MATTHIEU MARC LUC [ JEAN ] ACTES
ROMAINS 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS
1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX
JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE
CH1 CH2 CH3 CH4 CH5 CH6 CH7 CH8 CH9 CH10 CH11 [ CH12 ] CH13 CH14 CH15 CH16 CH17 CH18 CH19 CH20 CH21 V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 V26 V27 V28 V29 V30 V31 V32 V33 V34 V35 V36 V37 V38 V39 V40 V41 V42 V43 V44 V45 V46 V47 V48 V49 V50
JEAN 12 1
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem suscitavit a mortuis Iesus. |
VULGATE_WEB | 2022 | Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus |
ERASME_1527 | 1527 | Iesus er go ante sex dies paschae uenit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitauit à mortuis. |
JEAN 12 2
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. |
VULGATE_WEB | 2022 | fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo |
ERASME_1527 | 1527 | Fecerunt autem ei coenam ibi, & Mar tha ministrabat. Lazarus uero unus erat de numero discumbentium cum eo. |
JEAN 12 3
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti. |
VULGATE_WEB | 2022 | Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti |
ERASME_1527 | 1527 | Maria ergo accepit libram unguenti nardi pisticae preciosae, & unxit pedes Iesu, & extersit pedes eius capillis suis, domus autem impleta est ex odore unguenti. |
JEAN 12 4
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Dicit autem Iudas Iscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus: |
VULGATE_WEB | 2022 | dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus |
ERASME_1527 | 1527 | Dicit ergo unus ex discipulis eius, ludas Simonis Iscariotes, qui erat eum proditurus: |
JEAN 12 5
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | “ Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis? ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis |
ERASME_1527 | 1527 | Quare hoc unguentum non ueniit trecentis dena riis, & datum est egenis? |
JEAN 12 6
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat. |
VULGATE_WEB | 2022 | dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat |
ERASME_1527 | 1527 | Dixit autem hoc, non quod pauperes illi curae essent, sed quia fur erat, ac marsupium habebat, eaque quae mittebantur, portabat. |
JEAN 12 7
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Dixit ergo Iesus: “ Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud. |
VULGATE_WEB | 2022 | dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud |
ERASME_1527 | 1527 | Dixit ergo le sus: Sine illam, in diem sepulturae meae seruauit istud. |
JEAN 12 8
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis |
ERASME_1527 | 1527 | Pauperes em semper habetis uobiscum, me uero non semper habetis. |
JEAN 12 9
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. |
VULGATE_WEB | 2022 | cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis |
ERASME_1527 | 1527 | Cognouit er go turba multa ex ludaeis quod il lic esset, & uenerunt non propter sesum tantum, sed ut Lazarum quoque uiderent, quem suscitauerat à mor tuis. |
JEAN 12 10
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent, |
VULGATE_WEB | 2022 | cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent |
ERASME_1527 | 1527 | Consultabant autem principes sacerdotum, ut & Lazarum interficerent: |
JEAN 12 11
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum. |
VULGATE_WEB | 2022 | quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum |
ERASME_1527 | 1527 | quia multi propter illum abi bant ex Iudaeis, & credebant in Iesum. |
JEAN 12 12
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Hierosolymam, |
VULGATE_WEB | 2022 | in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma |
ERASME_1527 | 1527 | Postero die turba multa quae uenerat ad diem festum, cum audissent quod ueniret Iesus Hie rosolymam, |
JEAN 12 13
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant: “ Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel! ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel |
ERASME_1527 | 1527 | acceperunt ramos pal marum, & processerunt obuiam ei, & clamabant: Hos anna, benedi ctus qui uenit in nomine domini rex lsrael. |
JEAN 12 14
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est: |
VULGATE_WEB | 2022 | et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est |
ERASME_1527 | 1527 | Nactus autem Iesus asellam, sedit super eam: sicut scri ptum est: |
JEAN 12 15
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | “ Noli timere, filia Sion. Ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae |
ERASME_1527 | 1527 | Noli timere filia Sion, ecce rex tuus uenit sedens super pullum asinae. |
JEAN 12 16
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei. |
VULGATE_WEB | 2022 | haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei |
ERASME_1527 | 1527 | Haec autem nono cogno uerunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus, tunc re cordati sunt, quod haec essent scri pta de eo, & quoid haec fecissent ei. |
JEAN 12 17
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis. |
VULGATE_WEB | 2022 | testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis |
ERASME_1527 | 1527 | Testificabatur igitur turba, quae erat cum eo, quando Lazarum uocauit de monumento, & suscitauit eum à mortuis: |
JEAN 12 18
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. |
VULGATE_WEB | 2022 | propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum |
ERASME_1527 | 1527 | propterea & obuiam ue nit ei turba, quod audierant eum aedidisse hoc signum. |
JEAN 12 19
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: “ Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit! ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit |
ERASME_1527 | 1527 | Pharisaei ergo dixerunt interse: Videtis quod nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit. |
JEAN 12 20
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo; |
VULGATE_WEB | 2022 | erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo |
ERASME_1527 | 1527 | Erant autem quidam Graeci ex his qui ascenderant, ut adorarent in festo. |
JEAN 12 21
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes: “ Domine, volumus Iesum videre ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre |
ERASME_1527 | 1527 | Hi ergo acces serunt ad Philippum qui erat à Bethsaida Galilaae, & rogabant eum, dicentes: Domine, uolumus Iesum uidere. |
JEAN 12 22
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Venit Philippus et dicit Andreae; venit Andreas et Philippus et dicunt Iesu. |
VULGATE_WEB | 2022 | venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu |
ERASME_1527 | 1527 | Venit Philippus, & dicit Andreae. Andreas rursum & Philippus dicunt Iesu: |
JEAN 12 23
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Iesus autem respondet eis dicens: “ Venit hora, ut glorificetur Filius hominis. |
VULGATE_WEB | 2022 | Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis |
ERASME_1527 | 1527 | Iesus autem respondit eis, dicens: Venit hora ut glorificetur filius hominis. |
JEAN 12 24
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. |
VULGATE_WEB | 2022 | amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit |
ERASME_1527 | 1527 | Amen amen dico uobis, nisi granum frumenti deiectum in ter ram mortuum fuerit, |
JEAN 12 25
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Qui amat animam suam, perdit eam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam. |
VULGATE_WEB | 2022 | ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam |
ERASME_1527 | 1527 | ipsum solum manet. Si uero mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam. Et qui odit animam suam in hoc mundo, in uitam aeternam custodiet eam. |
JEAN 12 26
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater. |
VULGATE_WEB | 2022 | si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus |
ERASME_1527 | 1527 | Si quis mihi ministrat, me se quatur. Et ubi sum ego, illic & mi nister meus erit. Si quis mihi ministrauerit, cohonestabit eum pa ter. |
JEAN 12 27
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc. |
VULGATE_WEB | 2022 | nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc |
ERASME_1527 | 1527 | Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, seruato me ex hora hac. Sed propterea ueni in horam hanc. |
JEAN 12 28
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Pater, glorifica tuum nomen! ”. Venit ergo vox de caelo: “ Et glorificavi et iterum glorificabo ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo |
ERASME_1527 | 1527 | Pater illustra nomen tuum. Venit ergo uox de coelo, dicens: Et illustraui, & rursus il lustrabo. |
JEAN 12 29
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Turba ergo, quae stabat et audierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: “ Angelus ei locutus est ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est |
ERASME_1527 | 1527 | Turba ergo quae stabat & audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est. |
JEAN 12 30
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Respondit Iesus et dixit: “ Non propter me vox haec facta est sed propter vos. |
VULGATE_WEB | 2022 | respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos |
ERASME_1527 | 1527 | Respondit lelus, & dixit: Non propter me haec uox uenit, sed propteruos. |
JEAN 12 31
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras; |
VULGATE_WEB | 2022 | nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras |
ERASME_1527 | 1527 | Nunc iudicium est mundi huius. Nunc princeps mundi huius eiicietur foras. |
JEAN 12 32
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum |
ERASME_1527 | 1527 | Et ego si exaltatus fuero à ter ra, omnes traham ad meipsum. |
JEAN 12 33
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus. |
VULGATE_WEB | 2022 | hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus |
ERASME_1527 | 1527 | Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus. |
JEAN 12 34
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Respondit ergo ei turba: “ Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filius hominis? ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis |
ERASME_1527 | 1527 | Respondit ei turba: Nos audiuimus ex lege, quod Christus manet in aeternum, & quomodo tu dicis, oportet exaltari filium hominis? Quis est iste filius hominis? |
JEAN 12 35
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Dixit ergo eis Iesus: “ Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. |
VULGATE_WEB | 2022 | dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat |
ERASME_1527 | 1527 | Dixit ergo ei Iesus: Adhuc ad breue tempus lumen uobiscum est. Am bulate donec lucem habetis, ne uos tenebrae occupent. Et qui ambulat in tenebris, nescit quò uadat. |
JEAN 12 36
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis fiatis ”. Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis. |
VULGATE_WEB | 2022 | dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis |
ERASME_1527 | 1527 | Dum lucem habetis, credite in lu cem, ut filii lucis sitis. Haec locut? est Iesus, ac digressus abscondit se ab eis. |
JEAN 12 37
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum, |
VULGATE_WEB | 2022 | cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum |
ERASME_1527 | 1527 | Cum autem tam multa signa fecisset coram eis, non crede bant in eum: |
JEAN 12 38
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: “ Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est |
ERASME_1527 | 1527 | ut sermo Hesaiae prophetae impleretur quem dixit: Domine, quis credidit sermoni nostro: & brachium domini cui reuelatum est? |
JEAN 12 39
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: |
VULGATE_WEB | 2022 | propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias |
ERASME_1527 | 1527 | Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Hesaias: |
JEAN 12 40
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | “ Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur, et sanem eos ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos |
ERASME_1527 | 1527 | Excaecauit oculos eorum, & indurauit cor eorum, ne uideant oculis, & ne intelligant corde, & con uertantur & sanem eos. |
JEAN 12 41
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo. |
VULGATE_WEB | 2022 | haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo |
ERASME_1527 | 1527 | Haec dixit Hesaias, quando uidit gloriam eius & locutus est de eo. |
JEAN 12 42
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur; |
VULGATE_WEB | 2022 | verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur |
ERASME_1527 | 1527 | Veruntame etiam ex principibus multi credi derunt in eum, sed propter phari saeos non confitebantur, ne è synagoga eiicerentur. |
JEAN 12 43
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. |
VULGATE_WEB | 2022 | dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei |
ERASME_1527 | 1527 | Dilexerunt em gloriam hominum magis quàm gloriam dei. |
JEAN 12 44
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Iesus autem clamavit et dixit: “ Qui credit in me, non credit in me sed in eum, qui misit me; |
VULGATE_WEB | 2022 | Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me |
ERASME_1527 | 1527 | Iesus autem clamauit, & dixit: Qui credit in me, no credit in me, sed in eum qui misit me. |
JEAN 12 45
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | et, qui videt me, videt eum, qui misit me. |
VULGATE_WEB | 2022 | et qui videt me videt eum qui misit me |
ERASME_1527 | 1527 | Et qui uidet me, uidet eum qui misit me. |
JEAN 12 46
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. |
VULGATE_WEB | 2022 | ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat |
ERASME_1527 | 1527 | Ego lux in mundum ueni, ut omnis qui credit in me, in tene bris non maneat. |
JEAN 12 47
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum. |
VULGATE_WEB | 2022 | et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum |
ERASME_1527 | 1527 | Et si quis audie rit uerba mea, & non crediderit, ego non iudico eum. Non enim ueni, ut iudicem mundum, sed ut seruem mundum. |
JEAN 12 48
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Qui spernit me et non accipit verba mea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die, |
VULGATE_WEB | 2022 | qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die |
ERASME_1527 | 1527 | Qui reiicit me nec accipit uerba mea, habet qui iudicet ipsum. Sermo que locut? sum, ille iudicabit eum in extremo die: |
JEAN 12 49
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. |
VULGATE_WEB | 2022 | quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar |
ERASME_1527 | 1527 | quia ego ex meipso non sum locutu?: sed qui misit me pater, ipse mihi mandatum dedit, quid dicam & quid loquar. |
JEAN 12 50
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor |
ERASME_1527 | 1527 | Et scio, quod man datum eius uita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi pater, sic loquor. |