ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEANACTES

ROMAINS[ 1CORINTHIENS ]2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2CH3CH4CH5CH6CH7CH8CH9CH10CH11CH12[ CH13 ]CH14CH15CH16

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13

1CORINTHIENS 13 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens.
VULGATE_WEB2022 si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens
ERASME_15271527 Si linguis hominum loquar & angelorum, charitatem aute non habea, factus sum aes resonans, aut cymbalum tinniens.


1CORINTHIENS 13 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
VULGATE_WEB2022 et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum
ERASME_15271527 Et si habeam prophetiam, & no uerim mysteria omia, omnemque scientiam: & si habeam omnem fidem adeo ut montes loco dimoueam, charitate autem non habeam, nihil sum


1CORINTHIENS 13 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
VULGATE_WEB2022 et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest
ERASME_15271527 Et si insumam in alimoniam omnes facultates meas, & si tradam corpus meum, ut comburar, charitate au tem non habeam, nihil utilitatis capio.


1CORINTHIENS 13 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur,
VULGATE_WEB2022 caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur
ERASME_15271527 Charitas patiens est, benigna est, charitas non inuidet: charitas non est procax, non inflatur,


1CORINTHIENS 13 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
VULGATE_WEB2022 non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum
ERASME_15271527 non est fastidiosa, no quaerit quae sua sunt, non iritatur, non cogitat malum,


1CORINTHIENS 13 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati;
VULGATE_WEB2022 non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati
ERASME_15271527 no gaudet de iniustitia, sed cogaudet ueritati:


1CORINTHIENS 13 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
VULGATE_WEB2022 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet
ERASME_15271527 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.


1CORINTHIENS 13 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Caritas numquam excidit. Sive prophetiae, evacuabuntur; sive linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur.
VULGATE_WEB2022 caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur
ERASME_15271527 Charitas nunquam excidit: siue prophetiae abolebuntur, siue linguae cessabunt, siue scientia abo lebitur.


1CORINTHIENS 13 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus;
VULGATE_WEB2022 ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus
ERASME_15271527 Ex parte enim cognoscimus, & ex parte prophetamus.


1CORINTHIENS 13 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est.
VULGATE_WEB2022 cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est
ERASME_15271527 Ast ubi uenerit quod perfectum est: tunc quod ex parte est,


1CORINTHIENS 13 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando factus sum vir, evacuavi, quae erant parvuli.
VULGATE_WEB2022 cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli
ERASME_15271527 abolebitur. Cum essem puer, ut puer loquebar, ut puer sentieban, ut puer cogitabam. At ubi factus sum uir, aboleui pue rilia.


1CORINTHIENS 13 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.
VULGATE_WEB2022 videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum
ERASME_15271527 Cernimus em nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, nunc cognosco ex parte, tunc uero cognosca quemadmodum & cognitus sum.


1CORINTHIENS 13 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas.
VULGATE_WEB2022 nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas
ERASME_15271527 Nunc autem manet fides, spes, charitas, tria haec, sed maxima in his charitas.