ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEU MARC LUC [ JEAN ] ACTES 

ROMAINS 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS 

1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX 

JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE


CH1 CH2 CH3 [ CH4 ] CH5 CH6 CH7 CH8 CH9 CH10 CH11 CH12 CH13 CH14 CH15 CH16 CH17 CH18 CH19 CH20 CH21 

V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 V26 V27 V28 V29 V30 V31 V32 V33 V34 V35 V36 V37 V38 V39 V40 V41 V42 V43 V44 V45 V46 V47 V48 V49 V50 V51 V52 V53 V54 

JEAN 4 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes
VULGATE_WEB2022 ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes
ERASME_15271527 Vt ergo cognouit dominus, audisse pharisaeos, quod le sus plures discipulos faceret, et ba ptizaret, quàm loannes:


JEAN 4 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 — quamquam Iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius —
VULGATE_WEB2022 quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius
ERASME_15271527 quanquam Iesus ipse non baptizaret, sed discipuli eius:


JEAN 4 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam.
VULGATE_WEB2022 reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam
ERASME_15271527 reliquit ludaeam & abiit iterum in Galilaeam.


JEAN 4 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Oportebat autem eum transire per Samariam.
VULGATE_WEB2022 oportebat autem eum transire per Samariam
ERASME_15271527 Oportebat autem eum transire per. Samariam.


JEAN 4 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta praedium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo;
VULGATE_WEB2022 venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo
ERASME_15271527 Venit ergo in ciuitatem Samariae, quae dixitur Sychar, iux ta praedium, quod dedit lacob loseph filio suo.


JEAN 4 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta.
VULGATE_WEB2022 erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta
ERASME_15271527 Erat autem ibi fons lacob Iesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic super fontem: Hora erat fermè sexta:


JEAN 4 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: “ Da mihi bibere ”;
VULGATE_WEB2022 venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere
ERASME_15271527 Venit mulier Samaritana, ut hauriret aquam. Dicit ei Iesus: Da mihi quod bibam.


JEAN 4 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent.
VULGATE_WEB2022 discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent
ERASME_15271527 Nam discipuli eius abierant in ci uitatem, ut cibos emerent.


JEAN 4 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: “ Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? ”. Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis.
VULGATE_WEB2022 dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis
ERASME_15271527 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu ludaeus cum sis, potum à me poscis quae sum mulier Samaritana? Non enim comercium habent ludaei cum Samaritanis.


JEAN 4 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit Iesus et dixit ei: “ Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: “Da mihi bibere”, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam ”.
VULGATE_WEB2022 respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam
ERASME_15271527 Respondit Iesus, & dixit ei: Si scires donum dei, & quis sit qui dicit tibi: Da mihi quod bibam: tu petisses ab eo, & dedisset tibi aqua uiuam.


JEAN 4 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicit ei mulier: “ Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam?
VULGATE_WEB2022 dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam
ERASME_15271527 Dicit ei mulier: Domine neque quo haurias, habes: & puteus profundus est, unde er go habes aquam illam uiuam?


JEAN 4 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius? ”.
VULGATE_WEB2022 numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius
ERASME_15271527 Num tu maior es patre nostro la cob, qui dedit nobis puteum, & ipse ex eo bibit, & filii eius, & pecora eius?


JEAN 4 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit Iesus et dixit ei: “ Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum;
VULGATE_WEB2022 respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum
ERASME_15271527 Respondit Iesus, & dixit ei: Omis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum.


JEAN 4 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam ”.
VULGATE_WEB2022 sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam
ERASME_15271527 Quisquis autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitie rit in aeternum: sed aqua quam ego dabo ei: fiet in eo fons aquae salietis in uitam aeterna.


JEAN 4 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicit ad eum mulier: “ Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc haurire ”.
VULGATE_WEB2022 dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire
ERASME_15271527 Dicit illi mulier: Domine da mihi istam aquam ut non sitiam, neque ueniam huc ad hauriendum.


JEAN 4 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicit ei: “ Vade, voca virum tuum et veni huc ”.
VULGATE_WEB2022 dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc
ERASME_15271527 Dicit ei Iesus: Va de, uoca uirum tuum, & ueni huc.


JEAN 4 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Respondit mulier et dixit ei: “ Non habeo virum ”. Dicit ei Iesus: “ Bene dixisti: “Non habeo virum”;
VULGATE_WEB2022 respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum
ERASME_15271527 Respondit mulier, & dixit ei: Non habeo uirum. Dicit ei Iesus: Bene dixisti, non habeo uirum.


JEAN 4 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti ”.
VULGATE_WEB2022 quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti
ERASME_15271527 Quinque enim uiros habuisti, & nunc quem habes, no est tuus uir. Hoc uere dixisti.


JEAN 4 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicit ei mulier: “ Domine, video quia propheta es tu.
VULGATE_WEB2022 dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu
ERASME_15271527 Dicit ei mulier: Domine, uideo quod propheta es tu.


JEAN 4 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet ”.
VULGATE_WEB2022 patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet
ERASME_15271527 Patres nostri in monte hoc adorauerunt, & uos dicitis: quod Hierosolymis est locus, ubi opor teat adorare.


JEAN 4 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicit ei Iesus: “ Crede mihi, mulier, quia venit hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem.
VULGATE_WEB2022 dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem
ERASME_15271527 Dicit ei Iesus: Mulier, crede mihi, uenit hora quando neque in monte hoc, neque Hierosolymis adorabitis patre.


JEAN 4 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vos adoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quia salus ex Iudaeis est.
VULGATE_WEB2022 vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est
ERASME_15271527 Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex ludaeis est.


JEAN 4 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.
VULGATE_WEB2022 sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum
ERASME_15271527 Sed uenit hora & nunc est, quando ueri adoratores ado rabunt patrem spiritu ac ueritate. Nam & pater tales quaerit qui ad orent ipsum.


JEAN 4 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare ”.
VULGATE_WEB2022 spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare
ERASME_15271527 Spiritus est deus, & eos qui adorant eum, spiritu ac ueri tate oportet adorare.


JEAN 4 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicit ei mulier: “ Scio quia Messias venit — qui dicitur Christus C; cum venerit ille, nobis annuntiabit omnia ”.
VULGATE_WEB2022 dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia
ERASME_15271527 Dicit ei mulier: Scio quod Messias uenturus est, qui dicitur Christus. cum ergo uenerit ille, nobis nuntiabit omnia.


JEAN 4 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicit ei Iesus: “ Ego sum, qui loquor tecum ”.
VULGATE_WEB2022 dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum
ERASME_15271527 Dicit ei Iesus: Ego sum qui loquor tibi.


JEAN 4 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit: “ Quid quaeris aut quid loqueris cum ea? ”.
VULGATE_WEB2022 et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea
ERASME_15271527 Et continuo uenerunt discipuli eius, & mirabantur, quod cum muliere loque retur. Nemo tamen dixit: quid quaeris, aut cur loqueris cum ea?


JEAN 4 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus:
VULGATE_WEB2022 reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus
ERASME_15271527 Reliquit ergo hydriam suam mu lier, & abiit in ciuitatem, & dicit illis hominibus:


JEAN 4 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 “ Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci; numquid ipse est Christus? ”.
VULGATE_WEB2022 venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus
ERASME_15271527 Venite, uidete hominem, qui dixit mihi omnia quaecunque feci. num hic est ille Christus?


JEAN 4 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Exierunt de civitate et veniebant ad eum.
VULGATE_WEB2022 exierunt de civitate et veniebant ad eum
ERASME_15271527 Exierunt ergo è ciuitate, & ueniebant ad eum.


JEAN 4 31 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Interea rogabant eum discipuli dicentes: “ Rabbi, manduca ”.
VULGATE_WEB2022 interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca
ERASME_15271527 Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, comede.


JEAN 4 32 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ille autem dixit eis: “ Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis ”.
VULGATE_WEB2022 ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis
ERASME_15271527 ille autem dixit eis: Ego cibum habeo comedendum, quem uos nescitis


JEAN 4 33 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicebant ergo discipuli ad invicem: “ Numquid aliquis attulit ei manducare? ”.
VULGATE_WEB2022 dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare
ERASME_15271527 Dicebant ergo discipuli inter se: Nunquis attulit ei quod ederet?


JEAN 4 34 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicit eis Iesus: “ Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, et ut perficiam opus eius.
VULGATE_WEB2022 dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius
ERASME_15271527 Dicit eis Iesus: Meus cibus est, ut faciam quod uult is qui mi sit me, & perficiam opus eius.


JEAN 4 35 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nonne vos dicitis: “Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit”? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt ad messem! Iam
VULGATE_WEB2022 nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem
ERASME_15271527 Non ne uos dicitis: adhuc quatuor menses sunt, & messis ueniet? Ecce dico uobis, attollite oculos uestros, & uidete regiones, quoniam albae sunt iam ad messem.


JEAN 4 36 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui metit, mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam, ut et qui seminat, simul gaudeat et qui metit.
VULGATE_WEB2022 et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit
ERASME_15271527 Et qui metit, mercedem accipit: & congregat fructum in uitam aeternam: ut & qui seminat simul gaudeat, & qui metit.


JEAN 4 37 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 In hoc enim est verbum verum: Alius est qui seminat, et alius est qui metit.
VULGATE_WEB2022 in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit
ERASME_15271527 In hoc enim est sermo uerus, quod alius est qui semi nat, & alius est qui metit.


JEAN 4 38 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ego misi vos metere, quod vos non laborastis; alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis ”.
VULGATE_WEB2022 ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis
ERASME_15271527 Ego mi si uos ad metendum, quod uos non laborastis. Alii laborauerunt, & uos in labores eorum introistis.


JEAN 4 39 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis: “ Dixit mihi omnia, quaecumque feci! ”.
VULGATE_WEB2022 ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci
ERASME_15271527 Ex ciuitate autem illa multi credi derunt in eum Samaritanorum propter sermonem mulieris, testi ficantis, quod dixisset sibi omnia quaecumque fecisset.


JEAN 4 40 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut apud ipsos maneret; et mansit ibi duos dies.
VULGATE_WEB2022 cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies
ERASME_15271527 Cum uenissent ergo ad illum Samaritani, rogauerunt eum, ut apud se maneret. Et mansit ibi duos dies.


JEAN 4 41 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et multo plures crediderunt propter sermonem eius;
VULGATE_WEB2022 et multo plures crediderunt propter sermonem eius
ERASME_15271527 Ac multo plures, crediderunt propter ser mone ipsius.


JEAN 4 42 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et mulieri dicebant: “ Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi! ”.
VULGATE_WEB2022 et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi
ERASME_15271527 & mulieri dicebant: lam non propter tuam oratione credimus. ipsi enim audiuimus, & scimus, quod hic est uere serua tor mundi


JEAN 4 43 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam;
VULGATE_WEB2022 post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam
ERASME_15271527 Christus. Post duos autem dies exiit inde, & abiit in Galilaeam.


JEAN 4 44 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
VULGATE_WEB2022 ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet
ERASME_15271527 Ipse em Iesus testatus est, quod propheta in sua patria honorem no haberet.


JEAN 4 45 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent, quae fecerat Hierosolymis in die festo; et ipsi enim venerant in diem festum.
VULGATE_WEB2022 cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum
ERASME_15271527 Cum ergo ue nisset in Galilaea, exceperunt eum Galilaei, cum omia uidissent, quae fecerat Hierosolymis in die festo. & ipsi enim uenerant ad diem festum.


JEAN 4 46 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum;
VULGATE_WEB2022 venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum
ERASME_15271527 Venit ergo Iesus iterum in Cana Galilaeae. ubi fecerat ex aqua uinum. Et erat quidam Regulus, cuius filius infirmabatur Caper naum.


JEAN 4 47 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 hic, cum audisset quia Iesus advenerit a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum et rogabat, ut descenderet et sanaret filium eius; incipiebat enim mori.
VULGATE_WEB2022 hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori
ERASME_15271527 Hic cum audisset, quod le sus aduenisset à ludaea in Galilaeam, abiit ad eum, & rogabat eum, ut de scenderet, ac sanaret ipsius filium: Si quidem is agebat anima.


JEAN 4 48 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixit ergo Iesus ad eum: “ Nisi signa et prodigia videritis, non credetis ”.
VULGATE_WEB2022 dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis
ERASME_15271527 Dixit ergo Iesus ad eum: Nisi signa & prodi gia uideritis, non creditis.


JEAN 4 49 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicit ad eum regius: “ Domine, descende priusquam moriatur puer meus ”.
VULGATE_WEB2022 dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus
ERASME_15271527 Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus.


JEAN 4 50 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicit ei Iesus: “ Vade. Filius tuus vivit ”. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat.
VULGATE_WEB2022 dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat
ERASME_15271527 Dicit ei Iesus: Vade, filius tuus ui uit. Credidit homo sermoni que dixerat ei Iesus, & ibat.


JEAN 4 51 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Iam autem eo descendente, servi eius occurrerunt ei dicentes quia puer eius vivit.
VULGATE_WEB2022 iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret
ERASME_15271527 lam aute eo descendente, serui occurrerunt ei, & nunciauerunt, dicentes: Filius tuus uiuit.


JEAN 4 52 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Dixerunt ergo ei: “ Heri hora septima reliquit eum febris ”.
VULGATE_WEB2022 interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris
ERASME_15271527 Sciscitatus est ergo horam ab eis, in qua melius habuisset. Et dixerunt ei: heri hora septima reliquit eum febris.


JEAN 4 53 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: “ Filius tuus vivit ”, et credidit ipse et domus eius tota.
VULGATE_WEB2022 cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota
ERASME_15271527 Cognouit ergo pater, quod illa hora erat, in qua dixisset sibi Iesus, filius tuus uiuit, & credidit ipse, & domus eius tota.


JEAN 4 54 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam.
VULGATE_WEB2022 hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam
ERASME_15271527 Hoc iterum secun dum signum aedidit Iesus cum ue nisset à ludaea in Galilaeam.