ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDAS[ APOCALYPSE ]


CH1CH2CH3CH4CH5CH6CH7CH8CH9CH10CH11CH12CH13CH14CH15CH16CH17CH18[ CH19 ]CH20CH21CH22

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21

APOCALYPSE 19 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Post haec audivi quasi vo cem magnam turbae multae in caelo dicentium: “ Alleluia! Salus et gloria et virtus Deo nostro,
VULGATE_WEB2022 post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro est
ERASME_15271527 Post haec audiui quasi uocem magnam turbae multae in coelo dicentis: Alleluia. Salus & ho nor, & gloria, & uirtus domino deo nostro est:


APOCALYPSE 19 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quia vera et iusta iudicia eius; quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius! ”.
VULGATE_WEB2022 quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius
ERASME_15271527 quia uera & iusta iudicia eius, quia iudicauit de me retrice magna, quae corrupit terram prostitutione sui, & uindicauit sanguinem seruorum suorum de eius manu.


APOCALYPSE 19 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et iterum dixerunt: “ Alleluia! Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum! ”.
VULGATE_WEB2022 et iterum dixerunt alleluia et fumus eius ascendit in saecula saeculorum
ERASME_15271527 Et iterum dixerunt: Alleluia. Et fumus eius ascendit in secula seculorum.


APOCALYPSE 19 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: “ Amen. Alleluia ”.
VULGATE_WEB2022 et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes amen alleluia
ERASME_15271527 Et ceciderunt uigintiquatuor seniores, & quatuor animalia, & adorauerunt deum sedentem super thronum, dicentes: Amen alleluia.


APOCALYPSE 19 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et vox de throno exivit dicens: “ Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius et qui timetis eum, pusilli et magni! ”.
VULGATE_WEB2022 et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro omnes servi eius et qui timetis eum pusilli et magni
ERASME_15271527 Et uox de throno exiuit, dicens: Laudem dicite deo nostro omres sancti eius, & qui timetis eum pu silli & magni.


APOCALYPSE 19 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium: “ Alleluia, quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens.
VULGATE_WEB2022 et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens
ERASME_15271527 Et audiui sicut uo cem turbae multae, & sicut uocem aquarum multarum, & sicut uocem tonitruorum magnorum, di centium, Alleluia: quoniam regnauit dominus deus noster omnipotens.


APOCALYPSE 19 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se.
VULGATE_WEB2022 gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt nuptiae agni et uxor eius praeparavit se
ERASME_15271527 Gaudeamus & exultemus & demus gloriam ei: quia uenerunt nuptiae agni, & uxor eius praeparauit se.


APOCALYPSE 19 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt sanctorum ”.
VULGATE_WEB2022 et datum est illi ut cooperiat se byssinum splendens candidum byssinum enim iustificationes sunt sanctorum
ERASME_15271527 Et datum est illi ut cooperia? se byssino puro & splendido. Byssinum enim iustificationes sunt sanctorum.


APOCALYPSE 19 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et dicit mihi: “ Scribe: Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt! ”. Et dicit mihi: “ Haec verba Dei vera sunt ”.
VULGATE_WEB2022 et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt et dicit mihi haec verba vera Dei sunt
ERASME_15271527 Et dicit mihi: Scribe: Beati qui ad coenam nuptiarum agni uocati sunt. Et dicit mihi: Haec uerba dei uera sunt.


APOCALYPSE 19 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae ”.
VULGATE_WEB2022 et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu Deum adora testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae
ERASME_15271527 Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: Vide ne feceris. Conseruus tuus sum, & fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu, est spi ritus prophetiae.


APOCALYPSE 19 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et vidi caelum apertum: et ecce equus albus; et, qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verax, et in iustitia iudicat et pugnat.
VULGATE_WEB2022 et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia iudicat et pugnat
ERASME_15271527 Et uidi coelum apertum, & ecce equus albus, & qui sedebat super eum, uocabatur fidelis & uerax, & per iusticiam iudicat, & pugnat.


APOCALYPSE 19 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse;
VULGATE_WEB2022 oculi autem eius sicut flamma ignis et in capite eius diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse
ERASME_15271527 Oculi autem eius sicut flamma ignis, & in capite eius diademata multa, habens nomen scriotum, quod nemo nouit nisi ipse.


APOCALYPSE 19 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et vestitus veste aspersa sanguine, et vocatur nomen eius Verbum Dei.
VULGATE_WEB2022 et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen eius Verbum Dei
ERASME_15271527 Et uestitus erat ueste tincta sanguine, & uocatur nomen eius, sermo dei.


APOCALYPSE 19 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et exercitus, qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo.
VULGATE_WEB2022 et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis vestiti byssinum album mundum
ERASME_15271527 Et exercitus qui sunt in coelo, sequebantur eum in equis albis, uestiti byssino albo & mundo.


APOCALYPSE 19 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et de ore ipsius procedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis.
VULGATE_WEB2022 et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis
ERASME_15271527 & ex ore eius procedit gladius ex utraque parte acutus, ut eo percutiat gentes. Et ipse reget eas uirga ferrea. Et ipse calcat torcular uini furoris & irae dei omnipotentis.


APOCALYPSE 19 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et habet super vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominorum.
VULGATE_WEB2022 et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantium
ERASME_15271527 Et habet in uestimento & in femore suo nomen scriptum: Rex regum & dominus dominantium.


APOCALYPSE 19 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna dicens omnibus avibus, quae volabant per medium caeli: “Venite, congregamini ad cenam magnam Dei,
VULGATE_WEB2022 et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quae volabant per medium caeli venite congregamini ad cenam magnam Dei
ERASME_15271527 Et uidi unum angelum stantem in sole, & clamauit uoce magna, dicens omnibus auibus quae uolabant per medium coeli: Venite & congregamini ad coenam magni dei,


APOCALYPSE 19 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum ”.
VULGATE_WEB2022 ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum
ERASME_15271527 ut edatis carnes regum, & carnes tribunorum, & carnes fortium, & carnes equorum, & sedentium in ipsis, & carnes omnium liberorum ac seruorum, & pusillorum ac magnorum.


APOCALYPSE 19 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo, qui sedebat super equum, et cum exercitu eius.
VULGATE_WEB2022 et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eius
ERASME_15271527 Et uidi bestiam & reges terrae, & exercitus eorum congregatos ad faciendum praelium cum illo qui sedebat in equo & cum exertitu eius.


APOCALYPSE 19 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et apprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae et qui adorant imaginem eius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure.
VULGATE_WEB2022 et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure
ERASME_15271527 Et apprehensa est bestia, & cum illa perseudo propheta, qui fecit signa coram ipso, in quibus seduxit eos qui acceperunt characterem bestiae, & qui adorauerunt imaginem eius. Vi ui coniecti sunt hi duo in stagnum ignis ardens sulphure:


APOCALYPSE 19 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius, et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum.
VULGATE_WEB2022 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum
ERASME_15271527 & caeteri occisi sunt gladio sedentis super equum, qui procedit ex ore ipsius, et omnes aues saturatae sunt carnibus eorum.