ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEANACTES

[ ROMAINS ]1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2CH3CH4CH5CH6[ CH7 ]CH8CH9CH10CH11CH12CH13CH14CH15CH16

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21V22V23V24V25

ROMAINS 7 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 An ignoratis, fratres — scienti bus enim legem loquor — quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit?
VULGATE_WEB2022 an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit
ERASME_15271527 An ignoratis fratres, scientibus enim legem loquor. quod lex tantisper dominetur ho mini, quoad ea uixerit?


ROMAINS 7 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nam quae sub viro est mulier, viventi viro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri.
VULGATE_WEB2022 nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri
ERASME_15271527 Nam uiro obnoxia mulier, uiuenti uiro alligata est per lege, quod si mortuus fuerit uir, liberata est à lege uiri.


ROMAINS 7 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit alterius viri; si autem mortuus fuerit vir, libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alterius viri.
VULGATE_WEB2022 igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro
ERASME_15271527 Proinde uiuente uiro, adultera uo cabitur, si se iunxerit alteri uiro. Sin autem mortuus fuerit uir, libera est à iure uiri: ut non sit adultera, si iun cta fuerit alteri uiro.


ROMAINS 7 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, eius qui ex mortuis suscitatus est, ut fructificaremus Deo.
VULGATE_WEB2022 itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo
ERASME_15271527 Itaque fratres mei, uos quoque mortificati estis legi per corp? Christi, ut iun geremini alteri, nimirum ei qui ex mortuis surrexit, ut fructificemus deo.


ROMAINS 7 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti;
VULGATE_WEB2022 cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti
ERASME_15271527 Cum enim essemus in carne, affectus peccatorum, qui sunt per legem, uigebant in mem bris nostris ad fructificandum mor ti.


ROMAINS 7 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 nunc autem soluti sumus a lege, mortui ei, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate Spiritus et non in vetustate litterae.
VULGATE_WEB2022 nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae
ERASME_15271527 Nunc autem liberati sumus à lege, mortui ei in qua detinebamur ut seruiamus per nouitatem spiritus, & non per uetustatem literae.


ROMAINS 7 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: “ Non concupisces ”.
VULGATE_WEB2022 quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces
ERASME_15271527 Quid ergo dicemus? Lexpecca, tum est? Absit. Sed peccatum non cognoui, nisi per legem. Nam & concupiscentiam non nouissem, ni si lex dixisset: non concupisces.


ROMAINS 7 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat.
VULGATE_WEB2022 occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat
ERASME_15271527 Sed occasione accepta, peccatum per praeceptum genuit in me omnem concupiscentiam. Siquidem absque lege, peccatum erat mortuum.


ROMAINS 7 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ego autem vivebam sine lege aliquando; sed, cum venisset mandatum, peccatum revixit,
VULGATE_WEB2022 ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit
ERASME_15271527 Ego autem uiuebam sine lege quondam. Porrò ueniente mandato, peccatum re uixit:


ROMAINS 7 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem;
VULGATE_WEB2022 ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem
ERASME_15271527 ego uero mortuus sum. Et repertum est, mandatum quod institutum erat ad uitam, mihi cedere ad mortem.


ROMAINS 7 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 nam peccatum, occasione accepta, per mandatum seduxit me et per illud occidit.
VULGATE_WEB2022 nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit
ERASME_15271527 Nam peccatum occasione accepta per praeceptum, dece pit me: & per illud occidit.


ROMAINS 7 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum.
VULGATE_WEB2022 itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum
ERASME_15271527 Itaque lex ipsa quidem sancta, et praeceptum sanctum ac iustum et bonum


ROMAINS 7 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
VULGATE_WEB2022 quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum
ERASME_15271527 Ergo quod bonum erat, mihi factum est mors? Absit. Imò peccatum. Vt appareret peccatum, per id quod erat bonum mihi gignere mortem, ut fieret maiorem in modum peccas pec catum per praeceptum.


ROMAINS 7 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Scimus enim quod lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato.
VULGATE_WEB2022 scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato
ERASME_15271527 Scimus em quod lex spiritualis est. At ego carnalis sum, uenditus sub peccatum.


ROMAINS 7 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quod enim operor, non intellego; non enim, quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio.
VULGATE_WEB2022 quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio
ERASME_15271527 Quod emm ago, non probo. Non enm quod uolo, hoc facio: sed quid odi, hoc ago.


ROMAINS 7 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si autem, quod nolo, illud facio, consentio legi quoniam bona.
VULGATE_WEB2022 si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona
ERASME_15271527 Si uero quod non uo lo, hoc facio, consentio legi, quod bona sit.


ROMAINS 7 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nunc autem iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.
VULGATE_WEB2022 nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
ERASME_15271527 Nunc autem non iam ego perpetro illud, sed inhabitans in me peccatum.


ROMAINS 7 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non!
VULGATE_WEB2022 scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio
ERASME_15271527 Noui enim, quod non habitet in me, hoc est, in carne mea bonum. Nam uelle adest mihi at ut faciam bonum, no reperio.


ROMAINS 7 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Non enim, quod volo bonum, facio, sed, quod nolo malum, hoc ago.
VULGATE_WEB2022 non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago
ERASME_15271527 Non enim quod uolo facio bonum, sed quod non uolo malum, hoc ago.


ROMAINS 7 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si autem, quod nolo, illud facio, iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.
VULGATE_WEB2022 si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
ERASME_15271527 Porrò si quod non uolo ego, hoc facio: no iam ego perpetro illud, sed inhabitans in me peccatum.


ROMAINS 7 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Invenio igitur hanc legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet.
VULGATE_WEB2022 invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet
ERASME_15271527 Reperio igitur per lege uo lenti mihi facere bonum, quod mihi malum adiunctum sit.


ROMAINS 7 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem;
VULGATE_WEB2022 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem
ERASME_15271527 Delectat em me lex dei secundum internum ho minem.


ROMAINS 7 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis.
VULGATE_WEB2022 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis
ERASME_15271527 Sed uideo aliam legem in membris meis, rebellantem legi mentis meae: & captiuum reddetem me legi peccati, quae est in membris meis.


ROMAINS 7 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius?
VULGATE_WEB2022 infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius
ERASME_15271527 Miser ego homo, quis me eripiet ex hoc corpore morti obnoxio?


ROMAINS 7 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati.
VULGATE_WEB2022 gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati
ERASME_15271527 Gratias ago deo per Iesum Christum dominum no strum. Itaque idem ego mete quidem seruio legi dei, carne uero legi peccati.