ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEU MARC LUC [ JEAN ] ACTES 

ROMAINS 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS 

1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX 

JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE


CH1 CH2 [ CH3 ] CH4 CH5 CH6 CH7 CH8 CH9 CH10 CH11 CH12 CH13 CH14 CH15 CH16 CH17 CH18 CH19 CH20 CH21 

V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 V26 V27 V28 V29 V30 V31 V32 V33 V34 V35 V36 

JEAN 3 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum;
VULGATE_WEB2022 erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum
ERASME_15271527 Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps ludaeorum.


JEAN 3 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 hic venit ad eum nocte et dixit ei: “ Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo ”.
VULGATE_WEB2022 hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo
ERASME_15271527 Hic uenit ad le sum nocte, & dixit ei: Rabbi, scimus quod à deo ueneris magi ster. Nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit deus cum eo.


JEAN 3 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit Iesus et dixit ei: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei ”.
VULGATE_WEB2022 respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei
ERASME_15271527 Respondit Iesus, & dixit ei: Amen amen dico tibi: nisi quis natus fuerit è supernis, non potest uidere regnum dei.


JEAN 3 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicit ad eum Nicodemus: “ Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci? ”.
VULGATE_WEB2022 dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci
ERASME_15271527 Dicit ad eum Nicodemus: Quo modo potest homo nasci, cum sit senex? Num potest in uentrem matris suae iterum introire, ac nasci?


JEAN 3 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit Iesus: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei.
VULGATE_WEB2022 respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei
ERASME_15271527 Respondit Iesus: Amen ame dico tibi, nisi quis natus fuerit ex aqua & spiritu, non potest introire in regnum dei.


JEAN 3 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est.
VULGATE_WEB2022 quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est
ERASME_15271527 Quod natum est ex carne, caro est: & quod natum est ex spiritu, spiritus est.


JEAN 3 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo.
VULGATE_WEB2022 non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo
ERASME_15271527 Ne mireris, quod dixi tibi, oportet uos nasci è supernis.


JEAN 3 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu ”.
VULGATE_WEB2022 Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu
ERASME_15271527 Spiritus ubi uult spirat, & uocem eius audis, sed ne scis unde ueniat, & quo uadat. Sic est omnis qui natus est è spiritu.


JEAN 3 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit Nicodemus et dixit ei: “ Quomodo possunt haec fieri? ”.
VULGATE_WEB2022 respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri
ERASME_15271527 Respondit Nicodemus & dixit ei: Quomodo possunt haec fieri?


JEAN 3 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit Iesus et dixit ei: “ Tu es magister Israel et haec ignoras?
VULGATE_WEB2022 respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras
ERASME_15271527 Respondit Iesus, & dixit ei: Tu es ille magister Israelis, & haec ignoras?


JEAN 3 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis.
VULGATE_WEB2022 amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis
ERASME_15271527 Amen amen dico tibi: quod scimus, loquimur: & quod uidimus, testamur: & testimonium nostrum non accipitis.


JEAN 3 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis?
VULGATE_WEB2022 si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis
ERASME_15271527 S terrena dixi uobis, & non creditis, quomodo si dixero uobis coelestia, credituri sitis?


JEAN 3 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis.
VULGATE_WEB2022 et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo
ERASME_15271527 Et nemo ascen dit in coelum, nisi qui descendit è coe lo, filius hominis, qui est in coelo.


JEAN 3 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis,
VULGATE_WEB2022 et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis
ERASME_15271527 Et sicut Moses exaltauit serpente in deserto, ita exaltari oportet filium hominis:


JEAN 3 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam aeternam ”.
VULGATE_WEB2022 ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam
ERASME_15271527 ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam.


JEAN 3 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
VULGATE_WEB2022 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam
ERASME_15271527 Sic enim deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed ha beat uitam aeternam.


JEAN 3 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
VULGATE_WEB2022 non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum
ERASME_15271527 Non enim misit deus filium suum in mundum, ut condemnet mundum, sed ut seruetur mundus per eum.


JEAN 3 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei.
VULGATE_WEB2022 qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei
ERASME_15271527 Qui credit in eum, non condemnatur. Qui uero non credit, iam codemnatus est, quia non credidit in no men unigeniti filii dei.


JEAN 3 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera.
VULGATE_WEB2022 hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera
ERASME_15271527 Haec est au tem condemnatio, quod lux uenit in mundum, & dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Erant enim corum mala opera.


JEAN 3 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius;
VULGATE_WEB2022 omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius
ERASME_15271527 Omis em qui mala agit, odit lucem: nec uenit ad luce, ne arguantur opera ipsius.


JEAN 3 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta.
VULGATE_WEB2022 qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta
ERASME_15271527 Qui autem operatur ueritatem, uenit ad lucem: ut conspicua flant facta ipsius, quod per deum sine facta


JEAN 3 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis et baptizabat.
VULGATE_WEB2022 post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat
ERASME_15271527 Post haec uenit Iesus & discipuli eius in terram ludaeam, & illic morabatur cum eis, ac baptizabat.


JEAN 3 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Erat autem et Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur;
VULGATE_WEB2022 erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur
ERASME_15271527 Baptizabat autem& lohannes in Aenon iuxta Salim, quia aquae mul tae erant illic, & ueniebant ac bapti zabantur.


JEAN 3 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes.
VULGATE_WEB2022 nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes
ERASME_15271527 Nondum enim coniectus fuerat loannes in carcere.


JEAN 3 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Facta est ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeo de purificatione.
VULGATE_WEB2022 facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione
ERASME_15271527 Orta est autem quaestio ex discipulis loham nis cum Iudaeis de purificatione.


JEAN 3 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: “ Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum! ”.
VULGATE_WEB2022 et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum
ERASME_15271527 Et uenerunt ad lohannem, & dixerunt ei. Rabbi qui erat tecum trans lordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce is baptizat, & omnes ueniunt ad eum.


JEAN 3 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit Ioannes et dixit: “ Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo.
VULGATE_WEB2022 respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo
ERASME_15271527 Respondit lohamnes, & dixit: Non potest homo aci cipere quicquam, nisi fuerit ei datum è coelo.


JEAN 3 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus, sed: Missus sum ante illum.
VULGATE_WEB2022 ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum
ERASME_15271527 Ipsi uos testes estis, quod dixerim: non sum ego Chri stus, sed missus sum ante illum.


JEAN 3 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
VULGATE_WEB2022 qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est
ERASME_15271527 Qui habet sponsam sponsus est: amicus autem sponsi qui stat & audit eum, gaudio gaudet propter uocem spo si. hoc ergo gaudium meum impletum est.


JEAN 3 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Illum oportet crescere, me autem minui ”.
VULGATE_WEB2022 illum oportet crescere me autem minui
ERASME_15271527 illum oportet crescere, me uero minui.


JEAN 3 31 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est;
VULGATE_WEB2022 qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est
ERASME_15271527 Qui è supernis uenit, supra omnes est. Qui è terra profectus est, terrenus est, & è terra loquitur. Qui è coelo uenit, supra omes est,


JEAN 3 32 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit.
VULGATE_WEB2022 et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit
ERASME_15271527 & quod uidit & audiuit, hoc testatur, & testimonium eius nemo accipit.


JEAN 3 33 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui accipit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.
VULGATE_WEB2022 qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est
ERASME_15271527 Qui accepit eius testimonium, is obsignauit, quod deus uerax sit.


JEAN 3 34 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Spiritum.
VULGATE_WEB2022 quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum
ERASME_15271527 Nam is quem misit deus, uerba dei loqui tur: Non enim huic ad mensuram dat deus spiritum.


JEAN 3 35 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius.
VULGATE_WEB2022 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius
ERASME_15271527 Pater diligit filium & omnia dedit illi in manum.


JEAN 3 36 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
VULGATE_WEB2022 qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum
ERASME_15271527 Qui credit filio, habet uitam aeterna: qui uero non credit filio, no uide bit uitam, sed ira dei manet super eum.