ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEU MARC LUC JEAN ACTES 

[ ROMAINS ] 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS 

1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX 

JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE


CH1 CH2 CH3 CH4 CH5 [ CH6 ] CH7 CH8 CH9 CH10 CH11 CH12 CH13 CH14 CH15 CH16 

V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 

ROMAINS 6 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quid ergo dicemus? Perma nebimus in peccato, ut gratia abundet?
VULGATE_WEB2022 quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet
ERASME_15271527 Quid igit dicemus? Ma nebimus in peccato, ut gratia abum det?


ROMAINS 6 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?
VULGATE_WEB2022 absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo
ERASME_15271527 Absit. Qui mortui sum?s peccato, quomodo posthac uiuem? in eodem?


ROMAINS 6 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus?
VULGATE_WEB2022 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus
ERASME_15271527 An ignoratis, quod quicunque baptizati sumus in Christum Iesum, in morte eius baptizati sumus?


ROMAINS 6 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
VULGATE_WEB2022 consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus
ERASME_15271527 Sepulti igitur sumus una cum illo per baptismum in morte, ut que admodum excitatus est Christ? ex mortuis, per gloriam patris, ita & nos in nouitate uitae ambulem?.


ROMAINS 6 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus;
VULGATE_WEB2022 si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus
ERASME_15271527 Nam si insititii facti sumus illi per similitudine mortis eius, nimirum & resurrectionis participes erims:


ROMAINS 6 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.
VULGATE_WEB2022 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato
ERASME_15271527 illud scientes, quod uetus ille noster homo cum illo crucifixus est, ut aboleretur corpus peccati, ut posthac no seruiamus peccato.


ROMAINS 6 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.
VULGATE_WEB2022 qui enim mortuus est iustificatus est a peccato
ERASME_15271527 Etemm qui mortuus est, iustificatus est à peccato.


ROMAINS 6 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo;
VULGATE_WEB2022 si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo
ERASME_15271527 Quod si mortui sumus cum Christo, credimus quod & uiuemus cum illo.


ROMAINS 6 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur.
VULGATE_WEB2022 scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur
ERASME_15271527 Scientes quoid Christ? excitatus a mortuis, no amplius moritur: mors illi non amplius dominatur.


ROMAINS 6 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo.
VULGATE_WEB2022 quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo
ERASME_15271527 Nam quod mortuus fuit, pecca to mortuus fuit semel: quod autem uiuit, uiuit deo.


ROMAINS 6 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu.
VULGATE_WEB2022 ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu
ERASME_15271527 Ita & uos reputate uosipsos, mortuos quiden esse peton, uiuetes autem deo pr Christum Iesum dum nostrum.


ROMAINS 6 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius,
VULGATE_WEB2022 non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius
ERASME_15271527 Ne regnet igitur pec catum in mortali uestro corpore, ut obediatis illi per cupiditates eius.


ROMAINS 6 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo.
VULGATE_WEB2022 sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo
ERASME_15271527 Neque accommodetis membra ue stra, arma iniustitiae peccato, sed accommodetis uosmetipsos deo, uelut ex mortuis uiuetes, & mem bra uestra arma iustitiae deo.


ROMAINS 6 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estis sed sub gratia.
VULGATE_WEB2022 peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia
ERASME_15271527 Peccatum enim uobis non dominabitur. Non ennm estis sub lege, sed sub gra tia.


ROMAINS 6 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub gratia? Absit!
VULGATE_WEB2022 quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit
ERASME_15271527 Quid igitur? Peccabimus, quod no simus sub lege, sed sub gratia? Absit.


ROMAINS 6 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius, cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam?
VULGATE_WEB2022 nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam
ERASME_15271527 An nescitis, quod cui accomodatis uosipsos seruos ad obediendum, eius serui estis, cui obeditis, siue peccati ad morte, siue obe dientiae ad iustitiam?


ROMAINS 6 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis,
VULGATE_WEB2022 gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis
ERASME_15271527 Gratia autem deo quod fuistis quidem serui peccati, sed obedistis ex animo, in eam in quam traducti estis


ROMAINS 6 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae.
VULGATE_WEB2022 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae
ERASME_15271527 formam doctrinae. Caeterum liberati à peccato, serui facti estis iustitiae.


ROMAINS 6 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servientia iustitiae ad sanctificationem.
VULGATE_WEB2022 humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem
ERASME_15271527 Humanum quiddam dico, propter infirmitate carnis uestrae. Quemadmodum em praebuistis membra uestra serua immunditiae & iniquitati, ad aliam atque aliam iniquitate, sic & nunc praebete membra uestra serua iustitiae ad sanctificatione.


ROMAINS 6 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum enim servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae.
VULGATE_WEB2022 cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae
ERASME_15271527 Cum emm serui essetis peccati, liberi eratis iustitiae


ROMAINS 6 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quem ergo fructum habebatis tunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors!
VULGATE_WEB2022 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est
ERASME_15271527 Quem igitur fructum habebatis tunc in his, de quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors.


ROMAINS 6 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam!
VULGATE_WEB2022 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam
ERASME_15271527 Nunc uero manumissi à peccato, serui autem facti deo, habetis fructum uestrum in sanctificationem, finem aute uitam aeternam.


ROMAINS 6 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro.
VULGATE_WEB2022 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro
ERASME_15271527 Etenim autoramenta pec cati, mors: donum autem dei, uita aeterna, per Christum Iesum dominum nostrum.