ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEUMARCLUCJEANACTES

ROMAINS1CORINTHIENS2CORINTHIENSGALATESEPHESIENSPHILIPPIENSCOLOSSIENS

1THESSALONICIENS2THESSALONICIENS1TIMOTHEE2TIMOTHEETITEPHILEMON[ HEBREUX ]

JACQUES1PIERRE2PIERRE1JEAN2JEAN3JEANJUDASAPOCALYPSE


CH1CH2CH3CH4CH5CH6CH7[ CH8 ]CH9CH10CH11CH12CH13

V1V2V3V4V5V6V7V8V9V10V11V12V13

HEBREUX 8 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Caput autem super ea, quae dicuntur: talem habemus ponti ficem, qui consedit in dextera throni Maiestatis in caelis,
VULGATE_WEB2022 capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis
ERASME_15271527 Caeterum eorum quae dicimus il lud est caput, quod talem habem? pontificem, qui consedit ad dextram throni maiestatis in coelis,


HEBREUX 8 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, non homo.
VULGATE_WEB2022 sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo
ERASME_15271527 sanctorum administrator, ac ueri tabernaculi, quod fixit deus, & non homo.


HEBREUX 8 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur; unde necesse erat et hunc habere aliquid, quod offerret.
VULGATE_WEB2022 omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat
ERASME_15271527 Omnis enim pontifex ad offe rendum donaria & uictimas constituitur, unde necesse est, ut hic etiam habeat aliquid, quod offerat.


HEBREUX 8 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum sint qui offerant secundum legem munera;
VULGATE_WEB2022 si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem munera
ERASME_15271527 Nam si esset in terra, ne sacerdos quidem esset, ubi sunt sacerdotes qui offerunt iuxta lege donaria,


HEBREUX 8 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: “ Vide enim, inquit, omnia facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte ”.
VULGATE_WEB2022 qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte
ERASME_15271527 quae quidem exemplari & umbrae deseruiunt coelestium. quemadmodum ora culo responsum est Mosi, cum esset absoluturus tabernaculum: nam uide, inquit, ut facias omia secundum exemplar, quod ostensum est tibi in monte,


HEBREUX 8 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nunc autem differentius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
VULGATE_WEB2022 nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sanctum est
ERASME_15271527 nunc uero hoc excellen tius sortitus est sacerdotium, quo praestantioris est testamenti intercessor, quod in praestantioribus promissis sancitum est.


HEBREUX 8 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nam si illud prius culpa vacasset, non secundi locus inquireretur;
VULGATE_WEB2022 nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquireretur
ERASME_15271527 Etenim si prius illud tale fuisset, ut nihil in eo posset reprehendi, haudquaquam fuisset secundo quaesitus locus.


HEBREUX 8 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 vituperans enim eos dicit: “ Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iudae testamentum novum;
VULGATE_WEB2022 vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum novum
ERASME_15271527 Nam incusans eos loquitur illis: Ecce dies uenient, dicit dis, & cosummabo super domum Israenl, & super domum lu da, testamentum nouum,


HEBREUX 8 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti; quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus.
VULGATE_WEB2022 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus
ERASME_15271527 non iuxta testamentum quod feci patribus illorum in die cum apprehenderem manum il lorum, ut educerem eos ex Aegypto, quoniam ipsi non perstiterunt in testamento meo, & ego neglectui eos habui, dicit dominus.


HEBREUX 8 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
VULGATE_WEB2022 quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum
ERASME_15271527 Nam hoc est testamentum, quod disponam domui Israel post dies illos, dicit dominus, dans leges meas in mente illorum, & in corde illorum inscribam il las, & ero illis deus & ipsi erunt mihi populus.


HEBREUX 8 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et non docebit unusquisque civem suum, et unusquisque fratrem suum dicens: “Cognosce Dominum”; quoniam omnes scient me, a minore usque ad maiorem eorum,
VULGATE_WEB2022 et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum
ERASME_15271527 Et non docebunt quis que proximum suum, & unusquis que fratre suum, dicentes: Cognosce dominum, quod omnes cogni turi sint me, ab eo qui pusillus fue rit inter eos,


HEBREUX 8 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor ”.
VULGATE_WEB2022 quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor
ERASME_15271527 usque ad eum qui magnus est inter illos, quoniam placatus ero super iniusticiis illorum, & peccatis eorum, & iniquitatum illorum non recordabor amplius.


HEBREUX 8 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicendo “ novum ” veteravit prius; quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.
VULGATE_WEB2022 dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur et senescit prope interitum est
ERASME_15271527 Per hoc quod dicit nouum, antiquauit pri us. Porro quod antiquatur ac sene scit, in propinquo est, ut euanescat.