ROMAINS 1CORINTHIENS [ 2CORINTHIENS ] GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS
1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX
JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Utinam sustineretis modi cum quid insipientiae meae; sed et supportate me! |
VULGATE_WEB | 2022 | utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me |
ERASME_1527 | 1527 | Vtinam tolerassetis me paulisper in insipientia mea: imò & suffertis me: |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. |
VULGATE_WEB | 2022 | aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo |
ERASME_1527 | 1527 | nam zelotypus sum erga uos, dei zelo. Adiunxi enm uos uni uiro, ut uirginem castam exhiberetis Christo: |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Timeo autem, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate et castitate, quae est in Christum. |
VULGATE_WEB | 2022 | timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo |
ERASME_1527 | 1527 | sed metuo, ne quâ fiat, ut quemadmodum serpens Euam decepit uersutia sua, ita corrumpantur sensus uestri à simplicitate, quae erat erga Christum. |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium Spiritum accipitis, quem non accepistis, aut aliud evangelium, quod non recepistis, recte pateremini. |
VULGATE_WEB | 2022 | nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini |
ERASME_1527 | 1527 | Nam si is, qui uenit, alium le sum praedicat, quem no praedicauimus: aut si spiritum alium accipitis, quem no accepistis, aut euangelium aliud quod no accepistis, recte sustinuissetis. |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis; |
VULGATE_WEB | 2022 | existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis |
ERASME_1527 | 1527 | Arbitror enim me nihilo inferiorem fuisse eximiis apostolis. |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omni autem manifestantes in omnibus ad vos. |
VULGATE_WEB | 2022 | et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis |
ERASME_1527 | 1527 | Caeterum licet imperitus sim sermone, non tamen scientia. Verum ubique manifesti fuimus in omnibus erga uos. |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Aut numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini, quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis? |
VULGATE_WEB | 2022 | aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis |
ERASME_1527 | 1527 | Num illud peccaui, quod meipsum humiliarim ut uos exaltaremini? quod gratuito euangelium dei praedicauerim uobis? |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Alias ecclesias exspoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum |
VULGATE_WEB | 2022 | alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum |
ERASME_1527 | 1527 | Caeteras ecclesias depraedatus sum accepto ab illis stipendio, quo uobis inseruirem. Et cum |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo. |
VULGATE_WEB | 2022 | et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo |
ERASME_1527 | 1527 | apud uos essem et egerem, non onerosus fui cuiquam. Nam quod mihi deerat, suppleuerunt fratres, qui uenerant à Macedonia: & in ommibus sic me seruabam, ne cui essem onerosus, atque ita seruabo. |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Est veritas Christi in me, quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae. |
VULGATE_WEB | 2022 | est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae |
ERASME_1527 | 1527 | est ueritas Christi in me, quod haec gloria tio non interrumpetur cotra me in regionibus Achaiae. |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Quare? Quia non diligo vos? Deus scit! |
VULGATE_WEB | 2022 | quare quia non diligo vos Deus scit |
ERASME_1527 | 1527 | quapropter? an quod non diligam uos? Deus nouit. |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Quod autem facio et faciam, ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. |
VULGATE_WEB | 2022 | quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos |
ERASME_1527 | 1527 | Verum quod facio, idem & faciam, ut amputem occasionem iis, qui cupiunt oc casione: ut in eo de quo gloriantur, reperiantur, quemadmodum & nos. |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Nam eiusmodi pseudoapostoli, operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. |
VULGATE_WEB | 2022 | nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi |
ERASME_1527 | 1527 | Siquidem istiusmodi pseudapostoli, operarii dolosi sunt, sumpta persona apostolorum Christi: |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et non mirum, ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis; |
VULGATE_WEB | 2022 | et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis |
ERASME_1527 | 1527 | atque haud mirum, quandoquidem ipse satanas transfiguratur in angelum lucis. |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | non est ergo magnum, si et ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae, quorum finis erit secundum opera ipsorum. |
VULGATE_WEB | 2022 | non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum |
ERASME_1527 | 1527 | Non magnum est igitur, si & ministri illius, personam in se transferunt, quasi sint ministri iustitiae, quorum finis erit iuxta opera eorum. |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Iterum dico, ne quis me putet insipientem esse; alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier. |
VULGATE_WEB | 2022 | iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier |
ERASME_1527 | 1527 | Iterum dico, ne quis me putet insipientem esse, alioquin & iam ut insipientem accipite me, ut paululum quiddam & ego glorier. |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Quod loquor, non loquor secundum Dominum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriationis. |
VULGATE_WEB | 2022 | quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae |
ERASME_1527 | 1527 | Quod dico, non dico secundum dum, sed uelut per insipientiam, in hoc argumento gloriationis. |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. |
VULGATE_WEB | 2022 | quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor |
ERASME_1527 | 1527 | Quando quidem multi gloriantursecundum carnem, et ego gloriabor. |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes; |
VULGATE_WEB | 2022 | libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes |
ERASME_1527 | 1527 | Libenter ene suffer tis insipientes, cum sitis sapientes. |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. |
VULGATE_WEB | 2022 | sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit |
ERASME_1527 | 1527 | Suffertis enim, si quis uos in seruitutem adigit, si quis exedit, si quis accipit, si quis attollit sese, si quis uos in faciem caedit, |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus; in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego. |
VULGATE_WEB | 2022 | secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego |
ERASME_1527 | 1527 | iuxta contumeliam loquor. perinde quasi nos infirmi fue rimus: imò in quocunque audet aliquis, per insipientiam loquor, audeo & ego. |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et ego. |
VULGATE_WEB | 2022 | Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego |
ERASME_1527 | 1527 | Hebraei sunt, sum & ego. Israelitae sunt, sum & ego. Seme Abrahae sunt, sum & ego. |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Ministri Christi sunt? Minus sapiens dico, plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter; |
VULGATE_WEB | 2022 | ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter |
ERASME_1527 | 1527 | Ministri Chri sti sunt, desipiens loquor, excellentis sum ego, in laboribus copiosius, in uerberibus supra modum, in carceribus abundantius, in mortibus frequenter |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi, |
VULGATE_WEB | 2022 | a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi |
ERASME_1527 | 1527 | Aludaeis quinquies quadragenas plagas una minus accepi. |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui; |
VULGATE_WEB | 2022 | ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui |
ERASME_1527 | 1527 | Ter uirgis caesus fui, semel fui lapidat: ter naufragium feci: noctem ac diem in profundo egi, in |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus; |
VULGATE_WEB | 2022 | in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus |
ERASME_1527 | 1527 | itineribus saepe, in pe riculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in ciuitate, periculis in deserto, periculis in mari, periculis inter falsos fratres, |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | in labore et aerumna, in vigiliis saepe, in fame et siti, in ieiuniis frequenter, in frigore et nuditate; |
VULGATE_WEB | 2022 | in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate |
ERASME_1527 | 1527 | in labore & molestia, in uigiliis sae pe, in fame & siti, in ieiuniis saepe, in frigore, & nuditate, |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. |
VULGATE_WEB | 2022 | praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum |
ERASME_1527 | 1527 | praeter ea quae extrinsecus accidunt, incumbens mihi quotidiana cura omnium ecclesiarum. |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Quis infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? |
VULGATE_WEB | 2022 | quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror |
ERASME_1527 | 1527 | Quis infirmatur, & ego non infirmor? Quis offenditur, & ego non uror? |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. |
VULGATE_WEB | 2022 | si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor |
ERASME_1527 | 1527 | Si gloriari oporteat, de his quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior. |
VULGATE_WEB | 2022 | Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior |
ERASME_1527 | 1527 | Deus & pater domini nostri le su Christi,qui est laudandus in secula, nouit, quod non mentiar. |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet; |
VULGATE_WEB | 2022 | Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet |
ERASME_1527 | 1527 | In Damasci ciuitate, gentis praefectus nomine Aretae regis excubias po suerat in Damascenorum urbe, cu piens me comprehendere, |
AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius. |
VULGATE_WEB | 2022 | et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius |
ERASME_1527 | 1527 | ac per fenestram in sporta demissus fui per moenia, effugique manus eius. |