ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEU MARC LUC [ JEAN ] ACTES 

ROMAINS 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS 

1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX 

JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE


CH1 [ CH2 ] CH3 CH4 CH5 CH6 CH7 CH8 CH9 CH10 CH11 CH12 CH13 CH14 CH15 CH16 CH17 CH18 CH19 CH20 CH21 

V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 

JEAN 2 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi;
VULGATE_WEB2022 et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi
ERASME_15271527 Et die tertia nuptiae fiebant in Cana Galilaeae, & erat mater Iesu ibi.


JEAN 2 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias.
VULGATE_WEB2022 vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias
ERASME_15271527 Vocatus est autem & Iesus ac discipuli eius ad nuptias.


JEAN 2 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: “ Vinum non habent ”.
VULGATE_WEB2022 et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent
ERASME_15271527 Et ubi de fecisset uinum, dicit mater Iesu ad eum: Vinum non habent.


JEAN 2 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et dicit ei Iesus: “ Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ”.
VULGATE_WEB2022 et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea
ERASME_15271527 Dicit ei Iesus: Quid mihi tecum est mulier? Nondum uenit hora mea


JEAN 2 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicit mater eius ministris: “ Quodcumque dixerit vobis, facite ”.
VULGATE_WEB2022 dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite
ERASME_15271527 Dicit mater eius ministris. Quod cunque dixerit uobis, facite.


JEAN 2 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.
VULGATE_WEB2022 erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas
ERASME_15271527 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem lu daeorum, capientes singulae metretas binas aut ternas.


JEAN 2 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicit eis Iesus: “ Implete hydrias aqua ”. Et impleverunt eas usque ad summum.
VULGATE_WEB2022 dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum
ERASME_15271527 Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleuerunt eas usque ad summum.


JEAN 2 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et dicit eis: “ Haurite nunc et ferte architriclino ”. Illi autem tulerunt.
VULGATE_WEB2022 et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt
ERASME_15271527 Et dicit eis: Infundite nunc, & ferte architriclino: & tulerunt.


JEAN 2 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus
VULGATE_WEB2022 ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus
ERASME_15271527 Postquam autem gustasset archi triclinus aquam in uinum uersam, neque sciret, unde esset, sed ministri sciebant qui hauserant aquam, uocat sponsum,


JEAN 2 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et dicit ei: “ Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ”.
VULGATE_WEB2022 et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc
ERASME_15271527 & dicit ei: Omis homo primo loco bonum uinum ponit, & cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est. Tu seruasti bonum uinum usque ad


JEAN 2 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
VULGATE_WEB2022 hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius
ERASME_15271527 hoc tempus. Hoc aedidit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae, & manifestauit gloriam suam, & crediderunt in eum discipuli eius.


JEAN 2 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus.
VULGATE_WEB2022 post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus
ERASME_15271527 Post haec descendit Capernaum ipse & mater eius, & fratres eius & discipuli eius, & ibi manserunt non multis diebus.


JEAN 2 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus.
VULGATE_WEB2022 et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus
ERASME_15271527 Et in propinquo erat pascha ludaeorum, & ascendit Iesus Hierosolymam,


JEAN 2 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes;
VULGATE_WEB2022 et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes
ERASME_15271527 & reperit in templo eos, qui uendebant boues & oues & columbas, & numularios sedentes.


JEAN 2 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit;
VULGATE_WEB2022 et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit
ERASME_15271527 Et cum fecisset flagellum è funiculis, omnes eiecit è templo, oues simul ac boues, & numulariorum effudit aes, mensasque subuertit.


JEAN 2 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et his, qui columbas vendebant, dixit: “ Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis ”.
VULGATE_WEB2022 et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis
ERASME_15271527 Et his qui columbas uendebant, dixit: Auferte ista hinc nec facite domum patris mei, domum mercatus.


JEAN 2 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “ Zelus domus tuae comedit me ”.
VULGATE_WEB2022 recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me
ERASME_15271527 Recordati uero sunt discipuli eius, quod scri, ptum est: Zelus domus tuae exedit me.


JEAN 2 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “ Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? ”.
VULGATE_WEB2022 responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis
ERASME_15271527 Responderunt ergo Iudaei, & dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quod ista facias?


JEAN 2 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit Iesus et dixit eis: “ Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ”.
VULGATE_WEB2022 respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud
ERASME_15271527 Respondit Iesus, & dixit eis: Destruite templum hoc: & in tribus diebus erigam illud.


JEAN 2 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixerunt ergo Iudaei: “ Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? ”.
VULGATE_WEB2022 dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud
ERASME_15271527 Dixerunt ergo ludaei: Quadraginta & sex annis extructum est templum hoc, & tu in tribus diebus eriges illud?


JEAN 2 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ille autem dicebat de templo corporis sui.
VULGATE_WEB2022 ille autem dicebat de templo corporis sui
ERASME_15271527 At ille dicebat de templo corporis sui


JEAN 2 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus.
VULGATE_WEB2022 cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus
ERASME_15271527 Cum ergo resurrexisset è mortuis recordati sunt discipuli eius, quod hoc dixisset eis, & crediderunt scripturae, & sermoni quem dixerat Iesus.


JEAN 2 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat.
VULGATE_WEB2022 cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat
ERASME_15271527 Cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo, multi crediderunt in nomen eius: uidentes signa eius quae aedebat.


JEAN 2 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
VULGATE_WEB2022 ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes
ERASME_15271527 Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,


JEAN 2 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine.
VULGATE_WEB2022 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine
ERASME_15271527 nec opus haberet, ut quisquam testaretur de homine. Ipse enim sciebat, quid esset in homine.