MATTHIEU MARC LUC JEAN ACTES
ROMAINS 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS GALATES EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS
1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON [ HEBREUX ]
JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE
CH1 CH2 CH3 CH4 CH5 CH6 CH7 CH8 CH9 CH10 [ CH11 ] CH12 CH13 V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 V26 V27 V28 V29 V30 V31 V32 V33 V34 V35 V36 V37 V38 V39 V40
HEBREUX 11 1
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Est autem fides sperando rum substantia, rerum argu mentum non apparentium. |
VULGATE_WEB | 2022 | est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum |
ERASME_1527 | 1527 | Est autem fides earun rerum quae sperantur, substantia, argumentum eorum, quae non uidentur. |
HEBREUX 11 2
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | In hac enim testimonium consecuti sunt seniores. |
VULGATE_WEB | 2022 | in hac enim testimonium consecuti sunt senes |
ERASME_1527 | 1527 | per hanc em testimonium meruerunt seniores. |
HEBREUX 11 3
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint. |
VULGATE_WEB | 2022 | fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent |
ERASME_1527 | 1527 | Per fidem intelligimus per fecta fuisse secula uerbo dei, ut ex his quae no apparebant, ea quae uidentur, fieret. |
HEBREUX 11 4
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo; et per illam defunctus adhuc loquitur. |
VULGATE_WEB | 2022 | fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur |
ERASME_1527 | 1527 | Per fidem uberiore ho stiam Abel obtulit deo, quam Cain: p quam testimonium meruit, quod esset iustus, testimonium perhibente de do nariis illius deo, & per hac mortu? adhuc loquitur. |
HEBREUX 11 5
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit placuisse Deo. |
VULGATE_WEB | 2022 | fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo |
ERASME_1527 | 1527 | Per fidem Enoch fuit translatus, ne uideret mortem, nec fuit inuetus, propterea quod transtu lerat illum deus. priusqua endim trasferretur, testimonium meruerat, quod pla cuisset deo. |
HEBREUX 11 6
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit. |
VULGATE_WEB | 2022 | sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit |
ERASME_1527 | 1527 | Atqui sine fide, fieri no potest, ut quis illi placeat. Nam qui accedit ad deum, hunc credere oportet, esse deum, & esse remunera torem quaeretibus se. |
HEBREUX 11 7
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Fide Noe, responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum, et iustitiae, quae secundum fidem est, heres est institutus. |
VULGATE_WEB | 2022 | fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus |
ERASME_1527 | 1527 | Per fidem admo nitus oraculo Noë, ea quae nondum uidebantur, ueritus, apparauit arcam ad salutem domus suae, per quam arcam condemnauit mundum, & eius quae secundum fidem est, iusticiae factus est haeres. |
HEBREUX 11 8
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem; et exivit nesciens quo iret. |
VULGATE_WEB | 2022 | fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret |
ERASME_1527 | 1527 | Per fidem, appellatus Abraham, obediit, ut exiret in locum quem accepturus erat in haereditate, & exiuit, nesciens quò esset uenturus. |
HEBREUX 11 9
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Fide peregrinatus est in terra promissionis tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Iacob, coheredibus promissionis eiusdem; |
VULGATE_WEB | 2022 | fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem |
ERASME_1527 | 1527 | Per fidem commigrauit in terram promissionis, ueluti peregrinam, cum in tabernaculis habitasset cum Isaac & lacob cohaeredibus eiusdem promissionis |
HEBREUX 11 10
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus. |
VULGATE_WEB | 2022 | expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus |
ERASME_1527 | 1527 | Expectauerat enim habentem fundamenta ciuitatem, cuius opifex & conditor est deus. |
HEBREUX 11 11
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat; |
VULGATE_WEB | 2022 | fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat |
ERASME_1527 | 1527 | Per fidem & ipsa Sara uim ad concipiendum ac retinen dum semen accepit, ac praeter aetatis rationem peperit, quod fidelem iudicaret eum qui promiserat. |
HEBREUX 11 12
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis. |
VULGATE_WEB | 2022 | propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis |
ERASME_1527 | 1527 | Quapropter & ex uno prognati sunt posteri, eoque iam annis effoeto, tan to numero, quanto sunt stellae coe li, et uelut arena, quae est iuxta mar ginem maris innumerabilis. |
HEBREUX 11 13
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram; |
VULGATE_WEB | 2022 | iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram |
ERASME_1527 | 1527 | luxta fidem mortui sunt hi omes, cum non accepissent promissiones, sed procul eas uidissent, & credidissent, sa lutassentque, & confessi fuissent, se ho spites atque aduenas esse in terra. |
HEBREUX 11 14
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. |
VULGATE_WEB | 2022 | qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere |
ERASME_1527 | 1527 | Nam haec qui dicunt, declarant se patriam inquirere. |
HEBREUX 11 15
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et si quidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus revertendi; |
VULGATE_WEB | 2022 | et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi |
ERASME_1527 | 1527 | Et si illius quidem memores fuissent, unde fuerant profecti, habebant opportunitatem reuertendi. |
HEBREUX 11 16
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem. |
VULGATE_WEB | 2022 | nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem |
ERASME_1527 | 1527 | Nunc autem meliorem expetunt, hoc est, coelestem. Quapropter no erubescit ipse deus uo cari deus illorum. parauerat enim illis ciuitatem. |
HEBREUX 11 17
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur; et unigenitum offerebat ille, qui susceperat promissiones, |
VULGATE_WEB | 2022 | fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones |
ERASME_1527 | 1527 | Per fidem obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, & uni genitum obtulit, in quo promissio nes acceperat, |
HEBREUX 11 18
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | ad quem dictum erat: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”, |
VULGATE_WEB | 2022 | ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen |
ERASME_1527 | 1527 | ad quem dictum fuerat: In Isaac uocabitur tibi semen, |
HEBREUX 11 19
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus; unde eum et in parabola reportavit. |
VULGATE_WEB | 2022 | arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit |
ERASME_1527 | 1527 | cum illud secum perpendisset, deum uel à mortuis excitare posse, unde illum etiam resurrectionis typo reduxit. |
HEBREUX 11 20
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau. |
VULGATE_WEB | 2022 | fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau |
ERASME_1527 | 1527 | Per fidem de futuris benedixit Isaac filio lacob, & Elau |
HEBREUX 11 21
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit super fastigium virgae suae. |
VULGATE_WEB | 2022 | fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius |
ERASME_1527 | 1527 | Per fidem la cob moriens, singulis filiis loseph benedixit, & adorauit fastigium uirgae illius, |
HEBREUX 11 22
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israel memoratus est et de ossibus suis mandavit. |
VULGATE_WEB | 2022 | fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit |
ERASME_1527 | 1527 | Per fidem loseph moriens, de egressione filiorum Israenl meminit, deque ossibus suis mandauit |
HEBREUX 11 23
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum. |
VULGATE_WEB | 2022 | fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum |
ERASME_1527 | 1527 | Per fidem, cum natus esset Moyses, occultatus est menses treis, à parentibus suis, propterea quod uiderent elegantem puellum, nec ueriti sunt edictum regis. |
HEBREUX 11 24
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Fide Moyses grandis factus negavit se dici filium filiae pharaonis, |
VULGATE_WEB | 2022 | fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis |
ERASME_1527 | 1527 | Per fidem Moses iam grandis, renuit uocari filius filiae Pharaonis, |
HEBREUX 11 25
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | magis eligens affligi cum populo Dei quam temporalem peccati habere iucunditatem, |
VULGATE_WEB | 2022 | magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem |
ERASME_1527 | 1527 | potius eliges simul malis affici cum populo dei quam temporariis peccati comodis frui, maiores arbitrat? |
HEBREUX 11 26
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | maiores divitias aestimans thesauris Aegypti improperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem. |
VULGATE_WEB | 2022 | maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem |
ERASME_1527 | 1527 | diuitias probrum Christi, quam Aegyptiorum thesauros. Respectum enim habebat remunerationis. |
HEBREUX 11 27
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis, invisibilem enim tamquam videns sustinuit. |
VULGATE_WEB | 2022 | fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit |
ERASME_1527 | 1527 | Per fidem reliquit Aegyptum, haud ue ritus ferociam regis. Perinde em quasi uidisset eum qui est inuisibi lis, ita obdurauit. |
HEBREUX 11 28
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Fide celebravit Pascha et sanguinis effusionem, ne, qui vastabat primogenita, tangeret ea. |
VULGATE_WEB | 2022 | fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos |
ERASME_1527 | 1527 | Per fidem fecit pascha, & effusionem sanguinis: ne is qui perimebat primogenita, tan geret ipsos. |
HEBREUX 11 29
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti Aegyptii devorati sunt. |
VULGATE_WEB | 2022 | fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt |
ERASME_1527 | 1527 | Per fidem transierunt rubrum mare, ueluti per siccam terra, quod cum tentassent Aegypty, absorpti sunt. |
HEBREUX 11 30
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Fide muri Iericho ruerunt circuiti diebus septem. |
VULGATE_WEB | 2022 | fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem |
ERASME_1527 | 1527 | Per fidem moenia Hie richo conciderunt, circundata ad dies septem. |
HEBREUX 11 31
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores cum pace. |
VULGATE_WEB | 2022 | fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace |
ERASME_1527 | 1527 | Per fidem Raab meretrix non periit una cum iis qui non obedierant, cum excepisset hospitio exploratores pacifice. |
HEBREUX 11 32
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis, |
VULGATE_WEB | 2022 | et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis |
ERASME_1527 | 1527 | Et quid praeterea loquor? Deficiet enim me tempus, comemorante de Gedeone, de Barac, & Sampso ne, & Hiephthaem, necnon Dauid & Samuenle, ac prophetis, |
HEBREUX 11 33
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | qui per fidem devicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, |
VULGATE_WEB | 2022 | qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum |
ERASME_1527 | 1527 | qui per fidem expugnauerunt regna, ope rati sunt iusticiam, assecuti sunt promissiones, occluserunt ora leonum, |
HEBREUX 11 34
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum; |
VULGATE_WEB | 2022 | extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum |
ERASME_1527 | 1527 | extinxerunt uim ignis, effugerunt acies gladii, ualidi facti sunt ex imbecillitate, effecti sunt robusti in bello, incursiones auerterunt exterorum. |
HEBREUX 11 35
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos; alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem; |
VULGATE_WEB | 2022 | acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem |
ERASME_1527 | 1527 | Mulieres acceperunt ex resurrectione mortuos suos. Alii uero distenti sunt, aspernati redemptionem, ut potio rem sortirentur resurrectione. |
HEBREUX 11 36
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | alii vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carcerem; |
VULGATE_WEB | 2022 | alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres |
ERASME_1527 | 1527 | Alii rursus ludibriis & flagris explorati sunt, insuper & uinculis. & carcere, |
HEBREUX 11 37
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt, circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, |
VULGATE_WEB | 2022 | lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti |
ERASME_1527 | 1527 | lapidati sunt, dissecti sunt, tentati sunt, occisione gladii occubuerunt, oberrarunt in ouillis & caprinis pellibus, destitu ti, pressi, afflicti, |
HEBREUX 11 38
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae. |
VULGATE_WEB | 2022 | quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae |
ERASME_1527 | 1527 | quibus indignus erat mundus, in desertis errantes, & montibus, ac speluncis, & cauer nis terrae. |
HEBREUX 11 39
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Et hi omnes testimonium per fidem consecuti non reportaverunt promissionem, |
VULGATE_WEB | 2022 | et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem |
ERASME_1527 | 1527 | Atque omnes hi testimo nium promeriti perfidem, non ac ceperant promissione, |
HEBREUX 11 40
EL
RO
FR
TE
GAUCHE - DROITE AMIATINUS | 700 | |
NOVA_VULGATA | 1986 | Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur. |
VULGATE_WEB | 2022 | Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur |
ERASME_1527 | 1527 | quod deus de nobis melius quiddam prouiderat, ne sine nobis consummarentur. |