ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEU MARC LUC JEAN ACTES 

[ ROMAINS ] 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS 

1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX 

JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE


CH1 CH2 [ CH3 ] CH4 CH5 CH6 CH7 CH8 CH9 CH10 CH11 CH12 CH13 CH14 CH15 CH16 

V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 V26 V27 V28 V29 V30 V31 

ROMAINS 3 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis?
VULGATE_WEB2022 quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis
ERASME_15271527 Quid igitur habet in quo praecellat ludaeus? aut quae utilitas cir cuncisionis?


ROMAINS 3 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.
VULGATE_WEB2022 multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei
ERASME_15271527 Multum per omnem modum. Nam primum quidem illud, quod illis comissa sunt oracu la dei.


ROMAINS 3 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit?
VULGATE_WEB2022 quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit
ERASME_15271527 Quid enim, si quidam fuerunt in creduli? Num incredulitas illorum fidem dei faciet irritam?


ROMAINS 3 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: “ Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ”.
VULGATE_WEB2022 est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
ERASME_15271527 Absit. Imò sit deus uerax, omnis autem homo mendax. Quemadmodum scriptum est: Vt iustificeris in sermonibus tuis, & uincas cum iudicaris.


ROMAINS 3 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico.
VULGATE_WEB2022 si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico
ERASME_15271527 Quod si iniuſtitia nostra, dei iustitiam comendat, quid dicemus? Num iniustus deus, qui inducat iram. Hu mano more loquor.


ROMAINS 3 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum?
VULGATE_WEB2022 absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum
ERASME_15271527 Absit. Nam quomodo iudicabit deus mundum?


ROMAINS 3 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor?
VULGATE_WEB2022 si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor
ERASME_15271527 Etem si ueritas dei, per meum mendacium excelluit, in gloriam ipsius, quid posthac & ego ueluti peccator iudicor?


ROMAINS 3 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere: “ Faciamus mala, ut veniant bona ”? Quorum damnatio iusta est.
VULGATE_WEB2022 et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est
ERASME_15271527 Ac no potius (quem admodum de nobis male loquuntur & sicut quidam aiunt nos dicere faciamus mala, ut ueniant bona. quorum damnatio iusta est.


ROMAINS 3 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse,
VULGATE_WEB2022 quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse
ERASME_15271527 Quid igitur? praecellimus eos? Nullo mo do. Nam ante causis redditis ostendimus & ludaeos et Graecos ombres peccato esse


ROMAINS 3 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 sicut scriptum est: “ Non est iustus quisquam,
VULGATE_WEB2022 sicut scriptum est quia non est iustus quisquam
ERASME_15271527 obnoxios, sicut scriptum est: Non est iustus, ne unus quidem,


ROMAINS 3 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 non est intellegens, non est requirens Deum.
VULGATE_WEB2022 non est intellegens non est requirens Deum
ERASME_15271527 non est qui intelligat, non est qui exquirat deum,


ROMAINS 3 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
VULGATE_WEB2022 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
ERASME_15271527 omnes deflexerunt: simul inutiles facti sunt, non est qui exerceat bonitate, non est usque ad unum.


ROMAINS 3 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum,
VULGATE_WEB2022 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum
ERASME_15271527 Sepulchrum apertum guttur eorum, linguis suis ad dolum usi sunt, uenenum aspidum sub labiis eorum.


ROMAINS 3 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quorum os maledictione et amaritudine plenum est;
VULGATE_WEB2022 quorum os maledictione et amaritudine plenum est
ERASME_15271527 Quorum os execratione & amarulentia plenum est,


ROMAINS 3 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem,
VULGATE_WEB2022 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem
ERASME_15271527 ueloces pe des illorum ad effundedum sanguinem


ROMAINS 3 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 contritio et infelicitas in viis eorum,
VULGATE_WEB2022 contritio et infelicitas in viis eorum
ERASME_15271527 Contritio & calamitas in uiis eorum,


ROMAINS 3 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et viam pacis non cognoverunt.
VULGATE_WEB2022 et viam pacis non cognoverunt
ERASME_15271527 & uiam pacis non cognouerunt.


ROMAINS 3 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Non est timor Dei ante oculos eorum ”.
VULGATE_WEB2022 non est timor Dei ante oculos eorum
ERASME_15271527 Non est timor dei coram ocu lis eorum.


ROMAINS 3 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo;
VULGATE_WEB2022 scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo
ERASME_15271527 Scimus aute, quod quaecunque lex dicit, his qui in lege sunt dicat: ut omne os obturetur, & obnoxius fat totus mundus deo,


ROMAINS 3 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati.
VULGATE_WEB2022 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati
ERASME_15271527 pro pterea quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro in comnspe ctu eius. Per legem enim agnitio peccati.


ROMAINS 3 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis,
VULGATE_WEB2022 nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis
ERASME_15271527 Nunc uero absque lege iustitia dei manifestata est, dum coprobatur testimonio legis ac pro phetarum.


ROMAINS 3 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt. Non enim est distinctio:
VULGATE_WEB2022 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio
ERASME_15271527 Iustitia uero dei per fidem Iesu Christi in ommes, & sup omes eos qui credunt. Non em est distinctio.


ROMAINS 3 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei,
VULGATE_WEB2022 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei
ERASME_15271527 Ommes enim peccauerunt, ac destituuntur gloria dei.


ROMAINS 3 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Iesu;
VULGATE_WEB2022 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu
ERASME_15271527 Iustificantur autem gratis per illius gratiam, per redemptio nem quae est in Christo Iesu,


ROMAINS 3 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta
VULGATE_WEB2022 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum
ERASME_15271527 que proposuit deus reconciliatorem per fidem interueniente ipsius sanguine, ad ostensione iusticiae suae, propter remissionem praeteritorum peccatorum,


ROMAINS 3 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu.
VULGATE_WEB2022 in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu
ERASME_15271527 quae deus tolerauit, ad ostendendam iustitiam suam, in praesenti tepore: in hoc, ut ipse sit iustus: & iustificas eum qui est ex fide Iesu.


ROMAINS 3 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei.
VULGATE_WEB2022 ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei
ERASME_15271527 Vbi igitur gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Ope rum? Non, imò per lege fidei.


ROMAINS 3 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
VULGATE_WEB2022 arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis
ERASME_15271527 Ar bitramur igitur fide iustificari ho minem absque operibus legis.


ROMAINS 3 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium,
VULGATE_WEB2022 an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium
ERASME_15271527 An ludaeorum deus tantum? An no & gentium? Certe et gentium.


ROMAINS 3 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem.
VULGATE_WEB2022 quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem
ERASME_15271527 Quando quidem unus deus, qui iustificabit circuncisione ex fide, & praepu tium per fidem.


ROMAINS 3 31 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus.
VULGATE_WEB2022 legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus
ERASME_15271527 Legem igitur irri tam facimus per fide? Absit. Imò legem stabilimus.