ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUC[ JEAN ]ACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2CH3CH4CH5[ CH6 ]CH7CH8CH9CH10CH11CH12CH13CH14CH15CH16CH17CH18CH19CH20CH21

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21V22V23V24V25V26V27V28V29V30V31V32V33V34V35V36V37V38V39V40V41V42V43V44V45V46V47V48V49V50V51V52V53V54V55V56V57V58V59V60V61V62V63V64V65V66V67V68V69V70V71V72

JEAN 6 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis.
VULGATE_WEB2022 post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis
ERASME_15271527 Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis,


JEAN 6 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur.
VULGATE_WEB2022 et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur
ERASME_15271527 & sequebatur eum turba multa, quia uidebant eius signa quae faciebat super his qui infirmabantur.


JEAN 6 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Subiit autem in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
VULGATE_WEB2022 subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis
ERASME_15271527 Subiit autem in montem Iesus, & ibi sedebat cum discipulis suis.


JEAN 6 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum.
VULGATE_WEB2022 erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum
ERASME_15271527 Instabat aute pascha dies festus ludaeorum.


JEAN 6 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit ad Philippum: “ Unde ememus panes, ut manducent hi? ”.
VULGATE_WEB2022 cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii
ERASME_15271527 Cum sustulisset ergo oculos Iesus, & uidisset, quod multa turba ueniret ad se, dicit ad Philippum: Vnde ememus panes, ut edant isti:


JEAN 6 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus.
VULGATE_WEB2022 hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus
ERASME_15271527 Hoc autem dicebat ten tans eum, ipse enim sciebat quid esset facturus.


JEAN 6 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit ei Philippus: “ Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat! ”.
VULGATE_WEB2022 respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat
ERASME_15271527 Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes no sufficiunt eis, ut unusquisque pusillum quippiam accipiat.


JEAN 6 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri:
VULGATE_WEB2022 dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri
ERASME_15271527 Dicit ei unus ex discipulis ipsius, An dreas frater Simonis Petri:


JEAN 6 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 “ Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos? ”.
VULGATE_WEB2022 est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos
ERASME_15271527 Est puer unus hic qui habet quinque panes ordeaceos & duos pisces. sed haec quid sunt inter tam multos?


JEAN 6 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixit Iesus: “ Facite homines discumbere ”. Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia.
VULGATE_WEB2022 dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia
ERASME_15271527 Dixit autem Iesus: Facite ut homines discumbant. Erat autem gra men multum in eo loco. Discubuerunt ergo uiri numero fermè quin quies mille.


JEAN 6 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus; similiter et ex piscibus, quantum volebant.
VULGATE_WEB2022 accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant
ERASME_15271527 Accepit autem panes le sus, cumque gratias egisset, distribuit discipulis, discipuli uero discumben tibus. Similiter & ex piscibus quan tum uolebant.


JEAN 6 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ut autem impleti sunt, dicit discipulis suis: “ Colligite, quae superaverunt, fragmenta, ne quid pereat ”.
VULGATE_WEB2022 ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant
ERASME_15271527 Vt autemimpleti sunt dicit discipulis suis: Colligite quae superfuerunt fragmenta ne quid pereat.


JEAN 6 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, qui manducaverunt.
VULGATE_WEB2022 collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt
ERASME_15271527 Collegerunt ergo, & imple uerunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus ordeaceis, quae superfuerant his qui comederant.


JEAN 6 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “ Hic est vere propheta, qui venit in mundum! ”.
VULGATE_WEB2022 illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum
ERASME_15271527 Illi ergo homines cum uidissent quod lelus fecerat signum dicebant: Hic est uere propheta ille qui uenturus est in mundum.


JEAN 6 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, secessit iterum in montem ipse solus.
VULGATE_WEB2022 Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus
ERASME_15271527 Iesus ergo cum cognouisset quod ueturi essent, ac rapturi ipsum ut facerent ipsum regen, secessit iterum in monten ipse solus.


JEAN 6 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare
VULGATE_WEB2022 ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare
ERASME_15271527 At ubi iam uespera esset, descederunt discipuli eius ad mare.


JEAN 6 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et, cum ascendissent navem, veniebant trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant, et nondum venerat ad eos Iesus.
VULGATE_WEB2022 et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus
ERASME_15271527 & con scensa naui, uenerunt traiecto mari ad oppidum Capernaum. lam que tenebrae erant nec uenerat ad eos Iesus.


JEAN 6 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.
VULGATE_WEB2022 mare autem vento magno flante exsurgebat
ERASME_15271527 Mare autem uento ma gno flante intumescebat.


JEAN 6 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt.
VULGATE_WEB2022 cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt
ERASME_15271527 Cum re migassent ergo fermè stadia uigintiquinque aut triginta, uident le sum ambulantem super mare, & appropinquatem naui, ac timuerunt.


JEAN 6 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ille autem dicit eis: “ Ego sum, nolite timere! ”.
VULGATE_WEB2022 ille autem dicit eis ego sum nolite timere
ERASME_15271527 Ille autem dicit eis: Ego sum nolite timere.


JEAN 6 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Volebant ergo accipere eum in navem, et statim fuit navis ad terram, in quam ibant.
VULGATE_WEB2022 voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant
ERASME_15271527 Voluerunt ergo re cipere eum in nauim, & ilico nauis appulerat terrae ad quam ibant.


JEAN 6 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi, nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem, sed soli discipuli eius abiissent;
VULGATE_WEB2022 altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent
ERASME_15271527 Postero die turba quae stabat tras mare, ut uidit, quod nauicula alia non esset ibi, nisi una illa in quam ingressi fuerant discipuli eius, & quod non introisset cum discipu lis suis Iesus in nauiculam, sed soli discipuli eius abissent:


JEAN 6 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 aliae supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum, ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.
VULGATE_WEB2022 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino
ERASME_15271527 Aliae uero superuenerunt nauiculae à Tiberiade iuxta locum ubi comederant panem, posteaquam gratias egisset dominus:


JEAN 6 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt ipsi naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum.
VULGATE_WEB2022 cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum
ERASME_15271527 Cum ergo uidisset turba, quod Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt & ipsi in nauiculas, & uenerunt Capernaum, quaerentes Iesum,


JEAN 6 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: “ Rabbi, quando huc venisti? ”.
VULGATE_WEB2022 et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti
ERASME_15271527 & cum inuenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi quando huc uenisti?


JEAN 6 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit eis Iesus et dixit: “ Amen, amen dico vobis: Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
VULGATE_WEB2022 respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis
ERASME_15271527 Respondit eis Iesus, & dixit: Amen amen dico uobis, quaeritis me, non quia uidistis signa, sed quia comedistis de panibus, & saturati estis.


JEAN 6 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! ”.
VULGATE_WEB2022 operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus
ERASME_15271527 Operemini non cibum qui perit, sed qui permanet in uitam aeternam, quem filius hominis dabit uobis, hunc em pater consignauit deus.


JEAN 6 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixerunt ergo ad eum: “ Quid faciemus, ut operemur opera Dei? ”.
VULGATE_WEB2022 dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei
ERASME_15271527 Dixerunt ergo ad eum: Quid facimus, ut operemur opera dei?


JEAN 6 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit Iesus et dixit eis: “ Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille ”.
VULGATE_WEB2022 respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille
ERASME_15271527 Respondit Iesus, & dixit eis: hoc est opus dei ut credatis in eum que misi ille.


JEAN 6 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixerunt ergo ei: “ Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? Quid operaris?
VULGATE_WEB2022 dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris
ERASME_15271527 Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum, ut uideamus & credamus tibi? quid oparis?


JEAN 6 31 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare” ”.
VULGATE_WEB2022 patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare
ERASME_15271527 Patres nostri manducauerunt manna in deserto, sicut scriptum est: Pane de coe lo dedit eis ad edendum.


JEAN 6 32 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixit ergo eis Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum;
VULGATE_WEB2022 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum
ERASME_15271527 Dixit ergo eis Iesus: Amen amen dico uo bis, non Moses dedit uobis illum pane de coelo, sed pater meus dat uobis panem de coelo uerum.


JEAN 6 33 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 panis enim Dei est, qui descendit de caelo et dat vitam mundo ”.
VULGATE_WEB2022 panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo
ERASME_15271527 Panis enim dei est qui de coelo descendit, & dat uitam mundo.


JEAN 6 34 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixerunt ergo ad eum: “ Domine, semper da nobis panem hunc ”.
VULGATE_WEB2022 dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc
ERASME_15271527 Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem istum.


JEAN 6 35 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixit eis Iesus: “ Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam.
VULGATE_WEB2022 dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam
ERASME_15271527 Dixit autem eis Iesus: Ego sum panis ille uitae. Qui uenit ad me non esuriet: & qui credit in me, non sitiet unquam.


JEAN 6 36 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sed dixi vobis, quia et vidistis me et non creditis.
VULGATE_WEB2022 sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis
ERASME_15271527 Sed dixi uobis, quod etiam uidistis me, nec creditis.


JEAN 6 37 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum, qui venit ad me, non eiciam foras,
VULGATE_WEB2022 omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras
ERASME_15271527 Omne quod dat mihi pater, ad me ueniet: & eum qui uenerit ad me non eiicio foras.


JEAN 6 38 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me.
VULGATE_WEB2022 quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me
ERASME_15271527 Quia descendi de coelo: ut facian non quod ego uolo, sed quod uult is qui misit me.


JEAN 6 39 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Haec est autem voluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
VULGATE_WEB2022 haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die
ERASME_15271527 Haec est autem uoluntas eius qui misit me patris, ne quid perdam ex omnibus quae dedit mihi, sed refuscitem illa in nouissimo die.


JEAN 6 40 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Haec est enim voluntas Patris mei, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitabo ego eum in novissimo die ”.
VULGATE_WEB2022 haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die
ERASME_15271527 Haec est autem uoluntas eius qui misit me: ut omnis qui uidet filium, & credit in eum, habeat uitam aeternam: & ego suscitabo eum in nouissimo die.


JEAN 6 41 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: “ Ego sum panis, qui de caelo descendi ”,
VULGATE_WEB2022 murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendi
ERASME_15271527 Murmurabant ergo ludaei de illo, quod dixisset, ego sum panis ille, qui de coelo descendi.


JEAN 6 42 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et dicebant: “ Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: “De caelo descendi”? ”.
VULGATE_WEB2022 et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi
ERASME_15271527 Et dicebant: Nonne hic est Iesus, filius loseph, cuius nos nouimus patrem & matrem? Quomodo ergo dicit hic, de coe lo descendi?


JEAN 6 43 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit Iesus et dixit eis: “ Nolite murmurare in invicem.
VULGATE_WEB2022 respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicem
ERASME_15271527 Respondit ergo Iesus, & dixit eis: Nolite murmura re inter uos.


JEAN 6 44 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
VULGATE_WEB2022 nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die
ERASME_15271527 Nemo potest uenire ad me, nisi pater qui misit me, traxerit eum, & ego suscitabo eum in nouissimo die.


JEAN 6 45 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Est scriptum in Prophetis: “Et erunt omnes docibiles Dei “. Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me.
VULGATE_WEB2022 est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me
ERASME_15271527 Est scriptum in prophetis, & erunt omnes docti a deo. Omnis ergo qui audiuit à patre & didicit, uenit ad me,


JEAN 6 46 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem.
VULGATE_WEB2022 non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem
ERASME_15271527 no quod patrem uiderit quisquam, nisi is qui est à deo, hic uidit patrem.


JEAN 6 47 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Amen, amen dico vobis: Qui credit, habet vitam aeternam.
VULGATE_WEB2022 amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam
ERASME_15271527 Amen amen dico uobis, qui confidit mihi, habet uitam aeternam.


JEAN 6 48 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ego sum panis vitae.
VULGATE_WEB2022 ego sum panis vitae
ERASME_15271527 Ego sum panis ille uitae.


JEAN 6 49 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt.
VULGATE_WEB2022 patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt
ERASME_15271527 Patres uestri comederunt manna in deserto, & mortui sunt


JEAN 6 50 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
VULGATE_WEB2022 hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur
ERASME_15271527 Hic est panis ille de coelo descen dens, ut ex ipso edat aliquis, & non moriatur.


JEAN 6 51 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ”.
VULGATE_WEB2022 ego sum panis vivus qui de caelo descendi
ERASME_15271527 Ego sum panis uiuus qui de coelo descendi.


JEAN 6 52 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes: “ Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? ”.
VULGATE_WEB2022 si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita
ERASME_15271527 Si quis ederit ex hoc pane, uiuet in aeternum. Et panis quem ego dabo, caro mea est, quam ego dabo pro mundi uita.


JEAN 6 53 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixit ergo eis Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis.
VULGATE_WEB2022 litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum
ERASME_15271527 Decertabant ergo lu daei inter se, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem illam suam dare ad edendum?


JEAN 6 54 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
VULGATE_WEB2022 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis
ERASME_15271527 Dixit ergo eis le sus: Amen amen dico uobis, nisi ederitis carne flii hominis, & biberitis eius sanguinem, non habe tis uitam in uobis.


JEAN 6 55 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus.
VULGATE_WEB2022 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die
ERASME_15271527 Qui edit mea carnem, & bibit meum sanguinem, habet uitam aeternam: & ego suscitabo eum in nouissimo die.


JEAN 6 56 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
VULGATE_WEB2022 caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus
ERASME_15271527 Caro enim mea uere est cibus, et san guis meus uere est potus.


JEAN 6 57 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me.
VULGATE_WEB2022 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo
ERASME_15271527 Qui edit meam carnem, & bibit meum sanguinem, in me manet, & ego in illo.


JEAN 6 58 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicut manducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum ”.
VULGATE_WEB2022 sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me
ERASME_15271527 Sicut misit me uiuens pater, et ego uiuo propter patrem: ita et qui ederit me, uiuet ipse quoque propter me.


JEAN 6 59 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Haec dixit in synagoga docens in Capharnaum.
VULGATE_WEB2022 hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum
ERASME_15271527 Hic est panis ille qui de coelo descendit: no sicut come derunt patres uestri manna, & mor tui sunt: qui ederit hunc pane, uiuet in aeternum.


JEAN 6 60 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: “ Durus est hic sermo! Quis potest eum audire? ”.
VULGATE_WEB2022 haec dixit in synagoga docens in Capharnaum
ERASME_15271527 Haec dixit in synagoga docens in Capernaum.


JEAN 6 61 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: “ Hoc vos scandalizat?
VULGATE_WEB2022 multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire
ERASME_15271527 Multi ergo his auditis ex discipulis eius dixerunt; Durus est hic sermo: quis potest eum audire?


JEAN 6 62 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si ergo videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius?
VULGATE_WEB2022 sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat
ERASME_15271527 Sciens autem Iesus apud semetipsum, quod murmurarent de hoc discipuli ipsius, dixit eis: Hoc uos offendit?


JEAN 6 63 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba, quae ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt.
VULGATE_WEB2022 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius
ERASME_15271527 quid igitur si uideritis flium hominis ascendente eo ubi erat prius?


JEAN 6 64 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt ”. Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.
VULGATE_WEB2022 spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt
ERASME_15271527 Spi ritus est qui uiuificat, caro no pro dest quicquam. Verba quae ego loquor uobis, spiritus & uita sunt.


JEAN 6 65 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et dicebat: “ Propterea dixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre ”.
VULGATE_WEB2022 sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum
ERASME_15271527 Sed sunt quidam ex uobis,


JEAN 6 66 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant.
VULGATE_WEB2022 et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo
ERASME_15271527 qui non credunt. Nouerat enim ab initio Iesus, qui essent non credentes, et quis proditurus esset ipsum.


JEAN 6 67 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixit ergo Iesus ad Duodecim: “ Numquid et vos vultis abire? ”.
VULGATE_WEB2022 ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant
ERASME_15271527 Et di cebat: Propterea dixi uobis, quod nemo potest uenire ad me, nisi fuerit ei datum à patre meo.


JEAN 6 68 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit ei Simon Petrus: “ Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes;
VULGATE_WEB2022 dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire
ERASME_15271527 Ex eo tempore multi discipulorum eius desciuerunt eo relicto, nec amplius cum illo ambulabant. Dixit ergo Iesus ad duodecim: num & uos uultis abire?


JEAN 6 69 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei ”.
VULGATE_WEB2022 respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes
ERASME_15271527 Respondit er go ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? uerba uitae aeternae habes,


JEAN 6 70 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit eis Iesus: “ Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus Diabolus est ”.
VULGATE_WEB2022 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei
ERASME_15271527 & nos credimus & cogno uimus, quod tu es Christus flius dei uiui.


JEAN 6 71 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotis; hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex Duodecim.
VULGATE_WEB2022 respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est
ERASME_15271527 Respondit eis Iesus: Non ne ego uos duodecim elegi, & ex uobis unus diabolus est?


JEAN 6 72 EL RO FR TE
AMIATINUS700
VULGATE_WEB2022 dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim
ERASME_15271527 dicebat autem de luda Simonis lscariota Hic enim erat proditurus eum, cum esset unus ex duodecim.