MATTHIEU MARC LUC JEAN ACTES
[ ROMAINS ] 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS
1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX
JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE
CH1 CH2 CH3 CH4 CH5 CH6 CH7 [ CH8 ] CH9 CH10 CH11 CH12 CH13 CH14 CH15 CH16 V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 V26 V27 V28 V29 V30 V31 V32 V33 V34 V35 V36 V37 V38 V39
ROMAINS 8 1
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu; |
VULGATE_WEB | 2022 | nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant |
ERASME_1527 | 1527 | Nulla igitur nunc est codemna tio, his qui insiti sunt Christo Iesu, qui no iuxta carne uersantur, |
ROMAINS 8 2
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis. |
VULGATE_WEB | 2022 | lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis |
ERASME_1527 | 1527 | sed iuxta spiritum Nam lex spuns uitae per Christum Iesum, liberum me reddidit à iure peccati & mortis. |
ROMAINS 8 3
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne, |
VULGATE_WEB | 2022 | nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne |
ERASME_1527 | 1527 | Etenim quod lex praestare non poterat, ea parte qua imbecillis erat per carnem, hoc deus proprio filio, misso sub specie carnis peccato obno xiae, praestitit, ac de peccato codemnauit peccatum per carne, |
ROMAINS 8 4
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum. |
VULGATE_WEB | 2022 | ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum |
ERASME_1527 | 1527 | ut iustificatio legis impleretur in nobis: qui no secundum carne uersamur, sed se cundum spm. |
ROMAINS 8 5
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus. |
VULGATE_WEB | 2022 | qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt |
ERASME_1527 | 1527 | Nam qui carnales sunt, quae carnis sunt curant. at qui spumales, quae spums sunt. |
ROMAINS 8 6
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax; |
VULGATE_WEB | 2022 | nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax |
ERASME_1527 | 1527 | Nam affectus carnis, mors est Affectus uero spi ritus, uita & pax. |
ROMAINS 8 7
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest. |
VULGATE_WEB | 2022 | quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest |
ERASME_1527 | 1527 | Propterea quod affectus carnis, inimicitia est aduersus deum: nam legi dei no subdi tur, siquidem ne potest |
ROMAINS 8 8
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. |
VULGATE_WEB | 2022 | qui autem in carne sunt Deo placere non possunt |
ERASME_1527 | 1527 | quidem. Qui uero in carne sunt, deo placere non possunt. |
ROMAINS 8 9
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Vos autem in carne non estis sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius. |
VULGATE_WEB | 2022 | vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius |
ERASME_1527 | 1527 | Vos aute nono estis in carne, sed in spiritu: siquidem spiritus dei habitat in uobis. Quod si quis spiritum Christi no habet, hic no est eius. |
ROMAINS 8 10
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam. |
VULGATE_WEB | 2022 | si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem |
ERASME_1527 | 1527 | Porro si Christus in uobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustificatione. |
ROMAINS 8 11
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis. |
VULGATE_WEB | 2022 | quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis |
ERASME_1527 | 1527 | Quod si spiritus eius qui excitauit Iesum à mortuis, habitat in uobis, is qui excitauit Christum ex mortuis, uiuificabit & mortalia corpora uestra, propter ipsius spiritum inhabi tante in uobis. |
ROMAINS 8 12
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. |
VULGATE_WEB | 2022 | ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus |
ERASME_1527 | 1527 | Proinde fratres, debitores sumus, non carni, ut secum dum carne uiuamus. |
ROMAINS 8 13
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem Spiritu opera corporis mortificatis, vivetis. |
VULGATE_WEB | 2022 | si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis |
ERASME_1527 | 1527 | Nam si secum dum carne uixeritis, moriemini. Quod si spum facta corporis mortificetis, uiuetis. |
ROMAINS 8 14
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. |
VULGATE_WEB | 2022 | quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei |
ERASME_1527 | 1527 | Etenim quicunque spiritu dei ducuntur, hi sunt filii dei |
ROMAINS 8 15
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “ Abba, Pater! ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater |
ERASME_1527 | 1527 | Non enim accepistis spiritum serui tutis iterum ad timorem, sed accepi stis spiritum adoptionis: per que clamamus, abba pater. |
ROMAINS 8 16
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei. |
VULGATE_WEB | 2022 | ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei |
ERASME_1527 | 1527 | Idem spirit? testatur unà cum spiritu nostro, quod simus filii dei. |
ROMAINS 8 17
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur. |
VULGATE_WEB | 2022 | si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur |
ERASME_1527 | 1527 | Quod si filii igitur, & haeredes. Haeredes quidem dei, cohaeredes autem Christi. Siquidem simul cum eo patimur, ut & una cum il lo glorificemur. |
ROMAINS 8 18
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelanda est in nobis. |
VULGATE_WEB | 2022 | existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis |
ERASME_1527 | 1527 | Nam reputo, non esse pares afflictiones praesentis teporis ad gloriam, quae reuelabitur erga nos. |
ROMAINS 8 19
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat; |
VULGATE_WEB | 2022 | nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat |
ERASME_1527 | 1527 | Etem solicita creaturae expectatio expectat |
ROMAINS 8 20
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem, |
VULGATE_WEB | 2022 | vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem |
ERASME_1527 | 1527 | ut palàm fiant filii dei. Quippe uanitati creatura subiacet: no uolens, sed propter eum, qui subiecit illam sub spe. |
ROMAINS 8 21
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. |
VULGATE_WEB | 2022 | quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei |
ERASME_1527 | 1527 | Quoniam & ipsa creatura liberabitur à seruitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum dei. |
ROMAINS 8 22
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc; |
VULGATE_WEB | 2022 | scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc |
ERASME_1527 | 1527 | Scimus em quod omis creatura cogemiscit, si mulque nobiscum parturit usque ad hoc tempus. |
ROMAINS 8 23
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri. |
VULGATE_WEB | 2022 | non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri |
ERASME_1527 | 1527 | Non solum autem illa, sed & ipsi, qui primitias spiritus habe mus, & nos ipsi in nobisipsis gemimus, adoptione expectantes, re demptione corporis nostri. |
ROMAINS 8 24
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat? |
VULGATE_WEB | 2022 | spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat |
ERASME_1527 | 1527 | Siqui dem spe seruati sumus. Porrò spes si uideatur non est spes. Quod emm quis cernit, cur idem speret? |
ROMAINS 8 25
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. |
VULGATE_WEB | 2022 | si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus |
ERASME_1527 | 1527 | Si uero quod non uidemus, speramus, id per patientiam expectamus. |
ROMAINS 8 26
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; |
VULGATE_WEB | 2022 | similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus |
ERASME_1527 | 1527 | Consimiliter autm& spums auxiliatur in firmitatibus nostris Siquidem hoc ipsum, quid oraturi simus, ut opor tet, no nouimus: uerum ipse spirit? intercedit pro nobis, gemitibus ine narrabilibus. |
ROMAINS 8 27
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. |
VULGATE_WEB | 2022 | qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis |
ERASME_1527 | 1527 | At ille qui scrutatur corda, nouit quis sit sensus spiritus: quoniam secun dum deum intercedit pro sanctis. |
ROMAINS 8 28
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt. |
VULGATE_WEB | 2022 | scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti |
ERASME_1527 | 1527 | Scimus autem, quod his qui diligunt deum, omia simul adiumento sunt in bonum, nimirum his qui iuxta propositum uocati sunt. |
ROMAINS 8 29
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Nam, quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; |
VULGATE_WEB | 2022 | nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus |
ERASME_1527 | 1527 | Quoniam quos praesciuerat, eosdem & praefiniuit, conformes imaginis filii sui, ut ipse sit primogenit? inter multos fratres. |
ROMAINS 8 30
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit. |
VULGATE_WEB | 2022 | quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit |
ERASME_1527 | 1527 | Porrò quos praedefinierat, eosdem & uocauit. Et quos uocauit, eos & iusti ficauit. Quos autem iustificauit, hos & glorificauit. |
ROMAINS 8 31
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? |
VULGATE_WEB | 2022 | quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos |
ERASME_1527 | 1527 | Quid igitur dicem? ad haec? Si deus pro nobis, quis con tra nos? |
ROMAINS 8 32
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit? |
VULGATE_WEB | 2022 | qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit |
ERASME_1527 | 1527 | Qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omibus tradi dit illum, qui fieri potest, ut non et cum eodem omia nobis donet? |
ROMAINS 8 33
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat? |
VULGATE_WEB | 2022 | quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat |
ERASME_1527 | 1527 | Quis intentabit crimina aduersus electos dei? Deus est qui iustificat. |
ROMAINS 8 34
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis? |
VULGATE_WEB | 2022 | quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis |
ERASME_1527 | 1527 | Quis il le, qui condemnet? Christus est, qui mortuus est, imo qui & suscitatus est, qui etiam est ad dexteram dei, qui et intercedit pro nobis. |
ROMAINS 8 35
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? |
VULGATE_WEB | 2022 | quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius |
ERASME_1527 | 1527 | Quis nos separabit à dilectione dei? num af flictio? num angustia? num persecutio? num fames? num nuditas? num periculum? numgladius? |
ROMAINS 8 36
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Sicut scriptum est: “ Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis ”. |
VULGATE_WEB | 2022 | sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis |
ERASME_1527 | 1527 | Quem admodum scriptum est: Propter te morti tradimur tota die, habiti sumus uelut oues destinatae mactationi. |
ROMAINS 8 37
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos. |
VULGATE_WEB | 2022 | sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos |
ERASME_1527 | 1527 | Verum in his omnibus supera mus, per eum qui dilexit nos. |
ROMAINS 8 38
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes |
VULGATE_WEB | 2022 | certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines |
ERASME_1527 | 1527 | Nam mi hi persuasum habeo, quod neque mors neque uita, neque angeli, neque principatus, neque potestates, neque instan tia, neque futura, |
ROMAINS 8 39
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. |
VULGATE_WEB | 2022 | neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro |
ERASME_1527 | 1527 | neque altitudo, neque pfunditas, neque ulla creatura alia poterit nos separare à dilectione dei, quae est in Christo Iesu domino nostro. |