ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMON[ HEBREUX ]

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2CH3[ CH4 ]CH5CH6CH7CH8CH9CH10CH11CH12CH13

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14V15V16

HEBREUX 4 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Timeamus ergo, ne forte, relicta pollicitatione introeundi in re quiem eius, existimetur aliquis ex vobis deesse;
VULGATE_WEB2022 timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse
ERASME_15271527 Metuamus igitur, ne quando derelicta promissione introëmundi in requiem eius, uideatur aliquis ex uobis fuisse frustratus.


HEBREUX 4 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 etenim et nobis evangelizatum est quemadmodum et illis, sed non profuit illis sermo auditus, non commixtis fide cum iis, qui audierant.
VULGATE_WEB2022 etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt
ERASME_15271527 Etenim nobis annunciatum est, quemadmodum & illis. At non profuit illis audisse sermonem, quod is no esset cum fide coniunctus, iis qui audierant.


HEBREUX 4 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ingredimur enim in requiem, qui credidimus, quemadmodum dixit: “ Sicut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam ”, et quidem operibus ab institutione mundi factis.
VULGATE_WEB2022 ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis
ERASME_15271527 Introimus enim in requiem, nos qui credidimus, quem admodum dixit: Sicut iuraui in ira mea, si ingressuri sint in requiem meam, licet operibus à iactis fundamentis mundi perfectis.


HEBREUX 4 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dixit enim quodam loco de die septima sic: “Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis ”;
VULGATE_WEB2022 dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis
ERASME_15271527 Dixit enim quodam in loco de septimo die sic: Et requieuit deus die septimo ab omnibus operibus suis.


HEBREUX 4 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et in isto rursum: “ Non introibunt in requiem meam ”.
VULGATE_WEB2022 et in isto rursum si introibunt in requiem meam
ERASME_15271527 Et in hoc rursum: Si introibunt in requiem meam.


HEBREUX 4 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quoniam ergo superest quosdam introire in illam, et hi, quibus prioribus evangelizatum est, non introierunt propter inoboedientiam,
VULGATE_WEB2022 quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem
ERASME_15271527 Posteaquam igitur illud reliquum est, aliquos introire in eam, & quibus prius annunciatum fuit, non introierunt propter incredulitatem,


HEBREUX 4 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 iterum terminat diem quendam, “ Hodie ”, in David dicendo post tantum temporis, sicut supra dictum est: “ Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra ”.
VULGATE_WEB2022 iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
ERASME_15271527 rursum quendam prae finit diem, hodie, in Dauid dicens, post tantum temporis, quemadmodum dictum est: Hodie si uocem eius audieritis, ne obduretis corda uestra.


HEBREUX 4 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nam, si eis Iesus requiem praestitisset, non de alio loqueretur posthac die.
VULGATE_WEB2022 nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die
ERASME_15271527 Nam si eis Iesus requiem prae stitisset, nequaquam de alio posthac die locutus fuisset.


HEBREUX 4 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei;
VULGATE_WEB2022 itaque relinquitur sabbatismus populo Dei
ERASME_15271527 Itaque relinqui tur sabbatismus populo dei.


HEBREUX 4 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui enim ingressus est in requiem eius, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.
VULGATE_WEB2022 qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus
ERASME_15271527 Nam qui ingressus est in requiem illius, & ipse requieuit ab operibus suis, quemadmodum à suis deus.


HEBREUX 4 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Festinemus ergo ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum quis incidat inoboedientiae exemplum.
VULGATE_WEB2022 festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum
ERASME_15271527 Studeamus igitur ingredi in illam requiem, ne quis eodem concidat in credulitatis exemplo.


HEBREUX 4 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis;
VULGATE_WEB2022 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis
ERASME_15271527 Viuus est enim sermo dei, & efficax, & penetrantior quouis gladio utrinque in cidente, ac pertingens usque ad diuisione animae simul ac spiritus, compagumque & medullarum, & discretor cogitationum & intentionum cordis,


HEBREUX 4 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et non est creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.
VULGATE_WEB2022 et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo
ERASME_15271527 nec est ulla creatu ra, quae non manifesta sit in conspectu illius. Sed omnia nuda, & resupinata oculis eius, ad quem nobis est sermo.


HEBREUX 4 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit caelos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem.
VULGATE_WEB2022 habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem
ERASME_15271527 Habentes igitur po tificem magnum qui penetrauit coe los Iesum filium dei, teneamus pro fessionem.


HEBREUX 4 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato;
VULGATE_WEB2022 non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato
ERASME_15271527 Non em habemus pontificem, qui non possit affici sensu in firmitatum nostrarum, sed tentatum per omnia, iuxta similitudinem absque peccato.


HEBREUX 4 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilium opportunum.
VULGATE_WEB2022 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno
ERASME_15271527 Accedamus igitur cum siducia ad thronum gratiae, ut consequamur misericordiam, & gratiam inueniamus ad opportunum auxilium.