ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEU [ MARC ] LUC JEAN ACTES 

ROMAINS 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS 

1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX 

JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE


CH1 [ CH2 ] CH3 CH4 CH5 CH6 CH7 CH8 CH9 CH10 CH11 CH12 CH13 CH14 CH15 CH16 

V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 V26 V27 V28 

MARC 2 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset.
VULGATE_WEB2022 et iterum intravit Capharnaum post dies
ERASME_15271527 Et iterum intrauit Capernaum post diès aliquot, & auditum est quod in do mo esset,


MARC 2 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum.
VULGATE_WEB2022 et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum
ERASME_15271527 & protinus congregati sunt multi, adeo ut iam no caperent eos, nec illa loça quae erant circa ianuam, & loquebatur eis sermonem.


MARC 2 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur.
VULGATE_WEB2022 et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur
ERASME_15271527 Et ueniunt ad eum ferentes paralyticum, qui à quatuor portabatur:


MARC 2 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat.
VULGATE_WEB2022 et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat
ERASME_15271527 et cum non possent ap propinquare illi prae turba, nudauerunt tectum aedium in quibus erat, perfossoque tecto funibus demittunt grabatum, in quo paralyticus decumbebat.


MARC 2 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: “ Fili, dimittuntur peccata tua ”.
VULGATE_WEB2022 cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata
ERASME_15271527 Cum autem uidisset Iesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, remittantur tibi peccata tua.


MARC 2 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis:
VULGATE_WEB2022 erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis
ERASME_15271527 Erant autem illic quidam de scribis sedentes, & cogitantes in cor dibus suis:


MARC 2 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 “ Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ”.
VULGATE_WEB2022 quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus
ERASME_15271527 Quid hic sic loquitur blasphemias? Quis potest remit tere peccata, nisi solus deus?


MARC 2 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: “ Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
VULGATE_WEB2022 quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris
ERASME_15271527 Et protinus ubi cognouisset Iesus spiritu suo, quod sic cogitarent intra sese, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus uestris?


MARC 2 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quid est facilius, dicere paralytico: “Dimittuntur peccata tua”, an dicere: “Surge et tolle grabatum tuum et ambula”?
VULGATE_WEB2022 quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula
ERASME_15271527 Vtrum est fa cilius dicere paralytico, remittan tur tibi peccata, an dicere, surge, & tolle grabatum tuum & ambu la?


MARC 2 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis interra dimittendi peccata — ait paralytico - :
VULGATE_WEB2022 ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico
ERASME_15271527 Vt autem sciatis quod filius hominis habet potestatem in terra remittendi peccata, ait paralytico


MARC 2 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam ”.
VULGATE_WEB2022 tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam
ERASME_15271527 Tibi dico, surge, ac tolle grabatum tuum, & abi in domum tuam.


MARC 2 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: “ Numquam sic vidimus! ”.
VULGATE_WEB2022 et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus
ERASME_15271527 Et statim surrexit, sublatoque grabato egressus est in conspectu omnium adeo ut stupescerent omnes, & glorificarent deum, dicentes: Nunquam sic uidimus.


MARC 2 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
VULGATE_WEB2022 et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos
ERASME_15271527 Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba ue niebat ad eum, ac docebat eos.


MARC 2 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et cum praeteriret, vidit Levin Alphaei sedentem ad teloneum et ait illi: “ Sequere me ”. Et surgens secutus est eum.
VULGATE_WEB2022 et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum
ERASME_15271527 Et cum praeteriret Iesus, uidit Leui, Alphaei filium, sedentem ad te lonium, & ait illi: Sequere me. Is que surgens secutus est eum.


MARC 2 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et factum est, cum accumberet in domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur eum.
VULGATE_WEB2022 et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum
ERASME_15271527 Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi etiam publicani & peccatores simul discumbebant cum Iesu & discipulis eius. erant enim multi qui secuti fuerant eum


MARC 2 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et scribae pharisaeorum, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducat? ”.
VULGATE_WEB2022 et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester
ERASME_15271527 Et scribae ac pharisaei cum uidissent eum capientem cibum cum publicanis & peccatoribus, dicebant discipulis eius: Quid est, quod cum publicanis & peccato ribus edit ac bibit?


MARC 2 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et Iesus hoc audito ait illis: “ Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores ”.
VULGATE_WEB2022 hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores
ERASME_15271527 Hoc audito Iesus, ait illis: Non opus habent qui ualent, medico, sed qui male habent. Non ueni ad uocandum iustos, sed peccatores ad poenitentiam.


MARC 2 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: “ Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? ”.
VULGATE_WEB2022 et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant
ERASME_15271527 Et discipuli loannis ac pharisaeorum ieiunabant, ueniuntque, & dicunt illi: Quare discipuli loannis & pharisaeorum ie iunant, tui autem discipuli non ieiunant?


MARC 2 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ait illis Iesus: “ Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare;
VULGATE_WEB2022 et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare
ERASME_15271527 Et ait illis Iesus: Num pos sunt flij thalami nuptialis in quo cum illis sponsus est, ieiunare? Quandiu habent secum sponsum, non possunt ieiunare.


MARC 2 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die.
VULGATE_WEB2022 venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa die
ERASME_15271527 Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, & tunc ieiunabunt in illis diebus.


MARC 2 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin supplementum aufert aliquid ab eo, novum a veteri, et peior scissura fit.
VULGATE_WEB2022 nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit
ERASME_15271527 Et nemo assumentum panni rudis assuit uestimento ueteri, alioquin aufert supplementum eius nouum à ueteri, & peior scissura fit.


MARC 2 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos ”.
VULGATE_WEB2022 et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet
ERASME_15271527 Et nemo mittit uinum mustum in utres ueteres, alioqui disrumpit uinum mustum utres, & uinum effunditur, & utres pereunt, sed uinum mustum in utres nouos mitti debet.


MARC 2 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et factum est, cum ipse sabbatis ambularet per sata, discipuli eius coeperunt praegredi vellentes spicas.
VULGATE_WEB2022 et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas
ERASME_15271527 Et accidit, ut transiret sabbatis per segetes, & coeperunt discipuli eius inter uiam uellere spicas,


MARC 2 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Pharisaei autem dicebant ei: “ Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet? ”.
VULGATE_WEB2022 Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet
ERASME_15271527 & pharisaei dicebant ei: ecce cur faciunt sabbatis, quod non licet?


MARC 2 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ait illis: “ Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant?
VULGATE_WEB2022 et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant
ERASME_15271527 Et ipse ait illis: Nunquam legistis quid fecerit Dauid, cum opus haberet, & esuriret ipse & qui cum eo erant?


MARC 2 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui cum eo erant? ”.
VULGATE_WEB2022 quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant
ERASME_15271527 quomodo ingressus sit in domum dei sub Abiathar principe sacerdotum, & panes propositionis comederit, quos non licet edere nisi sacerdotibus: & dederit etiam ijs qui secum erant?


MARC 2 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et dicebat eis: “ Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum;
VULGATE_WEB2022 et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum
ERASME_15271527 Et dicebat illis: Sabbatum propter homi nem factum est, non homo propter sabbatum.


MARC 2 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati ”.
VULGATE_WEB2022 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati
ERASME_15271527 Itaque dominus est filius hominis, etiam sabbati.