ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEU MARC LUC JEAN ACTES 

ROMAINS 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS 

1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON [ HEBREUX ] 

JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE


CH1 CH2 CH3 CH4 CH5 CH6 [ CH7 ] CH8 CH9 CH10 CH11 CH12 CH13 

V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 V26 V27 V28 

HEBREUX 7 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui ob viavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei,
VULGATE_WEB2022 hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
ERASME_15271527 Nam hic erat Melchisedec, rex Salem, pontifex dei altissimi, qui occurrit Abrahae, reuertenti à caede regum, & benedixit illi,


HEBREUX 7 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 cui et decimam omnium divisit Abraham, primum quidem, qui interpretatur rex iustitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex Pacis,
VULGATE_WEB2022 cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis
ERASME_15271527 cui & decimas ex omnibus impartitus est Abraham, qui primum quidem ex interpretatioe dicitur rex iusticiae, deinde uero etiam rex Salem, quod est: ex pacis,


HEBREUX 7 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
VULGATE_WEB2022 sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum
ERASME_15271527 ignoti patris, ignotae matris, ignoti generis, nec initium dierum, neque uitae finem habens, sed assimilatus filio dei, manet sacerdos in perpetuum.


HEBREUX 7 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha.
VULGATE_WEB2022 intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha
ERASME_15271527 Considerate uero, quantus hic fuerit, cui etiam decimas dederit Abraham patriarcha de spoliis?


HEBREUX 7 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae;
VULGATE_WEB2022 et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
ERASME_15271527 Atque ii quidem, qui quod sint de numero filiorum Leui, sacerdotii functionem sumunt, praeceptum habent, ut decimas accipiant a populo iuxta legem, hoc est à fratribus suis, licet egressis ex lumbis Abrahae.


HEBREUX 7 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 hic autem, cuius generatio non annumeratur in eis, decimam sumpsit ab Abraham et eum, qui habebat repromissiones, benedixit.
VULGATE_WEB2022 cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit
ERASME_15271527 At is cui? genus non recensetur ex illis, decimas accepit ab Abraham, & habenti pro missiones benedixit.


HEBREUX 7 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
VULGATE_WEB2022 sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur
ERASME_15271527 Porrò nemo negat, quin id quod minus est, ab eo quod maius est, benedictione acci piat.


HEBREUX 7 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et hic quidem decimas morientes homines sumunt; ibi autem testimonium accipiens quia vivit.
VULGATE_WEB2022 et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit
ERASME_15271527 Atque hic quidem homies, qui moriunt, decimas accipiunt. Illic au tem is de quo testatum est, quod uiuat,


HEBREUX 7 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et, ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui decimas accipit, decimatus est;
VULGATE_WEB2022 et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est
ERASME_15271527 & ut ita loquar, in Abraham deci matus est etiam ipse Leui, qui deci mas solet accipe.


HEBREUX 7 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
VULGATE_WEB2022 adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech
ERASME_15271527 Nam is adhuc in lumbis patris erat, cum occurreret Abrahae Melchisedec.


HEBREUX 7 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici?
VULGATE_WEB2022 si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici
ERASME_15271527 Proinde si cosummatio per Leuiticum sacerdotium erat, siquidem per hoc populus lege acceperat, quod praeterea fuit opus, alium exoriri sacerdote, qui secundum ordi nem Melchisedec, & non secundum ordine Aaron diceretur?


HEBREUX 7 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat.
VULGATE_WEB2022 translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat
ERASME_15271527 quandoquidem trans lato sacerdotio, necesse est, ut legis quoque translatio fiat.


HEBREUX 7 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 De quo enim haec dicuntur, ex alia tribu est, ex qua nullus altari praesto fuit;
VULGATE_WEB2022 in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit
ERASME_15271527 Nam is de quo dicuntur haec, ad aliam tribum perti net, de qua nullus altari astitit.


HEBREUX 7 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
VULGATE_WEB2022 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est
ERASME_15271527 Palam est em, quod è tribu luda exortus sit dis noster. At nihil locutus est de sacerdotio Moses, quod ad hanc tri bum partineat.


HEBREUX 7 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos,
VULGATE_WEB2022 et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos
ERASME_15271527 Idque magis etiam liquet si quidem ad similitudinem Melchisedec exoritur sacerdos


HEBREUX 7 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis,
VULGATE_WEB2022 qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis
ERASME_15271527 alius, qui no iuxta lege mandati carnalis factus sit, sed iuxta potentiam uitae indissolubilis.


HEBREUX 7 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 testimonium enim accipit: “ Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”.
VULGATE_WEB2022 contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
ERASME_15271527 Testificatur emm ad hunc modum: Tu sacerdos in aeternum secun dum ordine Melchisedec.


HEBREUX 7 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem,
VULGATE_WEB2022 reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem
ERASME_15271527 Abrogatu ende quod praecessit praeceptum propter imbecillitate, & inutilitate.


HEBREUX 7 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 nihil enim ad perfectum adduxit lex; introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
VULGATE_WEB2022 nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum
ERASME_15271527 Nam ni hil ad perfectione adduxit lex: uerum erat introductio ad spem potiore, per quam appropinquamus deo,


HEBREUX 7 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et quantum non est sine iure iurando; illi quidem sine iure iurando sacerdotes facti sunt,
VULGATE_WEB2022 et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt
ERASME_15271527 atque hoc potiore, quod no absque iureiurando res acta sit. Nam illi quidem citra iusiurandum sacerdotes facti sunt:


HEBREUX 7 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 hic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad illum: “ Iuravit Dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum ”,
VULGATE_WEB2022 hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum
ERASME_15271527 hic uero cum iureiurando, per eum qui dixit ad illum: lurauit dis & no poenitebit eum, tu sacerdos in aeternum se cundum ordinatione Melchisedec.


HEBREUX 7 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 in tantum et melioris testamenti sponsor factus est Iesus.
VULGATE_WEB2022 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus
ERASME_15271527 Tanto potioris testamenti sponsor fa ctus est Iesus,


HEBREUX 7 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohibebantur permanere;
VULGATE_WEB2022 et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere
ERASME_15271527 & illi quidem plures fa cti fuerunt sacerdotes, propterea quid per morten no sinerentur permanere.


HEBREUX 7 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 hic autem eo quod manet in aeternum, intransgressibile habet sacerdotium;
VULGATE_WEB2022 hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium
ERASME_15271527 at hic quod idem maneat in aeternum, perpetuum habet sacerdotium,


HEBREUX 7 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis.
VULGATE_WEB2022 unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis
ERASME_15271527 unde & saluos facere ad plenum po test, qui per ipsum adeunt deum semper uiuens, ad hoc ut interpel let pro illis.


HEBREUX 7 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus;
VULGATE_WEB2022 talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus
ERASME_15271527 Talis enim decebat ut esset nobis pontifex pius, innoces impollutus, segregatus a peccatoribus, et sublimior coelis factus,


HEBREUX 7 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo.
VULGATE_WEB2022 qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo
ERASME_15271527 cui non sit quotidie necesse, quemadmo dum illis pontificibus, prius pro pro priis peccatis uictimas offerre, deinde pro peccatis populi. Nam id fe cit semel, cum semetipsum obtulit.


HEBREUX 7 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Lex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes; sermo autem iuris iurandi, quod post legem est, Filium in aeternum consummatum.
VULGATE_WEB2022 lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum
ERASME_15271527 Si quidem lex homies constituit pontisi ces, habentes infirmitatem. Porrò sermo iusiurandi, qui supra lege fuit, si lium constituit in aeternum cosumma tum.