ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEU MARC LUC JEAN ACTES 

ROMAINS 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS [ GALATES ] EPHESIENS PHILIPPIENS COLOSSIENS 

1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX 

JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE


CH1 CH2 CH3 [ CH4 ] CH5 CH6 

V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 V26 V27 V28 V29 V30 V31 

GALATES 4 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium,
VULGATE_WEB2022 dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium
ERASME_15271527 Dico autem, quàm diu haeres puer est, nihil differt a seruo, cum sit dominus omnium,


GALATES 4 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre.
VULGATE_WEB2022 sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre
ERASME_15271527 sed sub tutoribus & actoribus est usque ad tempus, quod pater praescripserit.


GALATES 4 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes;
VULGATE_WEB2022 ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes
ERASME_15271527 Sic & nos cum essemus pueri, sub elementis mundi eramus, in seruitutem adacti.


GALATES 4 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege,
VULGATE_WEB2022 at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege
ERASME_15271527 At ubi uenit plenitudo temporis, emisit deus filium suum, factum ex muliere, factum legi obnoxium:


GALATES 4 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
VULGATE_WEB2022 ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus
ERASME_15271527 ut eos qui legi erat obnoxii, redimeret: ut adoptione ius filiorum acciperemus.


GALATES 4 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: “ Abba, Pater! ”.
VULGATE_WEB2022 quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater
ERASME_15271527 Quoniam autem estis flii, emisit deus spiritum filii sui in corda nostra, clamantem, abba pater.


GALATES 4 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Itaque iam non es servus sed filius; quod si filius, et heres per Deum.
VULGATE_WEB2022 itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum
ERASME_15271527 Itaque iam non es seruus, sed filius: quod si filius, & haeres dei per Christum.


GALATES 4 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sed tunc quidem ignorantes Deum, his, qui natura non sunt dii, servistis;
VULGATE_WEB2022 sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis
ERASME_15271527 Sed tum quidem cum ignoraretis deum, seruiebatis iis, qui natura non sunt dii. At


GALATES 4 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 nunc autem, cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis?
VULGATE_WEB2022 nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis
ERASME_15271527 nunc postea quam cognouistis deum, quin potus co gniti estis à deo, quomodo couertimini denuo ad infirma & egena elementa, quibus iterum ab integro seruire uultis?


GALATES 4 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dies observatis et menses et tempora et annos!
VULGATE_WEB2022 dies observatis et menses et tempora et annos
ERASME_15271527 Dies obseruatis, & menses, & tempora, & annos.


GALATES 4 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
VULGATE_WEB2022 timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
ERASME_15271527 Metuo de uobis, ne frustra laborauerim erga uos.


GALATES 4 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos; fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis;
VULGATE_WEB2022 estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis
ERASME_15271527 Estote ut ego sum: quandoquidem & ego sum, ut uos: fratres, rogo uos. Nihil me laesistis.


GALATES 4 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 scitis autem quia per infirmitatem carnis pridem vobis evangelizavi,
VULGATE_WEB2022 scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
ERASME_15271527 Nostis, quod per infirmitatem car nis euangelizauerim uobis prius:


GALATES 4 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum.
VULGATE_WEB2022 et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
ERASME_15271527 & experimentum mei, quod erat in carne, non estis aspernati, neque re spuistis, sed me uelut angelum dei su scepistis, uelut Christum Iesum.


GALATES 4 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi.
VULGATE_WEB2022 ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
ERASME_15271527 quae est igitur beatitudo uestra? Testimonium enim reddo uobis, quod si fieri potuisset, oculos uestros effossos dedissetis mihi.


GALATES 4 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?
VULGATE_WEB2022 ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
ERASME_15271527 Igitur inimicus factus sum uobis, uera loquendo uobis?


GALATES 4 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini.
VULGATE_WEB2022 aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini
ERASME_15271527 Ambiunt uos non bene, imò excludere uos uolunt, ut ipsos aemulemini.


GALATES 4 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Bonum est autem aemulari in bono semper, et non tantum cum praesens sum apud vos,
VULGATE_WEB2022 bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos
ERASME_15271527 Bonum autem est aemulari in re bona semper, & non solum cum praesens sum apud uos


GALATES 4 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis!
VULGATE_WEB2022 filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis
ERASME_15271527 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis.


GALATES 4 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam, quoniam incertus sum in vobis.
VULGATE_WEB2022 vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis
ERASME_15271527 Vellem autem adesse apud uos nunc, & mutare uo cem meam, quoniam consilii inops sum in uobis.


GALATES 4 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Dicite mihi, qui sub lege vultis esse: Legem non auditis?
VULGATE_WEB2022 dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
ERASME_15271527 Dicite mihi qui sub lege uultis esse, legem ipsam non au ditis?


GALATES 4 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera.
VULGATE_WEB2022 scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera
ERASME_15271527 Scriptum est enim, quod Abra ham duos filios habebat, unum ex ancilla, & unum ex libera.


GALATES 4 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem.
VULGATE_WEB2022 sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem
ERASME_15271527 Verum is qui ex ancilla natus est, secundum carnem natus est: qui uero ex libera, per repromissione,


GALATES 4 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Quae sunt per allegoriam dicta; ipsae enim sunt duo Testamenta, unum quidem a monte Sinai, in servitutem generans, quod est Agar.
VULGATE_WEB2022 quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar
ERASME_15271527 quae per alle goriam dicuntur. Nam haec sunt duo testamenta, unum quidem à monte Sina, in seruitutem generans, qui est Agar.


GALATES 4 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Illud vero Agar mons est Sinai in Arabia, respondet autem Ierusalem, quae nunc est; servit enim cum filiis suis.
VULGATE_WEB2022 Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
ERASME_15271527 Nam Agar, Sina mons est in Arabia, confinis est autem ei, quae nunc uocatur Hierusalem: seruit autem cum fliis suis.


GALATES 4 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra;
VULGATE_WEB2022 illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra
ERASME_15271527 At quae sursum est Hie rusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum.


GALATES 4 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 scriptum est enim: “ Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius, quae habet virum ”.
VULGATE_WEB2022 scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum
ERASME_15271527 Scriptum est emm: Lae tare sterilis, quae non paris, erumpe & clama quae non parturis: quoniam multi liberi desertae, magis quam eius quae habet uirum.


GALATES 4 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis.
VULGATE_WEB2022 nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
ERASME_15271527 Nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus.


GALATES 4 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sed quomodo tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc.
VULGATE_WEB2022 sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
ERASME_15271527 Sed quemadmodum tunc is qui secundum carnem natus erat per sequebatur eum, qui natus erat secundum spiritum, ita & nunc.


GALATES 4 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sed quid dicit Scriptura? “ Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae ”.
VULGATE_WEB2022 sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
ERASME_15271527 At quid dicit scriptura? Eiice ancillam & filium illius: non ein haeres erit filius ancillae cum filio li berae.


GALATES 4 31 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Itaque, fratres, non sumus ancillae filii sed liberae.
VULGATE_WEB2022 itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit
ERASME_15271527 Itaque fratres, no sumus ancillae filii, sed liberae.