MATTHIEU MARC LUC [ JEAN ] ACTES
ROMAINS 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS
1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX
JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE
CH1 CH2 CH3 CH4 CH5 CH6 CH7 CH8 CH9 CH10 [ CH11 ] CH12 CH13 CH14 CH15 CH16 CH17 CH18 CH19 CH20 CH21 V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 V26 V27 V28 V29 V30 V31 V32 V33 V34 V35 V36 V37 V38 V39 V40 V41 V42 V43 V44 V45 V46 V47 V48 V49 V50 V51 V52 V53 V54 V55 V56 V57
JEAN 11 1
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis eius. |
VULGATE_WEB | 2022 | erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius |
ERASME_1527 | 1527 | Aegrotabat autem quidam nomine La zarus Bethaniensis à castello Ma riae & Marthae huius sororis. |
JEAN 11 2
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. |
VULGATE_WEB | 2022 | Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur |
ERASME_1527 | 1527 | Ma ria autem erat ea quae unxit dominum unguento, & extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus aegrotabat. |
JEAN 11 3
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: “ Domine, ecce, quem amas, infirmatur ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur |
ERASME_1527 | 1527 | Miserunt ergo sorores eius ad eum, dicentes: Domine, ecce quem amas, aegrotat. |
JEAN 11 4
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Audiens autem Iesus dixit: “ Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam |
ERASME_1527 | 1527 | Audiens autem Iesus, dixit: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria dei, ut glorificetur filius dei per eam. |
JEAN 11 5
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum. |
VULGATE_WEB | 2022 | diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum |
ERASME_1527 | 1527 | Diligebat autem Iesus Mar tham & sororem eius & Lazarum. |
JEAN 11 6
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus; |
VULGATE_WEB | 2022 | ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus |
ERASME_1527 | 1527 | Vt ergo audiuit quod aegrotaret, tum quidem temporis mansit in eodem loco duobus diebus. |
JEAN 11 7
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | deinde post hoc dicit discipulis: “ Eamus in Iudaeam iterum ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum |
ERASME_1527 | 1527 | Deinde post hoc dicit discipulis: Eamus in ludaeam iterum. |
JEAN 11 8
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Dicunt ei discipuli: “ Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc |
ERASME_1527 | 1527 | Dicunt ei discipuli: Rabbi, modo quaere bant te ludaei lapidare, & iterum uadis illuc? |
JEAN 11 9
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Respondit Iesus: “ Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; |
VULGATE_WEB | 2022 | respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt |
ERASME_1527 | 1527 | Respondit Iesus: Nonne duodecim sunt horae diei: Si quis ambulauerit in die, non offendit: quia lucem huius mundi uidet. |
JEAN 11 10
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | si quis autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo |
ERASME_1527 | 1527 | Si quis autem ambulauerit in nocte, offendit: quia lux non est in eo. |
JEAN 11 11
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Haec ait et post hoc dicit eis: “ Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum |
ERASME_1527 | 1527 | Haec ait, & post haec dicit eis: Lazarus amicus noster dormit, sed uado ut à somno excitem eum. |
JEAN 11 12
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Dixerunt ergo ei discipuli: “ Domine, si dormit, salvus erit ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit |
ERASME_1527 | 1527 | Dixerunt ergo discipuli eius: Domine, si dormit, saluus erit. |
JEAN 11 13
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. |
VULGATE_WEB | 2022 | dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret |
ERASME_1527 | 1527 | Dixerat autem Iesus de morte eius, at illi putauerunt, quod de dormitione somni diceret. |
JEAN 11 14
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: “ Lazarus mortuus est, |
VULGATE_WEB | 2022 | tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est |
ERASME_1527 | 1527 | Tunc ergo Iesus dixit eis manife ste: Lazarus mortuus est, |
JEAN 11 15
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum |
ERASME_1527 | 1527 | & gaudeo propter uos, ut credatis, quod non fuerim ibi. Sed eamus ad eum |
JEAN 11 16
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: “ Eamus et nos, ut moriamur cum eo! ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo |
ERASME_1527 | 1527 | Dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus, ad discipulos: Eamus & nos ut moriamur cum eo. |
JEAN 11 17
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem. |
VULGATE_WEB | 2022 | venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem |
ERASME_1527 | 1527 | Venit itaque Iesus, & inuenit eum quatuor dies iam in monumento ha bentem. |
JEAN 11 18
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim. |
VULGATE_WEB | 2022 | erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim |
ERASME_1527 | 1527 | Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam ferè stadiis quindecim. |
JEAN 11 19
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre. |
VULGATE_WEB | 2022 | multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo |
ERASME_1527 | 1527 | Multique ex ludaeis ue nerant ad Martham ac Mariam ut consolarentur eas de fratre suo |
JEAN 11 20
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. |
VULGATE_WEB | 2022 | Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat |
ERASME_1527 | 1527 | Martha ergo ut audiuit quod le sus uenisset, occurrit illi: Maria uero domi desidebat. |
JEAN 11 21
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Dixit ergo Martha ad Iesum: “ Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus! |
VULGATE_WEB | 2022 | dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus |
ERASME_1527 | 1527 | Dixit ergo Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. |
JEAN 11 22
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Sed et nunc scio quia, quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus |
ERASME_1527 | 1527 | Sed & nunc scio, quod quaecunque poposceris à deo, da turus tibi sit deus. |
JEAN 11 23
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Dicit illi Iesus: “ Resurget frater tuus ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | dicit illi Iesus resurget frater tuus |
ERASME_1527 | 1527 | Dicit illi Iesus: Resurget frater tuu”. |
JEAN 11 24
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Dicit ei Martha: “ Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die |
ERASME_1527 | 1527 | Dicit ei Mar tha: Scio quod resurget in resurrectione in nouissimo die. |
JEAN 11 25
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Dixit ei Iesus: “ Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet; |
VULGATE_WEB | 2022 | dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet |
ERASME_1527 | 1527 | Dicit ei Iesus: Ego sum resurrectio & ui ta, Qui credit in me, etiam si mor tuus fuerit uiuet: |
JEAN 11 26
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc |
ERASME_1527 | 1527 | & omnis qui uiuit & credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? |
JEAN 11 27
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Ait illi: “ Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti |
ERASME_1527 | 1527 | Ait illi: Etiam domine. Ego credo, quod tu sis Christus ille filius dei, qui in mundum uenturus erat. |
JEAN 11 28
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: “ Magister adest et vocat te ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te |
ERASME_1527 | 1527 | Et cum haec dixisset, abiit & uocauit Mariam sororem suam clanculum di cens: Magister adest, & uocat te. |
JEAN 11 29
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Illa autem ut audivit, surrexit cito et venit ad eum; |
VULGATE_WEB | 2022 | illa ut audivit surgit cito et venit ad eum |
ERASME_1527 | 1527 | Illa ut audiuit, surgit cito, & uenit ad eum. |
JEAN 11 30
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. |
VULGATE_WEB | 2022 | nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha |
ERASME_1527 | 1527 | Nondum autem uenerat Iesus in castellum, sed erat in eo lo co, ubi occurrerat ei Martha. |
JEAN 11 31
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam putantes: “ Vadit ad monumentum, ut ploret ibi ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi |
ERASME_1527 | 1527 | Iudaei ergo qui erant cum ea in domo & consolabantur eam, cum uidissent Mariam, quod cito surrexisset, & exisset, secuti sunt eam, dicentes Vadit ad monumentum, ut ploret ibi. |
JEAN 11 32
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: “ Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus! ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus |
ERASME_1527 | 1527 | Maria ergo cum uenisset eò, ubi erat Iesus, uidens eum, accidit ad pedes eius, & dicit ei: Domine, si fuisses hic non esset mortuus frater meus. |
JEAN 11 33
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Iesus ergo, ut vidit eam plorantem et Iudaeos, qui venerant cum ea, plorantes, fremuit spiritu et turbavit seipsum |
VULGATE_WEB | 2022 | Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum |
ERASME_1527 | 1527 | Iesus ergo ut uidit eam plorantem, & ludaeos qui uenerant cum ea plorantes, infremuit spiritu et turbauit seipsum, |
JEAN 11 34
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | et dixit: “ Ubi posuistis eum? ”. Dicunt ei: “ Domine, veni et vide ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide |
ERASME_1527 | 1527 | et dixit: Vbi posuistis eum? Dicunt ei: Domine ueni, & uide. |
JEAN 11 35
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Lacrimatus est Iesus. |
VULGATE_WEB | 2022 | et lacrimatus est Iesus |
ERASME_1527 | 1527 | Lachrymatus est Iesus. |
JEAN 11 36
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Dicebant ergo Iudaei: “ Ecce quomodo amabat eum! ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum |
ERASME_1527 | 1527 | Dixerunt ergo ludaei: Ecce quomodo amabat eum. |
JEAN 11 37
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Quidam autem dixerunt ex ipsis: “ Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere, ut et hic non moreretur? ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur |
ERASME_1527 | 1527 | Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic qui aperuit oculos caeci, facere, ut & hic non moreretur? |
JEAN 11 38
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. |
VULGATE_WEB | 2022 | Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei |
ERASME_1527 | 1527 | Iesus ergo rursum fremens in semet ipso, uenit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis impositus erat ei. |
JEAN 11 39
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Ait Iesus: “ Tollite lapidem! ”. Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: “ Domine, iam foetet; quatriduanus enim est! ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est |
ERASME_1527 | 1527 | Ait Iesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha soror eius qui mor tuus fuerat. Domie, iam olet, quatriduanus est enim. |
JEAN 11 40
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Dicit ei Iesus: “ Nonne dixi tibi quoniam, si credideris, videbis gloriam Dei? ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei |
ERASME_1527 | 1527 | Dicit ei Iesus: Nonne dixi tibi, quod si credideris, uisura esses gloriam dei? |
JEAN 11 41
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: “ Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. |
VULGATE_WEB | 2022 | tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me |
ERASME_1527 | 1527 | Sustulerunt ergo lapidem à loco, ubi is qui mortuus fuerat, erat positus. Iesus autem attollens sursum oculos, di xit: Pater gratias ago tibi, quoniam audisti me. |
JEAN 11 42
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti |
ERASME_1527 | 1527 | Ego autem sciebam quod semper me audis, sed propter turbam quae circunstat dixi, ut credant, quod tu me miseris. |
JEAN 11 43
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et haec cum dixisset, voce magna clamavit: “ Lazare, veni foras! ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras |
ERASME_1527 | 1527 | Atque haec cum dixisset, uoce magna clamauit: Lazare ueni foras. |
JEAN 11 44
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: “ Solvite eum et sinite eum abire ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire |
ERASME_1527 | 1527 | Et prodiit qui fuerat mortuus, manus et pedes habens reuinctos fa sciis sepulchralibus, & facies illius sudario erat obuincta. Dicit eis Iesus: Soluite eum, & sinite abire. |
JEAN 11 45
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum; |
VULGATE_WEB | 2022 | multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum |
ERASME_1527 | 1527 | Multi ergo ex Iudaeis qui uenerant ad Mariam, & uiderat quae fecisset Iesus, crediderunt in eum. |
JEAN 11 46
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos et dixerunt eis, quae fecit Iesus. |
VULGATE_WEB | 2022 | quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus |
ERASME_1527 | 1527 | Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos, & dixerunt eis, quae fecisset Iesus. |
JEAN 11 47
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: “ Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? |
VULGATE_WEB | 2022 | collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit |
ERASME_1527 | 1527 | Congregauerunt ergo pontifices & pharilaei concilium ac dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa aedit? |
JEAN 11 48
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem! ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem |
ERASME_1527 | 1527 | Si permiserimus eum sic, omres credent ei. Venientque Rhomani, & tollent tum locum nostrum, tum gentem. |
JEAN 11 49
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Unus autem ex ipsis, Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: “ Vos nescitis quidquam |
VULGATE_WEB | 2022 | unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam |
ERASME_1527 | 1527 | Vnus autem ex ipsis Ca iaphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nesci tis quicquam, |
JEAN 11 50
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | nec cogitatis quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat! ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat |
ERASME_1527 | 1527 | nec perpenditis, quod expedit nobis, ut unus homo moriatur pro populo, ac non tota gens pereat. |
JEAN 11 51
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Hoc autem a semetipso non dixit; sed, cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente |
VULGATE_WEB | 2022 | hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente |
ERASME_1527 | 1527 | Hoc autem à se metipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, uaticinatus est, quod Iesus moriturus esset pro gente, |
JEAN 11 52
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. |
VULGATE_WEB | 2022 | et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum |
ERASME_1527 | 1527 | & non tantun pro gente, sed ut filios dei qui erant dispersi, congregaret in unum. |
JEAN 11 53
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Ab illo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum. |
VULGATE_WEB | 2022 | ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum |
ERASME_1527 | 1527 | Ab illo ergo die consultabant inuicem, ut interficerent eum. |
JEAN 11 54
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis. |
VULGATE_WEB | 2022 | Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis |
ERASME_1527 | 1527 | Iesus ergo iam non propalam ambulabat inter ludaeos, sed abiit in regione iuxta desertum, in ciuitatem quae dicitur Ephraim, & ibi uersabatur cum discipulis suis. |
JEAN 11 55
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. |
VULGATE_WEB | 2022 | proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos |
ERASME_1527 | 1527 | Instabat autem pascha ludaeorum, & ascenderunt multi Hierosolymam è re gione ante pascha, ut purificarent se. |
JEAN 11 56
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Quaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: “ Quid videtur vobis? Numquid veniet ad diem festum? ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum |
ERASME_1527 | 1527 | Quaerebant ergo Iesum, & col loquebantur inter se, in templo stantes. Quid uidetur uobis, quod non uenerit ad diem festum? |
JEAN 11 57
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum, ut, si quis cognoverit, ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. |
VULGATE_WEB | 2022 | dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum |
ERASME_1527 | 1527 | De derant autem pontifices & pharisaei praeceptum: ut si quis cognouisset ubi esset, indicaret, ut comprehenderent eum. |