ȻINDEXNDHELLENEROMAINFRANCAISTECHNIQUELEMMECONFLITBAILLYMINIDICOGUÉMATRIECODE

MATTHIEU MARC LUC JEAN ACTES 

ROMAINS 1CORINTHIENS 2CORINTHIENS GALATES [ EPHESIENS ] PHILIPPIENS COLOSSIENS 

1THESSALONICIENS 2THESSALONICIENS 1TIMOTHEE 2TIMOTHEE TITE PHILEMON HEBREUX 

JACQUES 1PIERRE 2PIERRE 1JEAN 2JEAN 3JEAN JUDAS APOCALYPSE


CH1 CH2 CH3 CH4 [ CH5 ] CH6 

V1 V2 V3 V4 V5 V6 V7 V8 V9 V10 V11 V12 V13 V14 V15 V16 V17 V18 V19 V20 V21 V22 V23 V24 V25 V26 V27 V28 V29 V30 V31 V32 V33 

EPHESIENS 5 1 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
VULGATE_WEB2022 estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
ERASME_15271527 Sitis igitur imitatores dei, tanquàm flii dilecti,


EPHESIENS 5 2 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
VULGATE_WEB2022 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
ERASME_15271527 & ambuletis in dilectione, quemadmodum & Christus dilexit nos, & tradidit semetipsum pro nobis oblationem ac uictimam deo in odo rem bonae fragrantiae.


EPHESIENS 5 3 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos,
VULGATE_WEB2022 fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
ERASME_15271527 Caeterum scor tatio, & omnis immundicia, aut aua ricia ne nominetur quidem inter uos: sicut decet sanctos:


EPHESIENS 5 4 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quae non decent, sed magis gratiarum actio.
VULGATE_WEB2022 aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio
ERASME_15271527 aut obscoenitas, aut stultiloquium, aut urbanitas, quae non conueniunt, sed magis gratiarumactio.


EPHESIENS 5 5 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei.
VULGATE_WEB2022 hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei
ERASME_15271527 Nam hoc scitis quoid omnis scortator, aut immundus, aut auarus, qui est simulacrorum cultor, non habet haereditatem in regno Christi & dei.


EPHESIENS 5 6 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.
VULGATE_WEB2022 nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae
ERASME_15271527 Ne quisquam uos decipiat inanibus sermonibus Propter haec enim uenire solet ira dei in filios inobedientes.


EPHESIENS 5 7 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Nolite ergo effici comparticipes eorum;
VULGATE_WEB2022 nolite ergo effici participes eorum
ERASME_15271527 Ne sitis igitur consortes illorum.


EPHESIENS 5 8 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate
VULGATE_WEB2022 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate
ERASME_15271527 Eratis em quondam tenebrae, nunc autem lux in domino. Vt filii lucis ambulate.


EPHESIENS 5 9 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 — fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate —
VULGATE_WEB2022 fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
ERASME_15271527 nam fructus spiritus situs est in omni bonitate & iustitia & ue ritate,


EPHESIENS 5 10 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 probantes quid sit beneplacitum Domino;
VULGATE_WEB2022 probantes quid sit beneplacitum Deo
ERASME_15271527 probantes quid sit acceptum domino.


EPHESIENS 5 11 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite;
VULGATE_WEB2022 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite
ERASME_15271527 Et ne comercium habue ritis cum operibus infrugiferis te nebrarum, quin ea potius etiam arguite.


EPHESIENS 5 12 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere;
VULGATE_WEB2022 quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
ERASME_15271527 Nam quae secreto fiunt ab istis, turpe est uel dicere


EPHESIENS 5 13 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur,
VULGATE_WEB2022 omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est
ERASME_15271527 sed ommia dum produntur à luce manifesta fiunt. Nam quicquid manifestum redditur, lumen est.


EPHESIENS 5 14 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: “ Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ”.
VULGATE_WEB2022 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus
ERASME_15271527 Quapropter dicit: Expergiscere qui dormis, & surge à mortuis, & illucescet tibi Christus.


EPHESIENS 5 15 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes,
VULGATE_WEB2022 videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes
ERASME_15271527 Videte igitur, quomodo circumspecte ambuletis: no ut insipientes, sed ut sapientes,


EPHESIENS 5 16 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
VULGATE_WEB2022 redimentes tempus quoniam dies mali sunt
ERASME_15271527 redimentes occasionem, quod dies mali sint.


EPHESIENS 5 17 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini.
VULGATE_WEB2022 propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini
ERASME_15271527 Propterea ne sitis imprudentes, sed intelligentes, quae sit uoluntas domini.


EPHESIENS 5 18 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu
VULGATE_WEB2022 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu
ERASME_15271527 Et ne inebriemini uino, in quo luxus est, sed impleamini spum,


EPHESIENS 5 19 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.
VULGATE_WEB2022 loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
ERASME_15271527 loquentes uobismetipsis per psalmos, & hymnos, & cantiones pumales, canentes ac psallentes in corde uestro dno,


EPHESIENS 5 20 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri,
VULGATE_WEB2022 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri
ERASME_15271527 gratias agetes semp de omibus, in nomine dni noſtri Iesu Chriſti, deo & patri.


EPHESIENS 5 21 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 subiecti invicem in timore Christi.
VULGATE_WEB2022 subiecti invicem in timore Christi
ERASME_15271527 Subditi uicissim alius alqui cum timo re dei.


EPHESIENS 5 22 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Mulieres viris suis sicut Domino,
VULGATE_WEB2022 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
ERASME_15271527 Vxores propriis uiris subditae sitis, ueluti dno:


EPHESIENS 5 23 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis.
VULGATE_WEB2022 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis
ERASME_15271527 quoniam uir est caput uxoris, quemadmodum & Christus est caput ecclesiae: & idem est, qui salutem dat corpori


EPHESIENS 5 24 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Sed ut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus.
VULGATE_WEB2022 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus
ERASME_15271527 Itaque quemadmodum ecclesia subdita est Christo, sic & uxores suis uiris subditae sint in omnibus.


EPHESIENS 5 25 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea,
VULGATE_WEB2022 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea
ERASME_15271527 Viri, diligite uxores uestras, sicut & Christus dilexit ecclesiam, & semet ipsum exposuit pro ea,


EPHESIENS 5 26 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo,
VULGATE_WEB2022 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
ERASME_15271527 ut illam sancti ficaret, mundatam lauacro aquae peruerbum,


EPHESIENS 5 27 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
VULGATE_WEB2022 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata
ERASME_15271527 ut adhiberet eam sibiipsi gloriosam, ecclesiam, non habentem maculam, aut ruga, aut quicquam eiusmodi, sed ut esset sancta & irreprehen sibilis.


EPHESIENS 5 28 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit;
VULGATE_WEB2022 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
ERASME_15271527 Sic debent uiri diligere suas uxores, ut sua ipsorum corpora. Qui diligit suam uxore, seipsum diligit.


EPHESIENS 5 29 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam,
VULGATE_WEB2022 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
ERASME_15271527 Nullus enim unquam suam ipsius carne odio habuit, imo enutrit, ac fouet eam, sicut & dominus ecclesiam.


EPHESIENS 5 30 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 quia membra sumus corporis eius.
VULGATE_WEB2022 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius
ERASME_15271527 Quo niam membra sumus corporis eiusdem, ex carne eius, & ex ossibus eius.


EPHESIENS 5 31 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
VULGATE_WEB2022 propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
ERASME_15271527 Huius rei gratia, relinquet homo patrem ac matrem, & adiungetur uxori suae, atque è duobus fiet una caro.


EPHESIENS 5 32 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia!
VULGATE_WEB2022 sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia
ERASME_15271527 Mysterium hoc magnum est, uerum ego loquor de Christo, & de ecclesia.


EPHESIENS 5 33 EL RO FR TE
AMIATINUS700
NOVA_VULGATA1986 Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat virum.
VULGATE_WEB2022 verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum
ERASME_15271527 Quanqua & uos singulatim hoc praestate, ut suam quisque uxorem diligat, tanquam seipsum: uxor autem ut reuereatur uirum.