ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUC[ JEAN ]ACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2CH3CH4CH5CH6CH7CH8CH9CH10CH11CH12CH13CH14CH15CH16CH17[ CH18 ]CH19CH20CH21

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21V22V23V24V25V26V27V28V29V30V31V32V33V34V35V36V37V38V39V40

JEAN 18 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius.
VULGATE_WEB2022 haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius
ERASME_15271527 Haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem cedron, ubi erat hortus, in que introiuit ipse & discipuli eius.


JEAN 18 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis.
VULGATE_WEB2022 sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis
ERASME_15271527 Nouerat autem & ludas, qui prodebat eum, locum: quia frequenter Iesus conuenerat illuc cum discipulis suis.


JEAN 18 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis.
VULGATE_WEB2022 Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis
ERASME_15271527 ludas ergo cum accepisset cohor tem, & à pontificibus ac pharisaeis ministros, uenit illuc cum laternis ac facibus & armis.


JEAN 18 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Iesus itaque sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit et dicit eis: “ Quem quaeritis? ”.
VULGATE_WEB2022 Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritis
ERASME_15271527 Iesus itaque sciens omnia quae uentura erant super se: processit ac dixit eis: Quem quaeritis?


JEAN 18 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Responderunt ei: “ Iesum Nazarenum ”. Dicit eis: “ Ego sum! ”. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis.
VULGATE_WEB2022 responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis
ERASME_15271527 Responderunt ergo ei: Iesum Nazarenum. Dicit eis Iesus. Ego sum. Stabat autem & ludas, qui prodebat eum, cum ipsis.


JEAN 18 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ut ergo dixit eis: “ Ego sum! ”, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram.
VULGATE_WEB2022 ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram
ERASME_15271527 Vt ergo dixit eis, ego sum, abierunt retrorsum & cecide runt in terram.


JEAN 18 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Iterum ergo eos interrogavit: “ Quem quaeritis? ”. Illi autem dixerunt: “ Iesum Nazarenum ”.
VULGATE_WEB2022 iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem dixerunt Iesum Nazarenum
ERASME_15271527 Iterum ergo inter rogauit eos: Quem quaeritis? Illi autem dixerunt: Iesum Nazarenum


JEAN 18 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit Iesus: “ Dixi vobis: Ego sum! Si ergo me quaeritis, sinite hos abire ”,
VULGATE_WEB2022 respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos abire
ERASME_15271527 Respondit Iesus: Dixi uobis quod ego sum: Si ergo me quaeritis, sinite hos abire.


JEAN 18 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ut impleretur sermo, quem dixit: “ Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam ”.
VULGATE_WEB2022 ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam
ERASME_15271527 Vt compleretur sermo quem dixerat: Ex iis quos dedisti mihi, non perdidi quenquam.


JEAN 18 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus.
VULGATE_WEB2022 Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus
ERASME_15271527 Simon ergo Petrus cum haberet gladium, eduxit eum, & percussit pontificis seruum, & abscidit auriculam eius dextram Erat autem nomen seruo Malchus,


JEAN 18 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixit ergo Iesus Petro: “ Mitte gladium in vaginam; calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? ”.
VULGATE_WEB2022 dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum
ERASME_15271527 Dicit ergo Iesus Petro: Immitte gladium tuum in uaginam. An non bibam poculum quod dedit mihi pater?


JEAN 18 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum
VULGATE_WEB2022 cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum
ERASME_15271527 Cohors igitur & tribunus ac ministri ludaeorum comprehenderunt Iesum, & ligauerunt eum,


JEAN 18 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et adduxerunt ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius.
VULGATE_WEB2022 et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius
ERASME_15271527 & abduxerunt cum ad Anna pri mum: erat enim socer Caiaphae, qui erat pontifex anni illius.


JEAN 18 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis: “ Expedit unum hominem mori pro populo ”.
VULGATE_WEB2022 erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo
ERASME_15271527 Erat autem Caiaphas is qui consilium dederat ludaeis, quod expediret unum hominem mori pro popu lo.


JEAN 18 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis;
VULGATE_WEB2022 sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis
ERASME_15271527 Sequebatur autem Iesum Simon Petrus, & alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici & introiuit cum Iesu in atrium pon tificis.


JEAN 18 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum.
VULGATE_WEB2022 Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum
ERASME_15271527 Petrus autem stabat ad ostium foris. Exiuit ergo discipulus ille alter; qui erat notus pontifici, & dixit ostiariae, & introduxit Petrum.


JEAN 18 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: “ Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? ”. Dicit ille: “ Non sum! ”.
VULGATE_WEB2022 dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis istius dicit ille non sum
ERASME_15271527 Dixit ergo Petro ancilla ostiaria: Num & tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum.


JEAN 18 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Stabant autem servi et ministri, qui prunas fecerant, quia frigus erat, et calefaciebant se; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se.
VULGATE_WEB2022 stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se
ERASME_15271527 Stabant autem serui & ministri, qui prunas cogesserant, quia frigus erat, & calefaciebant se. Erat aute cum eis & Petrus stans & calefaciens se.


JEAN 18 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius.
VULGATE_WEB2022 pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius
ERASME_15271527 Pontifex ergo in terrogauit Iesum de discipulis suis & de doctrina ipsius.


JEAN 18 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit ei Iesus: “ Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
VULGATE_WEB2022 respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil
ERASME_15271527 Respondit ei Iesus: Ego palàm locutus sum mundo. Ego semper docui in synagoga, & in templo, quò omnes ludaei conueniunt, & in oc culto locut? sum nihil.


JEAN 18 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt quid locutus sum ipsis; ecce hi sciunt, quae dixerim ego ”.
VULGATE_WEB2022 quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim ego
ERASME_15271527 Quid me interrogas? interroga eos qui au dierunt quid locutus sim ipsis. Ec ce hi sciunt quae dixerim ego.


JEAN 18 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: “ Sic respondes pontifici? ”.
VULGATE_WEB2022 haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontifici
ERASME_15271527 Haec aute cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu, dicens: Siccine respondes pontisi ci?


JEAN 18 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit ei Iesus: “ Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? ”.
VULGATE_WEB2022 respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedis
ERASME_15271527 Respondit ei Iesus: Si male lo cutus sum, testificare de malo: sin bene, cur me caedis?


JEAN 18 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Misit ergo eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
VULGATE_WEB2022 et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem
ERASME_15271527 Et misit eum Annas uinctum ad Caiapham potificem.


JEAN 18 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: “ Numquid et tu ex discipulis eius es? ”. Negavit ille et dixit: “ Non sum! ”.
VULGATE_WEB2022 erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es negavit ille et dixit non sum
ERASME_15271527 Stabat autem Simon Pe trus & calefaciebat se. Dixerunt ergo ei: Num & tu ex discipulis eius es? Negauit ille, & dixit: Non sum.


JEAN 18 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: “ Nonne ego te vidi in horto cum illo? ”.
VULGATE_WEB2022 dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo
ERASME_15271527 Dicit ei unus ex seruis pontificis cognatus eius, cuius absciderat Petrus auriculam: Nonne ego te uidi in horto cum illo?


JEAN 18 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Iterum ergo negavit Petrus; et statim gallus cantavit.
VULGATE_WEB2022 iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit
ERASME_15271527 Iterum ergo negauit Petrus, & statim gallus cecinit.


JEAN 18 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha.
VULGATE_WEB2022 adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha
ERASME_15271527 Ducunt ergo sesum a Caiapha in praetorium. Erat autem mane, & ipsi non introierunt in praetorium, ne conta minarentur, sed ut ederent pascha.


JEAN 18 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dicit: “ Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? ”.
VULGATE_WEB2022 exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc
ERASME_15271527 Exiuit ergo Pilatus ad eos foras, & dixit: Quam accusationem affertis aduersus hominem hunc?


JEAN 18 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Responderunt et dixerunt ei: “ Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum ”.
VULGATE_WEB2022 responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum
ERASME_15271527 Re sponderunt, & dixerant ei: Si non esset hic nocens: ha udquaqua tibi tradidissemus eum.


JEAN 18 31 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixit ergo eis Pilatus: “ Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum! ”. Dixerunt ei Iudaei: “ Nobis non licet interficere quemquam ”,
VULGATE_WEB2022 dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere quemquam
ERASME_15271527 Dicit ergo eis Pilatus: Accipite eum uos, & secundum legem uestram iudica te eum. Dixerunt ergo ei Iudaei: Nobis non licet interficere quenquam.


JEAN 18 32 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus.
VULGATE_WEB2022 ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturus
ERASME_15271527 Vt sermo Iesu impleretur, quem dixit, significas qua morte esset moriturus.


JEAN 18 33 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: “ Tu es rex Iudaeorum? ”.
VULGATE_WEB2022 introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum
ERASME_15271527 Introiuit ergo ite rum in praetorium Pilatus, & uocauit Iesum, & dixit ei: Tu es ille rex ludaeorum?


JEAN 18 34 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit Iesus: “ A temetipso tu hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? ”.
VULGATE_WEB2022 et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me
ERASME_15271527 Respondit Iesus: A temetipso tu hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me?


JEAN 18 35 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit Pilatus: “ Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; quid fecisti? ”.
VULGATE_WEB2022 respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti
ERASME_15271527 Respondit Pilatus: Num ego ludaeus sum? Gens tua & potifices tradiderunt te mihi. Quid fecisti?


JEAN 18 36 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit Iesus: “ Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc ”.
VULGATE_WEB2022 respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem meum regnum non est hinc
ERASME_15271527 Respondit Iesus: Regnum meum non est ex hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ne traderer ludaeis. Nunc autem regnum meum non est hinc.


JEAN 18 37 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixit itaque ei Pilatus: “ Ergo rex es tu? ”. Respondit Iesus: “ Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem ”.
VULGATE_WEB2022 dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem
ERASME_15271527 Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Iesus: Tu dicis, quod rex sum ego. Ego in hoc natus sum, & ad hoc ueni in mun dum, ut testimonium feram ueri tati. Omnis qui est ex ueritate, au dit uocem meam.


JEAN 18 38 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicit ei Pilatus: “ Quid est veritas? ”. Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis: “ Ego nullam invenio in eo causam.
VULGATE_WEB2022 dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam
ERASME_15271527 Dicit ei Pilatus: Quid est ueritas? Et cum hoc dixisset, iterum prodiit ad Iudaeos, & dicit eis: Ego nullam inuenio in eo causam.


JEAN 18 39 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? ”.
VULGATE_WEB2022 est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum
ERASME_15271527 Est autem con suetudo uobis, ut unum dimittam uobis in pascha. Vultis ne er go dimittam uobis illum regem ludaeorum?


JEAN 18 40 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Clamaverunt ergo rursum dicentes: “ Non hunc sed Barabbam! ”. Erat autem Barabbas latro.
VULGATE_WEB2022 clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latro
ERASME_15271527 Clamauerunt rursum omnes dicentes: Non hunc, sed Barrabam. Erat autem Barra bas latro.