:
VULGATE_WEB2022 et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes orichalco
ERASME_15271527 Et angelo Thyatirensis ecclesiae scribe: Haec dicit filius dei, qui habet oculos tanquàm flamma ignis, & pedes eius similes chalcolibano.


APOCALYPSE 2 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus.
VULGATE_WEB2022 novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus
ERASME_15271527 Noui opera tua, & charitatem, & ministerium, & fidem, & patientiam tuam, & opera tua, & nouissima plura prioribus.


APOCALYPSE 2 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sed habeo adversus te, quia permittis mulierem Iezabel, quae se dicit prophetissam, et docet et seducit servos meos fornicari et manducare idolothyta.
VULGATE_WEB2022 sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis
ERASME_15271527 Sed habeo aduersus te pauca, quia permittis mulie rem Hiezabel, quae se dicit propheta, docere, & seducere seruos meos, scortari & edere ex iis quae simulacris immolantur.


APOCALYPSE 2 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et dedi illi tempus, ut paenitentiam ageret, et non vult paeniteri a fornicatione sua.
VULGATE_WEB2022 et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult paeniteri a fornicatione sua
ERASME_15271527 Et dedi illi tempus, ut resipisceret à scortatio ne sua,


APOCALYPSE 2 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ecce mitto eam in lectum et, qui moechantur cum ea, in tribulationem magnam, nisi paenitentiam egerint ab operibus eius.
VULGATE_WEB2022 ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius
ERASME_15271527 nec resipuit. Ecce ego mitto eam in lectum, & qui adulterio miscentur cum ea, in aflictionem maxima, nisi poenitentiam egerint ab operibus suis,


APOCALYPSE 2 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra.
VULGATE_WEB2022 et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra
ERASME_15271527 & filios eius interficiam morte, & scient omnes ecclesiae, quod ego sim ille scrutas renes & corda, & dabo unicuique uestrum secundum opera sua.


APOCALYPSE 2 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vobis autem dico ceteris, qui Thyatirae estis, quicumque non habent doctrinam hanc, qui non cognoverunt altitudines Satanae, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus;
VULGATE_WEB2022 vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque non habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus
ERASME_15271527 Vobis autem dico, & caeteris qui Thyatirae estis: quicunque no habent doctrinam hanc, & qui no cognouerunt profunditates satanae, queadmodum dicunt, non mitta super uos aliud pondus:


APOCALYPSE 2 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 tamen id quod habetis, tenete, donec veniam.
VULGATE_WEB2022 tamen id quod habetis tenete donec veniam
ERASME_15271527 tamen id quod habetis, tenete, donec ueniam.


APOCALYPSE 2 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et, qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes,
VULGATE_WEB2022 et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes
ERASME_15271527 Et qui uicerit et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestate super gentes,


APOCALYPSE 2 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et reget illas in virga ferrea, tamquam vasa fictilia confringentur,
VULGATE_WEB2022 et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli confringentur
ERASME_15271527 & reget eas uirga ferrea, & tanquam uasa figuli confringen tur.


APOCALYPSE 2 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 sicut et ego accepi a Patre meo, et dabo illi stellam matutinam.
VULGATE_WEB2022 sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam matutinam
ERASME_15271527 Sicut & ego accepi à patre meo, & dabo illi stellan matutina.


APOCALYPSE 2 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
VULGATE_WEB2022 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
ERASME_15271527 Qui habet aure audiat, quid spiritus dicat ecclesiis.