ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMON[ HEBREUX ]

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2CH3CH4[ CH5 ]CH6CH7CH8CH9CH10CH11CH12CH13

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13V14

HEBREUX 5 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus pro homi nibus constituitur in his, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis;
VULGATE_WEB2022 omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis
ERASME_15271527 Nam ommis pontifex qui ex hominibus assumitur pro hominibus constituitur in his quae apud deum agum tur, ut offerat donaria & uictimas pro peccatis,


HEBREUX 5 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui aeque condolere possit his, qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate
VULGATE_WEB2022 qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate
ERASME_15271527 qui placabilis esse pos sit ignorantibus & errantibus, quado quidem & ipse circundatus est infirmi tate.


HEBREUX 5 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et propter eam debet, quemadmodum et pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis.
VULGATE_WEB2022 et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis
ERASME_15271527 Et propter hanc debet, quem admodum pro populo, ita & pro seipso immolare pro peccatis.


HEBREUX 5 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nec quisquam sumit sibi illum honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam et Aaron.
VULGATE_WEB2022 nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron
ERASME_15271527 Nemo sibiipsi usurpat honorem, sed qui uocatur etiam à deo, quemadmodum & Aaron.


HEBREUX 5 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sic et Christus non semetipsum glorificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: “ Filius meus es tu; ego hodie genui te ”;
VULGATE_WEB2022 sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te
ERASME_15271527 Ita & Christus non semetipsum glorificauit, ut fieret pontifex, sed is qui dixerat illi: Filius meus es tu, ego hodie genui te.


HEBREUX 5 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quemadmodum et in alio dicit: “ Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”.
VULGATE_WEB2022 quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
ERASME_15271527 Sicut & alibi dicit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.


HEBREUX 5 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum, qui possit salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia,
VULGATE_WEB2022 qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia
ERASME_15271527 Qui in diebus carnis suae, cum & precationes & supplicationes apud illum, qui poterat ipsum à morte seruare, cum clamore ualido & lachrymis obtulisset, & exauditus esset pro reuerentia,


HEBREUX 5 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et quidem cum esset Filius, didicit ex his, quae passus est, oboedientiam;
VULGATE_WEB2022 et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est oboedientiam
ERASME_15271527 tametsi filius erat, tame didicit ex his quae passus est, obedientiam,


HEBREUX 5 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et, consummatus, factus est omnibus oboedientibus sibi auctor salutis aeternae,
VULGATE_WEB2022 et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae
ERASME_15271527 ac perfectus redditu?, ommibus qui sibi obedierunt fuit causa salutis aeternae,


HEBREUX 5 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech.
VULGATE_WEB2022 appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech
ERASME_15271527 cognomi natus à deo pontifex secundum ordinationem Melchisedec.


HEBREUX 5 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 De quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum, quoniam segnes facti estis ad audiendum.
VULGATE_WEB2022 de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum
ERASME_15271527 de quo nobis multa forent dicenda, eaque difficilia explicatu, quandoquidem segnes facti estis auribus.


HEBREUX 5 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis, ut vos doceat aliquis elementa exordii sermonum Dei, et facti estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo.
VULGATE_WEB2022 etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo
ERASME_15271527 Etenim cum debeatis pro temporis ratione doctores esse, rursum opus habetis, ut doceamus uos quae sint elementa initii elo quiorum dei: factique estis ii, quibus lacte sit opus, & no solido cibo.


HEBREUX 5 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae, parvulus enim est;
VULGATE_WEB2022 omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est
ERASME_15271527 Nam quisquis lactis est particeps, is rudis est sermonis iustitiae, infans enim est.


HEBREUX 5 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 perfectorum autem est solidus cibus, eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
VULGATE_WEB2022 perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali
ERASME_15271527 Porrò perfe ctorum est solidus cibus, nempe ho rum, qui propter assuetudine, sensus habent exercitatos ad discretio nem boni pariter ac mali.