ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEU MARC LUC JEAN ACTES 

ROMAINS [ 1CORINTHIENS ] 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS 

1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX 

JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE


CH1 CH2 CH3 CH4 CH5 CH6 CH7 CH8 CH9 CH10 CH11 CH12 CH13 CH14 CH15 [ CH16 ] 

V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 

1CORINTHIENS 16 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordina vi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite.
VULGATE_WEB2022 de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite
ERASME_15271527 Caeterum de colla tione in sanctos, quemadmodum or dinaui ecclesiis Galatiae, ita & uos facite.


1CORINTHIENS 16 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Per primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectae fiant.
VULGATE_WEB2022 per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant
ERASME_15271527 In una sabbatorum unusquisque uestrum apud se seponat, recondens quicquid comodum fuerit: ne cum uenero, tunc collationes fiant.


1CORINTHIENS 16 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem;
VULGATE_WEB2022 cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem
ERASME_15271527 Vbi uenero autem, quoscunque probaueritis per epistolas, hos mittam ut perferant munificentiam uestram Hie rololymam.


1CORINTHIENS 16 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quod si dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt.
VULGATE_WEB2022 quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt
ERASME_15271527 Quod si fuerit operae precium, ut & ipse proficiscar, mecum proficiscentur.


1CORINTHIENS 16 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo;
VULGATE_WEB2022 veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo
ERASME_15271527 Veniam autem ad uos, cum Macedoniam transiero. Macedoniam em pertransiturus sum.


1CORINTHIENS 16 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis, quocumque iero.
VULGATE_WEB2022 apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero
ERASME_15271527 Apud uos autem forte permanebo, aut etiam hy bernabo, ut uos me deducatis quo cunque proficiscar.


1CORINTHIENS 16 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
VULGATE_WEB2022 nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit
ERASME_15271527 Nolo enim uos nunc in transcursu uidere, sed spero tepus aliquantum mansurum me apud uos, si dominus permiserit.


1CORINTHIENS 16 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten;
VULGATE_WEB2022 permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten
ERASME_15271527 Commo rabor autem Ephesi, usque ad diem quinquagesimum.


1CORINTHIENS 16 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ostium enim mihi apertum est magnum et efficax, et adversarii multi.
VULGATE_WEB2022 ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi
ERASME_15271527 Nam hostium mihi apertum est magnum, & efficax, & aduersarii multi.


1CORINTHIENS 16 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sit apud vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego;
VULGATE_WEB2022 si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego
ERASME_15271527 Quod si uene rit Timotheus, uidete ut absque metu sit apud uos: opus enim do mini operatur, quemadmodum & ego.


1CORINTHIENS 16 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cum fratribus.
VULGATE_WEB2022 ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus
ERASME_15271527 Ne quis igitur eum spernat, sed prosequamini eum cum pa ce, ut ueniat ad me. Expecto emim illum cum fratribus.


1CORINTHIENS 16 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cum fratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum ei opportunum fuerit.
VULGATE_WEB2022 de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit
ERASME_15271527 Porrò de Apollo fratre: Multum hortatus sum illum, ut iret ad uos cum fratribus, & omnino non erat uoluntas nunc eundi. Venturus est autem, cum opportunitatem erit nactus.


1CORINTHIENS 16 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini;
VULGATE_WEB2022 vigilate state in fide viriliter agite et confortamini
ERASME_15271527 Vigilate, state in fide, uiriliter agite, estote fortes.


1CORINTHIENS 16 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 omnia vestra in caritate fiant.
VULGATE_WEB2022 omnia vestra in caritate fiant
ERASME_15271527 Omnia uobis cum charitate fiant.


1CORINTHIENS 16 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Obsecro autem vos, fratres: nostis domum Stephanae, quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos;
VULGATE_WEB2022 obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos
ERASME_15271527 Obsecro aute uos fratres: Nostis familiam Stephanae, esse primitias Achaiae, & quod in ministerium sanctis ordinarunt seipsos,


1CORINTHIENS 16 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti.
VULGATE_WEB2022 ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti
ERASME_15271527 ut & uos subditi sitis talibus, & omni adiuuanti & laboran ti.


1CORINTHIENS 16 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt;
VULGATE_WEB2022 gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt
ERASME_15271527 Gaudeo uero de aduentu Stephanae & Fortunati & Achaici: quoniam id quod mihi deerat ue stri, hi suppleuerunt.


1CORINTHIENS 16 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognoscite ergo, qui eiusmodi sunt.
VULGATE_WEB2022 refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt
ERASME_15271527 Refocillaue runt enim spiritum meum ac uestrum. Agnoscite itaque huiusmodi.


1CORINTHIENS 16 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia.
VULGATE_WEB2022 salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia
ERASME_15271527 Salutant uos ecclesiae Asiae. Sa lutant uos in domino multum Aquila & Priscilla, cum ea quae in domo est ipsorum ecclesia.


1CORINTHIENS 16 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem in osculo sancto.
VULGATE_WEB2022 salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto
ERASME_15271527 Salutant uos fratres omnes. Salutate inuicem osculo sancto.


1CORINTHIENS 16 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Salutatio mea manu Pauli.
VULGATE_WEB2022 salutatio mea manu Pauli
ERASME_15271527 Salutatio mea manu Pauli.


1CORINTHIENS 16 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si quis non amat Dominum, sit anathema. Marana tha!
VULGATE_WEB2022 si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha
ERASME_15271527 Si quis no diligit do minum Iesum, sit anathema maran atha.


1CORINTHIENS 16 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Gratia Domini Iesu vobiscum.
VULGATE_WEB2022 gratia Domini Iesu vobiscum
ERASME_15271527 Gratia domini Iesu Christi sit uobiscum.


1CORINTHIENS 16 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu.
VULGATE_WEB2022 caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen
ERASME_15271527 Dilectio mea cum omn bus uobis in Christo Iesu. Amen