ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEU MARC LUC [ JEAN ] ACTES 

ROMAINS 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS 

1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX 

JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE


CH1 CH2 CH3 CH4 CH5 CH6 [ CH7 ] CH8 CH9 CH10 CH11 CH12 CH13 CH14 CH15 CH16 CH17 CH18 CH19 CH20 CH21 

V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 V26 V27 V28 V29 V30 V31 V32 V33 V34 V35 V36 V37 V38 V39 V40 V41 V42 V43 V44 V45 V46 V47 V48 V49 V50 V51 V52 V53 

JEAN 7 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere.
VULGATE_WEB2022 post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere
ERASME_15271527 Versabatur Iesus post haec in Galilaea, non enim uolebat in Iudaea uersari, quia quaerebant eum Iudaei interficere.


JEAN 7 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia.
VULGATE_WEB2022 erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia
ERASME_15271527 Erat autem in propinquo dies festus ludaeorum sce nopegia.


JEAN 7 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixerunt ergo ad eum fratres eius: “ Transi hinc et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis.
VULGATE_WEB2022 dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis
ERASME_15271527 Dixerunt igitur ad eum fra tres eius: Transi hinc, & uade in ludaeam, ut & discipuli tui uideant opera tua quae facis.


JEAN 7 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo ”.
VULGATE_WEB2022 nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo
ERASME_15271527 Nemo quippe in occulto facit aliquid, et quae rit ipse palàm esse. Si haec facis, de clara teipsum mundo.


JEAN 7 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Neque enim fratres eius credebant in eum.
VULGATE_WEB2022 neque enim fratres eius credebant in eum
ERASME_15271527 Nam ne fra tres quidem eius credebant in eum


JEAN 7 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicit ergo eis Iesus: “ Tempus meum nondum adest, tempus autem vestrum semer est paratum.
VULGATE_WEB2022 dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum
ERASME_15271527 Dicit ergo eis Iesus: Tempus meum nondum adest, tempus autem ue strum semper est paratum.


JEAN 7 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt.
VULGATE_WEB2022 non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt
ERASME_15271527 Non po test mundus odisse uos, me autem odit: quia ego testimonium fero de illo, quod opera eius mala sint.


JEAN 7 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vos ascendite ad diem festum; ego non ascendo ad diem festum istum, quia meum tempus nondum impletum est ”.
VULGATE_WEB2022 vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est
ERASME_15271527 Vos ascendite ad diem festum hunc. Ego nondum ascendo ad festum hocquia meum tempus nondum impletum est.


JEAN 7 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Haec autem cum dixisset, ipse mansit in Galilaea.
VULGATE_WEB2022 haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea
ERASME_15271527 Haec autem cum dixisset illis, mansit in Galilaea.


JEAN 7 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ut autem ascenderunt fratres eius ad diem festum, tunc et ipse ascendit, non manifeste sed quasi in occulto.
VULGATE_WEB2022 ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto
ERASME_15271527 Vt autem ascenderunt fratres eius, tunc & ipse ascendit ad festum non manife ste, sed uelut in occulto.


JEAN 7 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant: “ Ubi est ille? ”.
VULGATE_WEB2022 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille
ERASME_15271527 Iudaei ergo quaerebant eum in festo, & dice bant: ubi est ille?


JEAN 7 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et murmur multus de eo erat in turba. Alii quidem dicebant: “ Bonus est! ”; alii autem dicebant: “ Non, sed seducit turbam! ”.
VULGATE_WEB2022 et murmur multus de eo erat in turba quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas
ERASME_15271527 Et murmur mul tum erat in turbis de eo. Quidam enm dicebant, bonus est: alii autem di cebant, non, sed seducit turbam.


JEAN 7 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.
VULGATE_WEB2022 nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum
ERASME_15271527 Ne mo tamen palàm loquebatur de illo propter metum ludaeorum.


JEAN 7 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat.
VULGATE_WEB2022 iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat
ERASME_15271527 Cum autem iam dimidium festi peractum esset, ascendit Iesus in templum, ac docebat.


JEAN 7 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Mirabantur ergo Iudaei dicentes: “ Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? ”.
VULGATE_WEB2022 et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit
ERASME_15271527 Et mirabantur Iudaei, di centes. Quomodo hic literas scit cum non didicerit?


JEAN 7 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit ergo eis Iesus et dixit: “ Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me.
VULGATE_WEB2022 respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me
ERASME_15271527 Respondit eis Iesus, & dixit: Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me.


JEAN 7 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
VULGATE_WEB2022 si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar
ERASME_15271527 Si quis uoluerit uoluntati eius obteperare, cognoscet de doctrina, utrum ex deo sit, an ego à meipso loquar.


JEAN 7 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius, qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.
VULGATE_WEB2022 qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est
ERASME_15271527 Qui à semetipso loquitur, glo riam propriam quaerit. Qui autemquaerit gloriam eis que misit ipsum, hic uerax est, & iniusticia in illo non est.


JEAN 7 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nonne Moyses dedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere? ”.
VULGATE_WEB2022 nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem
ERASME_15271527 Nonne Moses dedit uobis legen, et tame nemo ex uobis factis prae stat legem?


JEAN 7 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit turba: “ Daemonium habes! Quis te quaerit interficere? ”.
VULGATE_WEB2022 quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere
ERASME_15271527 Quid me quaeritis interficere? Respondit turba, & dixit: Daemonium habes, Quis te quaerit interficere?


JEAN 7 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit Iesus et dixit eis: “ Unum opus feci, et omnes miramini.
VULGATE_WEB2022 respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini
ERASME_15271527 Respondit lelus, & dixit eis: Vnum opus feci, & omnes miramini.


JEAN 7 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem — non quia ex Moyse est sed ex patribus — et in sabbato circumciditis hominem.
VULGATE_WEB2022 propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem
ERASME_15271527 Propterea Moses dedit uobis circuncisionem: non quia ex Mose sit, sed quia ex patribus. Et tamen in sabbato circum ciditis homine.


JEAN 7 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysis, mihi indignamini, quia totum hominem sanum feci in sabbato?
VULGATE_WEB2022 si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato
ERASME_15271527 Si circuncisionem accipit homo in sabbato ut non sol uatur lex Mosi, mihi indignamini, quod totum hominem sanum fecerim in sabbato?


JEAN 7 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate ”.
VULGATE_WEB2022 nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate
ERASME_15271527 Nolite iudicare secundum aspectum, sed iusto iudicio iudicate.


JEAN 7 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicebant ergo quidam ex Hierosolymitis: “ Nonne hic est, quem quaerunt interficere?
VULGATE_WEB2022 dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere
ERASME_15271527 Dicebant ergo quidam ex Hierosolymitanis: Nonne hic est quem quaerunt inter ficere?


JEAN 7 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
VULGATE_WEB2022 et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus
ERASME_15271527 Atqui ecce palàm loquitur, & nihil ei dicunt. Num uere cogno uerunt principes hunc esse uere Christum?


JEAN 7 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sed hunc scimus unde sit, Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit ”.
VULGATE_WEB2022 sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit
ERASME_15271527 Sed hunc nouimus unde sit, Christus autem cum uenerit, nemo scit unde sit.


JEAN 7 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Clamavit ergo docens in templo Iesus et dicens: “ Et me scitis et unde sim scitis. Et a meipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis.
VULGATE_WEB2022 clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis
ERASME_15271527 Clamabat ergo Iesus in templo docens, ac dicens: Et me nostis, & unde sim no stis, & a meipso non ueni, sed est uerax qui misit me: que uos non nouistis.


JEAN 7 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit ”.
VULGATE_WEB2022 ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit
ERASME_15271527 Ego uero noui eum, quia ab ipso sum, & ille me misit.


JEAN 7 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius.
VULGATE_WEB2022 quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius
ERASME_15271527 Quae rebant ergo eum apprehendere, & nemo misit in illum manus, quia nondum uenerat hora eius.


JEAN 7 31 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant: “ Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic fecit? ”.
VULGATE_WEB2022 de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit
ERASME_15271527 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant, Christus cum uenerit, num signa plura aedet iis quae hic aedidit?


JEAN 7 32 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt pontifices et pharisaei ministros, ut apprehenderent eum.
VULGATE_WEB2022 audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum
ERASME_15271527 Audierunt pharisaei turbam murmurante de illo haec, & miserunt pharisaei ac principes sacerdotum ministros ut apprehederet eum.


JEAN 7 33 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixit ergo Iesus: “ Adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum, qui misit me.
VULGATE_WEB2022 dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me
ERASME_15271527 Dixit ergo eis Iesus: Adhuc pu sillum teporis uobiscum sum, & abeo ad eum qui me misit.


JEAN 7 34 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quaeretis me et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire ”.
VULGATE_WEB2022 quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire
ERASME_15271527 Quaeretis me, nec inuenietis: & ubi ego sum, eò uos no potestis uenire.


JEAN 7 35 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixerunt ergo Iudaei ad seipsos: “ Quo hic iturus est, quia nos non inveniemus eum? Numquid in dispersionem Graecorum iturus est et docturus Graecos?
VULGATE_WEB2022 dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes
ERASME_15271527 Dixerunt ergo Iudaei inter sese: Quò hic itu rus est, quod nos non inueniemus eum? Num in dispersionem gentium iturus est, & docturus gentes:


JEAN 7 36 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quis est hic sermo, quem dixit: “Quaeretis me et non invenietis” et: “Ubi sum ego, vos non potestis venire”? ”.
VULGATE_WEB2022 quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire
ERASME_15271527 Quis est hic sermo, quem dixit, quaeretis me, & non inuenietis: & ubi ego sum, eò uos non potestis uenire?


JEAN 7 37 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens: “ Si quis sitit, veniat ad me et bibat,
VULGATE_WEB2022 in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat
ERASME_15271527 In nouissimo autem die magno festi stabat Iesus & clamabat dicens: Si quis sitit, ueniat ad me & bibat.


JEAN 7 38 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae ”.
VULGATE_WEB2022 qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae
ERASME_15271527 Qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae.


JEAN 7 39 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant qui crediderant in eum. Nondum enim erat Spiritus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus.
VULGATE_WEB2022 hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus
ERASME_15271527 Hoc aute dixit de spiritu, que accepturi erant credentes in ipsum. Nondum enim erat spiritus sanctus, quia Iesus no dum erat glorificatus.


JEAN 7 40 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: “ Hic est vere propheta! ”;
VULGATE_WEB2022 ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta
ERASME_15271527 Multi ergo de turba cum audissent hunc sermonem, dicebant: Hic est uere propheta.


JEAN 7 41 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 alii dicebant: “ Hic est Christus! ”; quidam autem dicebant: “ Numquid a Galilaea Christus venit?
VULGATE_WEB2022 alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit
ERASME_15271527 Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam aute dicebant: Num a Galilaea ueniet


JEAN 7 42 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nonne Scriptura dixit: “Ex semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus”? ”.
VULGATE_WEB2022 nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus
ERASME_15271527 Christus? Nonne scriptura dicit, quod ex se mine Dauid, & de Bethleem castello, ubi erat dauid, ueniet Chri stus?


JEAN 7 43 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
VULGATE_WEB2022 dissensio itaque facta est in turba propter eum
ERASME_15271527 Dissensio itaque orta est in turba propter eum.


JEAN 7 44 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illum manus.
VULGATE_WEB2022 quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus
ERASME_15271527 Quidam autem ex ipsis uolebant apprehendere eum, sed nemo coniecit in eum ma nus.


JEAN 7 45 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos; et dixerunt eis illi: “ Quare non adduxistis eum? ”.
VULGATE_WEB2022 venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum
ERASME_15271527 Venerunt ergo ministri ad pontifices & pharisaeos, & dixerunt eis illi: Quare no adduxistis illum?


JEAN 7 46 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Responderunt ministri: “ Numquam sic locutus est homo ”.
VULGATE_WEB2022 responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo
ERASME_15271527 Responderunt ministri: Nunquam sic locutus est homo, sicut hic homo.


JEAN 7 47 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Responderunt ergo eis pharisaei: “ Numquid et vos seducti estis?
VULGATE_WEB2022 responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis
ERASME_15271527 Responderunt ergo eis phari saei: Num & uos seducti estis?


JEAN 7 48 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex pharisaeis?
VULGATE_WEB2022 numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis
ERASME_15271527 Num quis ex principibus credidit in eum, aut ex pharisaeis?


JEAN 7 49 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt! ”.
VULGATE_WEB2022 sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt
ERASME_15271527 Sed turba haec quae non nouit legem, execrabiles sunt.


JEAN 7 50 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis:
VULGATE_WEB2022 dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis
ERASME_15271527 Dicit Nicodemus ad eos, is qui uenerat ad eum nocte: qui unus erat de numero eorum


JEAN 7 51 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 “ Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat? ”.
VULGATE_WEB2022 numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat
ERASME_15271527 Num lex nostra iudicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, & cognouerit quid faciat?


JEAN 7 52 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Responderunt et dixerunt ei: “ Numquid et tu ex Galilaea es? Scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit! ”.
VULGATE_WEB2022 responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit
ERASME_15271527 Responderunt, & dixerunt ei: Num & tu Galilaeus es? Scrutare & uide, quod à Galilaea propheta non surrexerit. Et profectus est unusquisque in domum suam.


JEAN 7 53 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.
VULGATE_WEB2022 et reversi sunt unusquisque in domum suam