ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEU MARC LUC JEAN ACTES 

ROMAINS [ 1CORINTHIENS ] 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS 

1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX 

JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE


CH1 CH2 CH3 CH4 CH5 CH6 CH7 CH8 CH9 CH10 [ CH11 ] CH12 CH13 CH14 CH15 CH16 

V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 V26 V27 V28 V29 V30 V31 V32 V33 V34 

1CORINTHIENS 11 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
VULGATE_WEB2022 imitatores mei estote sicut et ego Christi
ERASME_15271527 Imitatores mei estote, sicut & ego Christi.


1CORINTHIENS 11 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis, traditiones meas tenetis.
VULGATE_WEB2022 laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis
ERASME_15271527 Collaudo au tem uos fratres, quod omia mea memoria tenetis: & quemadmodum tradidi uobis, instituta tene tis.


1CORINTHIENS 11 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus.
VULGATE_WEB2022 volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus
ERASME_15271527 Sed uolo uos scire, quod omis uiri caput, Christus est: caput autem mulieris, uir: caput uero Christi, deus.


1CORINTHIENS 11 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum;
VULGATE_WEB2022 omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum
ERASME_15271527 Omnis uir orans, aut prophetans, quicquam habens in capite, probro afficit caput suum.


1CORINTHIENS 11 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum; unum est enim atque si decalvetur.
VULGATE_WEB2022 omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur
ERASME_15271527 Omis uero mulier, orans aut prophetans non uelato capite, dehonestat caput suum. Nam id perinde est prorsus,


1CORINTHIENS 11 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nam si non velatur mulier, et tondeatur! Si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari, veletur.
VULGATE_WEB2022 nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum
ERASME_15271527 ac si rasa esset. Etenim si non uelatur mulier, etiam tondeatur. Quod si foedum est mulieri tonderi aut radi, ueletur.


1CORINTHIENS 11 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est.
VULGATE_WEB2022 vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est
ERASME_15271527 Vir qui dem non debet uelare caput, cum is imago sit & gloria dei. At mulier gloria uiri est.


1CORINTHIENS 11 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro;
VULGATE_WEB2022 non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro
ERASME_15271527 Non enim est uir ex muliere, sed mulier ex uiro


1CORINTHIENS 11 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
VULGATE_WEB2022 etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum
ERASME_15271527 Neque endm conditus est uir propter muliere, sed mulier propter uirum.


1CORINTHIENS 11 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
VULGATE_WEB2022 ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos
ERASME_15271527 Propter hoc debet mulier potestatem habere in capite, propter angelos:


1CORINTHIENS 11 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino;
VULGATE_WEB2022 verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino
ERASME_15271527 alioqui neque uir absque muliere, neque mulier absque uiro in dño.


1CORINTHIENS 11 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo.
VULGATE_WEB2022 nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo
ERASME_15271527 Nam quemadmodum mulier ex uiro est, ita & uir per muliere, omia uero ex deo.


1CORINTHIENS 11 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 In vobis ipsi iudicate: Decet mulierem non velatam orare Deum?
VULGATE_WEB2022 vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum
ERASME_15271527 Inter uosipsos iudicate, num decorum est, muliere non uelatam deum orare?


1CORINTHIENS 11 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem, si comam nutriat, ignominia est illi;
VULGATE_WEB2022 nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi
ERASME_15271527 An ne natura quidem ipsa hoc docet uos, quod uiro quidem si comatus fuerit, probro sit?


1CORINTHIENS 11 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 mulier vero, si comam nutriat, gloria est illi? Quoniam coma pro velamine ei data est.
VULGATE_WEB2022 mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt
ERASME_15271527 Contra, mulieri si comata fuerit, gloriae sit? eo quod coma pro uelamine data sit.


1CORINTHIENS 11 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiae Dei.
VULGATE_WEB2022 si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei
ERASME_15271527 Caeterum si quis uidetur contentiosus esse nos huiusmodi consuetudinem non habemus, neque ecclesiae dei.


1CORINTHIENS 11 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis.
VULGATE_WEB2022 hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis
ERASME_15271527 Illud tamen praecipiens non laudo, quod non in melius, sed in de terius conuenitis.


1CORINTHIENS 11 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesia, audio scissuras inter vos esse et ex parte credo.
VULGATE_WEB2022 primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo
ERASME_15271527 Nam primum quidem, cum conuenitis in ecclesia audio, dissidia in uobis esse, & aliqua ex parte credo.


1CORINTHIENS 11 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nam oportet et haereses inter vos esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
VULGATE_WEB2022 nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis
ERASME_15271527 Oportet em et sectas in uobis esse, quo qui proba ti sunt, manifesti fiant inter uos.


1CORINTHIENS 11 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam cenam manducare;
VULGATE_WEB2022 convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare
ERASME_15271527 Igitur cum couenitis in eundem locum, non licet dominicam coenam edere,


1CORINTHIENS 11 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 unusquisque enim suam cenam praesumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
VULGATE_WEB2022 unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est
ERASME_15271527 quod unusquisque propriam coenam occupat in edendo. Et hic quidem esurit, ille uero ebrius est.


1CORINTHIENS 11 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos? In hoc non laudo!
VULGATE_WEB2022 numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo
ERASME_15271527 Num sanè domos no habetis ad edendum & bibendum? An ecclesiam dei con temnitis, & pudefacitis eos qui no habent? Quid uobis dicam? Laudabo uos? In hoc no laudo.


1CORINTHIENS 11 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem
VULGATE_WEB2022 ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem
ERASME_15271527 Ego em accepi à domino, quod & tradidi uobis, quod dominus Iesus, in ea nocte qua traditus est, accepit pane:


1CORINTHIENS 11 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et gratias agens fregit et dixit: “ Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem ”;
VULGATE_WEB2022 et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem
ERASME_15271527 & postquam gratias egisset, fregit, ac dixit: Accipite, edite, Hoc meum est corpus, quod pro uobis frangitur, hoc facite in mei commemoratione.


1CORINTHIENS 11 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: “ Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem ”.
VULGATE_WEB2022 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem
ERASME_15271527 Ad eundem mo dum & poculum, peracta coena, dicens: hoc poculum nouum testame tum est in meo sanguine. hoc faci te, quotiescunque biberitis, in mei commemoratione.


1CORINTHIENS 11 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat.
VULGATE_WEB2022 quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat
ERASME_15271527 Quotiescunque enim comederitis panem hunc, & de poculo hoc biberitis, morte do mini annunciatis, donec uenerit.


1CORINTHIENS 11 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Itaque, quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
VULGATE_WEB2022 itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini
ERASME_15271527 Itaque quisque ederit panem hunc, aut biberit de poculo dni indigne, reus erit corporis et sanguinis domi ni.


1CORINTHIENS 11 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat;
VULGATE_WEB2022 probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat
ERASME_15271527 Probet autem homo seipsum, & sic de pane illo edat, & de poculo illo bibat.


1CORINTHIENS 11 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus.
VULGATE_WEB2022 qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus
ERASME_15271527 Nam qui edit & bibit in digne, iudicium sibiipsi edit & bibit, no diiudicams corpus


1CORINTHIENS 11 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi.
VULGATE_WEB2022 ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi
ERASME_15271527 domini. Propter hoc inter uos multi imbecilles & inualidi, & dormiunt multi.


1CORINTHIENS 11 31 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur;
VULGATE_WEB2022 quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur
ERASME_15271527 Etem si nosipsos diiudicassemus, haudquaqua iudicati fuissemus.


1CORINTHIENS 11 32 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur
VULGATE_WEB2022 dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur
ERASME_15271527 At cum iudicamur, a dño corripimur, ne cum mundo condemnemur.


1CORINTHIENS 11 33 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
VULGATE_WEB2022 itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate
ERASME_15271527 Itaque fratres mei, cum couenitis ad comedendum, alius alium expectate.


1CORINTHIENS 11 34 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.
VULGATE_WEB2022 si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam
ERASME_15271527 Quod si quis esurit, domi edat, ne ad condemnationem conueniatis. Caetera uero, cum uenero disponam.