ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS[ 2CORINTHIENS ]GALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMONHEBREUX

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2CH3CH4[ CH5 ]CH6CH7CH8CH9CH10CH11CH12CH13

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16V17V18V19V20V21

2CORINTHIENS 5 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Scimus enim quoniam, si terre stris domus nostra huius taber naculi dissolvatur, aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in caelis.
VULGATE_WEB2022 scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis
ERASME_15271527 Scimus enm quod si terrenum nostrum domicilium huius tabernaculi destructum fuerit, aediecationem ex deo habemus, domicilium no manufactum, aeternum in coelis.


2CORINTHIENS 5 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes,
VULGATE_WEB2022 nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes
ERASME_15271527 Nam in hoc gemimus, domi cilio nostro quod è coelo est, super indui desiderantes.


2CORINTHIENS 5 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 si tamen et exspoliati, non nudi inveniamur.
VULGATE_WEB2022 si tamen vestiti non nudi inveniamur
ERASME_15271527 Si tamen induti, non nudi reperiemur.


2CORINTHIENS 5 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a vita.
VULGATE_WEB2022 nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita
ERASME_15271527 Etem qui su mus in hoc tabernaculo, gemimus onerati: propterea quod nolimus exui, sed superindui, ut absorbeatur mortalitas à uita.


2CORINTHIENS 5 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus.
VULGATE_WEB2022 qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus
ERASME_15271527 Porrò qui parauit nos in hoc ipsum, deus est: qui idem dedit nobis arrabonem spiri tus.


2CORINTHIENS 5 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Audentes igitur semper et scientes quoniam, dum praesentes sumus in corpore, peregrinamur a Domino;
VULGATE_WEB2022 audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino
ERASME_15271527 Itaque bono animo sumus semper, & scimus, quod cum domi sumus in corpore, peregrinamur à deo.


2CORINTHIENS 5 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 per fidem enim ambulamus et non per speciem.
VULGATE_WEB2022 per fidem enim ambulamus et non per speciem
ERASME_15271527 Per fidem enim ambulamus, no per speciem.


2CORINTHIENS 5 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum.
VULGATE_WEB2022 audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum
ERASME_15271527 Confidimus autem & probamus magis, peregre abesse à corpore: & praesentes adesse apud deum.


2CORINTHIENS 5 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ideo contendimus sive praesentes sive absentes placere illi.
VULGATE_WEB2022 et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi
ERASME_15271527 Quapropter contendimus, siue domi praesentes, siue foris peregre agentes, ut illi placeamus.


2CORINTHIENS 5 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.
VULGATE_WEB2022 omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum
ERASME_15271527 Omes enim nos manifestari oportet coram tribunali Christi, ut reportet unusquisque ea quae fiunt percorpus, iuxta id quod fecit, siue bo num, siue malum.


2CORINTHIENS 5 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus; spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
VULGATE_WEB2022 scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse
ERASME_15271527 Scientes igitur ter rorem illum domini, suademus ho minibus, deo uero manifesti sum?. Spero autem nos & in conscientiis uestris manifestos esse.


2CORINTHIENS 5 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur et non in corde.
VULGATE_WEB2022 non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde
ERASME_15271527 Non enim iterum nosipsos comendamus uobis, sed occasionem damus uobis glo riandi de nobis, ut aliquid habeatis aduersus eos, qui in facie gloriam tur, & non in corde.


2CORINTHIENS 5 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sive enim mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis.
VULGATE_WEB2022 sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis
ERASME_15271527 Nam siue insanimus, deo insanimus: siue sani sumus, uobis


2CORINTHIENS 5 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Caritas enim Christi urget nos, aestimantes, hoc, quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt;
VULGATE_WEB2022 caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt
ERASME_15271527 sani sumus. Charitas e, nim Christi constringit nos, iudicantes illud, quod si unus pro omnibus mortuus fuit, ergo omnes mortui fuerunt:


2CORINTHIENS 5 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
VULGATE_WEB2022 et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit
ERASME_15271527 & pro omibus mor tuus est, ut qui uiuunt, posthac no sibi uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est & resurrexit.


2CORINTHIENS 5 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus.
VULGATE_WEB2022 itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus
ERASME_15271527 Itaque nos posthac nemine nouimus secundum carnem. Porrò etiam si cognouimus Christum secundum carnem, nunc tamen no amplius nouimus.


2CORINTHIENS 5 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.
VULGATE_WEB2022 si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova
ERASME_15271527 Proinde si quis est in Christo, noua creatura est. Vete ra praeterierunt, ecce noua facta sunt omnia.


2CORINTHIENS 5 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis,
VULGATE_WEB2022 omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis
ERASME_15271527 Omnia aute ex deo: qui reconciliauit nos sibi per lelum Christum, deditque nobis ministerium reconciliationis:


2CORINTHIENS 5 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum reconciliationis.
VULGATE_WEB2022 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis
ERASME_15271527 quan doquidem deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, non im putans eis peccata sua, & posuit in nobis sermonem reconciliatio nis.


2CORINTHIENS 5 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
VULGATE_WEB2022 pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo
ERASME_15271527 Itaque nomine Christi legatio ne fungimur: tanquam deo uos ob lecrante per nos, rogamus pro Christo, recociliemini deo:


2CORINTHIENS 5 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.
VULGATE_WEB2022 eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso
ERASME_15271527 eum enim qui non nouit peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia dei per illum.