ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEU MARC LUC JEAN ACTES 

ROMAINS 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS 

1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON [ HEBREUX ] 

JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE


CH1 CH2 CH3 CH4 CH5 CH6 CH7 CH8 [ CH9 ] CH10 CH11 CH12 CH13 

V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 V26 V27 V28 

HEBREUX 9 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Habuit ergo et prius praecepta cultus et Sanctum huius saeculi.
VULGATE_WEB2022 habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare
ERASME_15271527 Igitur habebat quidem etiam prius illud, iustificationes, cultus, ac san ctum mundanum.


HEBREUX 9 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Tabernaculum enim praeparatum est primum, in quo inerat candelabrum et mensa et propositio panum, quod dicitur Sancta;
VULGATE_WEB2022 tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta
ERASME_15271527 Siquidem taber naculum factum fuit primum, in quo erant & lucernae, & mensa, & propositio panum, quam uocant, sancta.


HEBREUX 9 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 post secundum autem velamentum, tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum,
VULGATE_WEB2022 post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum
ERASME_15271527 Post secundum autem uelum erat taber naculum, quod uocatur sanctum sanctorum,


HEBREUX 9 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti,
VULGATE_WEB2022 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti
ERASME_15271527 aureum habens thuribulum, & arcam testamenti, undique cir cumtectam auro, in qua urna aurea habens manna, & uirga Aaron, quae germinauerat, & tabulae testa menti.


HEBREUX 9 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 superque eam cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; de quibus non est modo dicendum per singula.
VULGATE_WEB2022 superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula
ERASME_15271527 Supra hanc autem Cherubim gloriae, obumbrantia propiciatorium. de quibus non est nunc dicendum singulatim.


HEBREUX 9 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 His vero ita praeparatis, in prius quidem tabernaculum semper intrant sacerdotes sacrorum officia consummantes;
VULGATE_WEB2022 his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes
ERASME_15271527 His autemad hunc ordina tis modum, in prius quidem tabernaculum semper ingrediuntur sacerdo tes, qui sacrorum ritus peragant:


HEBREUX 9 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 in secundum autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro suis et populi ignorantiis;
VULGATE_WEB2022 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia
ERASME_15271527 in secundum autem semel quotannis solus potifex, no sine sanguine, que offert pro seipso, & pro populi igno rantiis.


HEBREUX 9 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum;
VULGATE_WEB2022 hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum
ERASME_15271527 Illud significante spiritusancto, nondum manifestatam esse sanctorum uiam, adhuc priore taberna culo consistente,


HEBREUX 9 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quae parabola est temporis instantis, iuxta quam munera et hostiae offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem,
VULGATE_WEB2022 quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem
ERASME_15271527 quae erat similitudo pro tempore tum praesente, in quo dona sacrificiaque offeruntur, quae no possint iuxta conscientiam perfectum reddere cultore,


HEBREUX 9 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis, quae sunt praecepta carnis usque ad tempus correctionis imposita.
VULGATE_WEB2022 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis
ERASME_15271527 in cibis duntaxat & potionibus, & diuersis ablutionibus ac iustificationibus carnis usque ad tempus correctio nis imposita,


HEBREUX 9 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Christus autem cum advenit pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non huius creationis,
VULGATE_WEB2022 Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis
ERASME_15271527 At Christus accedens pontifex futurorum bonorum, per maius & perfectius tabernaculum non manu factum, hoc est, non hu ius structurae,


HEBREUX 9 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.
VULGATE_WEB2022 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa
ERASME_15271527 neque per sanguinem hircorum ac uitulorum, sed per proprium sanguinem ingressus est semel in sancta, aeterna redemptione reperta.


HEBREUX 9 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis,
VULGATE_WEB2022 si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis
ERASME_15271527 Nam si sanguis tauro rum & hircorum, & cinis iuuencae, aspergens inquinatos, sanctificat ad carnis purificatione,


HEBREUX 9 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi.
VULGATE_WEB2022 quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi
ERASME_15271527 quanto magis sanguis Christi, qui per spiritum aeternum seipsum obtulit immacu latum deo, purgabit conscientiam uestram à mortuariis operibus, ad seruiendum deo uiuenti?


HEBREUX 9 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis.
VULGATE_WEB2022 et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis
ERASME_15271527 Et ob id noui testamenti conciliator est, ut morte intercedente, ad redemptionem earum praeuaricationum, quae fuerant sub priori testamento, ii qui uo cati sunt, promissionem accipiant aeternae haereditatis.


HEBREUX 9 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ubi enim testamentum, mors necesse est afferatur testatoris;
VULGATE_WEB2022 ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris
ERASME_15271527 Siquidem ubi testamentum est, mors intercedat necesse est testatoris.


HEBREUX 9 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 testamentum autem in mortuis est confirmatum, nondum enim valet, dum vivit, qui testatus est.
VULGATE_WEB2022 testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est
ERASME_15271527 Nam testamen tum in mortuis ratum est, quandoqui dem nondum ualet, cum uiuit testator


HEBREUX 9 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Unde ne prius quidem sine sanguine dedicatum est;
VULGATE_WEB2022 unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est
ERASME_15271527 Vnde ne prius quidem illud, absque sanguine dedicatum fuit.


HEBREUX 9 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 enuntiato enim omni mandato secundum legem a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum librum et omnem populum aspersit
VULGATE_WEB2022 lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit
ERASME_15271527 Cum em Moyses ome praeceptum iuxta legen exposuisset omni populo, sumpto sanguine uitulorum & hircorum, cum aqua & lana coccina & hysopo, simul & ipsum librum & totum populum aspersit,


HEBREUX 9 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 dicens: “ Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus ”;
VULGATE_WEB2022 dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus
ERASME_15271527 dicens: Hic est sanguis testamenti, quod mandauit uobis deus.


HEBREUX 9 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.
VULGATE_WEB2022 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit
ERASME_15271527 Insuper autem & tabernoculum, & omnia uasa ministerii, languine consimiliter aspergebat.


HEBREUX 9 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio.
VULGATE_WEB2022 et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio
ERASME_15271527 Et omnia ferè secundum le gem sanguine purificantur, & absque sanguinis effusione non sit remissio.


HEBREUX 9 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Necesse erat ergo figuras quidem caelestium his mundari, ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis.
VULGATE_WEB2022 necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis
ERASME_15271527 Itaque necesse est, ut exemplaria quidem eorum quae sunt in coelis, hisce rebus purificentur, caeterum ipsa coelestia potioribus quàm hae sint, uictimis mundentur.


HEBREUX 9 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Non enim in manufacta Sancta Christus introivit, quae sunt similitudo verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis;
VULGATE_WEB2022 non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis
ERASME_15271527 Non em in manu facta sancta ingressus est Christus, exemplaria uerorum, sed in ipsum coelum, ut appareat nunc in conspectu dei pro nobis,


HEBREUX 9 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno.
VULGATE_WEB2022 neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno
ERASME_15271527 non ut saepius offerat semetipsum, queadmodum pontifex ingreditur in sancta singulis annis per sanguinem alienum.


HEBREUX 9 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi; nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per sacrificium sui manifestatus est.
VULGATE_WEB2022 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit
ERASME_15271527 Alioqui oportuisset illum saepius passum fuisse à condito mundo. Nunc autem semel, sub consummationem seculorum, ad profligationem peccati, per im molationem suiipsius apparuit.


HEBREUX 9 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium,
VULGATE_WEB2022 et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium
ERASME_15271527 Et quatenus illud manet omes ho mines, ut semel moriantur, post hoc autem iudicium,


HEBREUX 9 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.
VULGATE_WEB2022 sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem
ERASME_15271527 ita & Christus semel oblatus, ut multorum peccata tolleret, rursus absque pec cato conspicietur, iis qui illum expectant in salutem.