MATTHIEU MARC LUC JEAN ACTES
ROMAINS [ 1CORINTHIENS ] 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS
1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX
JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE
CH1 CH2 CH3 CH4 CH5 CH6 CH7 CH8 CH9 [ CH10 ] CH11 CH12 CH13 CH14 CH15 CH16 V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 V26 V27 V28 V29 V30 V31 V32 V33
1CORINTHIENS 10 1
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Nolo enim vos ignorare, fra tres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt |
VULGATE_WEB | 2022 | nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt |
ERASME_1527 | 1527 | Nolim autem uos ignorare fratres, quod patres nostri omnes sub nube erant, & omes per mare transierunt, |
1CORINTHIENS 10 2
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari |
VULGATE_WEB | 2022 | et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari |
ERASME_1527 | 1527 | & omnes in Mosen baptizati sunt in nube & in mari: |
1CORINTHIENS 10 3
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt |
VULGATE_WEB | 2022 | et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt |
ERASME_1527 | 1527 | & omnes eandem escam spiritualem comedebant, |
1CORINTHIENS 10 4
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra; petra autem erat Christus. |
VULGATE_WEB | 2022 | et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus |
ERASME_1527 | 1527 | & omes eundem potum spiritualem bibebant. Bibebant enim de spirituali, quae illos comitabatur, petra: petra uero fuit Christus. |
1CORINTHIENS 10 5
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto. |
VULGATE_WEB | 2022 | sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto |
ERASME_1527 | 1527 | Sed plures illorum non approbauit deus: prostra ti sunt enim in deserto. |
1CORINTHIENS 10 6
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. |
VULGATE_WEB | 2022 | haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt |
ERASME_1527 | 1527 | Haec autem figurae nostri fuerunt, ne nos simus concupiscentes rerum malarum, quemadmodum & illi concupierunt. |
1CORINTHIENS 10 7
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: “ Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere |
ERASME_1527 | 1527 | Neque simulacrorum sitis cultores, sicuti quidam illorum, quemadmodum scriptum est: Sedit populus ut ederet ac biberet, & surrexerunt ad ludendum. |
1CORINTHIENS 10 8
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia. |
VULGATE_WEB | 2022 | neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia |
ERASME_1527 | 1527 | Neque stuoris inquinemur, sicuti quidam illorum stupris polluti sunt, & conciderunt uno die uiginti teia milia. |
1CORINTHIENS 10 9
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt. |
VULGATE_WEB | 2022 | neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt |
ERASME_1527 | 1527 | Neque tentemus Christum, sicut & quidam illorum tentauerunt, & à serpentibus extincti sunt. |
1CORINTHIENS 10 10
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore. |
VULGATE_WEB | 2022 | neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore |
ERASME_1527 | 1527 | Neque murmuretis, sicut & quidam illorum murmurauerunt, & interempti sunt ab extinctore. |
1CORINTHIENS 10 11
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. |
VULGATE_WEB | 2022 | haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt |
ERASME_1527 | 1527 | Haec autem omnia figurae contigerunt illis. Scri pta uero sunt propter admonitionem nostri, in quos termini aetatum inciderunt. |
1CORINTHIENS 10 12
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Itaque, qui se existimat stare, videat, ne cadat. |
VULGATE_WEB | 2022 | itaque qui se existimat stare videat ne cadat |
ERASME_1527 | 1527 | Proinde qui sibi uidetur stare, uideat ne cadat. |
1CORINTHIENS 10 13
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere. |
VULGATE_WEB | 2022 | temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere |
ERASME_1527 | 1527 | Ten tatio uos non cepit, nisi humana. Sed fidelis est deus, qui non sinet uos tetari, supra id quod potestis: imo faciet una cum tentatione euentum, quo possitis sufferre. |
1CORINTHIENS 10 14
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. |
VULGATE_WEB | 2022 | propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura |
ERASME_1527 | 1527 | Quapro pter dilecti mei, fugite ab simulacrorum cultu, |
1CORINTHIENS 10 15
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Ut prudentibus loquor; vos iudicate, quod dico: |
VULGATE_WEB | 2022 | ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico |
ERASME_1527 | 1527 | ut prudentibus loquor, iudicate uos quod dico. |
1CORINTHIENS 10 16
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est? |
VULGATE_WEB | 2022 | calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est |
ERASME_1527 | 1527 | Poculum benedictionis, cui benedici mus, none communicatio sanguinis Christi est? Panis quem frangi mus, nonne communicatio corporis Christi est? |
1CORINTHIENS 10 17
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur. |
VULGATE_WEB | 2022 | quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur |
ERASME_1527 | 1527 | Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus. Nam omnes ex eodem pane parti cipamus. |
1CORINTHIENS 10 18
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunt hostias, communicantes sunt altari? |
VULGATE_WEB | 2022 | videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris |
ERASME_1527 | 1527 | Videte Israenlem iuxta carnem. Nonne qui edunt uictimas, participes sacrarii sunt? |
1CORINTHIENS 10 19
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Quid ergo dico? Quod idolothytum sit aliquid? Aut quod idolum sit aliquid? |
VULGATE_WEB | 2022 | quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid |
ERASME_1527 | 1527 | Quid ergo dico quod simulachrum aliquid sit: aut quod simulachris immolatum aliquid sit? |
1CORINTHIENS 10 20
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Sed, quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem vos communicantes fieri daemoniis. |
VULGATE_WEB | 2022 | sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum |
ERASME_1527 | 1527 | Non, uerum illud dico, quod quae immolant getes, daemoniis immolant, & non deo. Nolim autem uos consortes daemoniorum esse. Non potestis poculum domini bibere, & poculum daemoniorum. |
1CORINTHIENS 10 21
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum. |
VULGATE_WEB | 2022 | non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum |
ERASME_1527 | 1527 | Non potestis mensae domini parti cipes esse, & mensae daemoniorum. |
1CORINTHIENS 10 22
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? |
VULGATE_WEB | 2022 | an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt |
ERASME_1527 | 1527 | An prouocamus dominum? Num fortiores illo sumus? |
1CORINTHIENS 10 23
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | “ Omnia licent! ”. Sed non omnia expediunt. “ Omnia licent! ”. Sed non omnia aedificant. |
VULGATE_WEB | 2022 | omnia licent sed non omnia aedificant |
ERASME_1527 | 1527 | Omia mihi licet, at non omnia conducunt. Omia mi hi licent, sed non omnia aedificant. |
1CORINTHIENS 10 24
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Nemo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius. |
VULGATE_WEB | 2022 | nemo quod suum est quaerat sed quod alterius |
ERASME_1527 | 1527 | Nemo quod suum est, quaerat, sed quisque quod alterius |
1CORINTHIENS 10 25
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Omne, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam; |
VULGATE_WEB | 2022 | omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam |
ERASME_1527 | 1527 | est. Omne quod in macello uenditur, edite: nihil interrogantes, propter coscientiam. |
1CORINTHIENS 10 26
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Domini enim est terra, et plenitudo eius. |
VULGATE_WEB | 2022 | Domini est terra et plenitudo eius |
ERASME_1527 | 1527 | Domini siquidem est terra, & plenitudo eius. |
1CORINTHIENS 10 27
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. |
VULGATE_WEB | 2022 | si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam |
ERASME_1527 | 1527 | Qd si quis uocat uos infidelium, & uultis ire, quicquid apponitur uobis, edite: nihil interrogam, tes propter coscientiam. |
1CORINTHIENS 10 28
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Si quis autem vobis dixerit: “ Hoc immolaticium est idolis ”, nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam; |
VULGATE_WEB | 2022 | si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam |
ERASME_1527 | 1527 | Quod si quis uobis dixerit, hoc simulacris immolatum est: ne edatis propter illum qui indicauit, & propter conscientiam. |
1CORINTHIENS 10 29
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | conscientiam autem dico non tuam ipsius sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia? |
VULGATE_WEB | 2022 | conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia |
ERASME_1527 | 1527 | Domini siquide est terra, et plenitudo eius. Porrò conscientian dico, non tuam, sed illius alterius. Cur enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia? |
1CORINTHIENS 10 30
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago? |
VULGATE_WEB | 2022 | si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago |
ERASME_1527 | 1527 | Quod si ego cum gratia participo, cur ob id mihi male dicitur, pro quo ego gratias ago? |
1CORINTHIENS 10 31
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. |
VULGATE_WEB | 2022 | sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite |
ERASME_1527 | 1527 | Siue igitur editis, siue bibitis, siue quid facitis, omnia in gloriam dei facite. |
1CORINTHIENS 10 32
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei, |
VULGATE_WEB | 2022 | sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei |
ERASME_1527 | 1527 | Tales estote, ut nullum praebeatis offendiculum, neque ludaeis, neque Graecis, neque ecclesiae dei: |
1CORINTHIENS 10 33
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. |
VULGATE_WEB | 2022 | sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant |
ERASME_1527 | 1527 | quemad modum ego per omnia omibus placeo, no quaerens meam ipsius utilitatem, sed multorum ut salui fiant. |